← 波爱修斯

论三位一体

§5

关系的述谓与上帝中的位格区分

论证了关系的述说不会为主体的本质带来任何增减或改变,从而表明上帝中父与子的区分并非实体的差异,而是依关系的位格区分,并由此确立了三位一体的本性单一性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5

​Age nunc de relatiuis speculemur pro quibus omne quod dictum est sumpsimus ad disputationem;1 maxime enim haec non uidentur secundum se facere praedicationem quae perspicue ex alieno aduentu constare perspiciuntur. Age enim, quoniam dominus ac seruus relatiua sunt, uideamus utrumne ita sit ut secundum se sit praedicatio an minime. Atqui si auferas seruum, abstuleris et dominum j at non etiam si auferas albedinem, abstuleris quoque album, sed interest, quod albedo accidit albo, qua sublata perit nimirum album. At in domino, si seruum auferas, perit uocabulum quo dominus uocabatur; sed non accidit seruus domino ut albedo albo, sed potestas quaedam qua seruus coercetur. Quae quoniam sublato deperit seruo, constat non eam per se domino accidere sed per seruorum quodam modo extrinsecus accessum. Non igitur dici potest praedicationem relatiuam quidquam rei de qua dicitur secundum se uel addere uel minuere uel mutare.2 Quae tota non in eo quod est esse consistit, sed in eo quod est in comparatione aliquo modo se habere, nec semper ad aliud sed aliquotiens ad idem. Age enim stet quisquam. Ei igitur si accedam dexter, erit ille sinister ad me comparatus, non quod ille ipse sinister sit, sed quod ego dexter accesserim. Rursus ego sinister accedo, item ille fit dexter, non quod ita sit per se dexter uelut albus ac longus, sed quod me accedente fit dexter atque id quod est a me et ex me est minime uero ex sese. Quare quae secundum rei alicuius in eo quod ipsa est proprietatem non faciunt praedicationem, nihil alternare uel mutare queunt nullamque omnino uariare essentiam. Quocirca si pater ac filius ad aliquid3 dicuntur nihilque aliud ut dictum est differunt nisi sola relatione, relatio uero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit et secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum de qua dicitur, sed, si dici potest, quo quidem modo id quod uix intellegi potuit interpretatum est, personarum. Omnino enim magna regulae est ueritas in rebus incorporalibus distantias effici differentiis non locis. Neque accessisse dici potest aliquid deo, ut pater fieret; non enim coepit esse umquam pater eo quod substantialis quidem ei est productio filii, relatiua uero praedicatio patris.4 Ac si meminimus omnium in prioribus de deo sententiarum, ita cogitemus processisse quidem ex deo patre filium deum et ex utrisque spiritum sanctum; hos, quoniam incorporales sint, minime Iocis distare. Quoniam uero pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, deus uero nullas habet differentias quibus differat ab deo, a nullo eorum differt. Differentiae uero ubi absunt, abest pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas. Nihil autem aliud gigni potuit ex deo nisi deus; et in rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit modis omnibus pluralitatem. Trium igitur idonee constituta est unitas.

现在让我们来探讨关系词,我们此前所讨论的一切,正是为了它们而纳入辨析的;因为显而易见,关系词是由外来者的到来构成的,因而最显得不是依据自身作出述说。且让我们来看,既然主人与奴隶是相对的,究竟这是一种依自身的述说,还是绝非如此。然而,如果你去除了奴隶,你也去除了主人;但并不像如果你去除了白,你也去除了白色的事物那样,这二者是有区别的:白是白色事物的偶性,一旦去除,白色的事物自然泯灭。但在主人的情形中,如果你去除了奴隶,他被称为主人的名称便消失了;但奴隶并非像白属于白色事物那样作为偶性属于主人,属于主人的毋宁是管束奴隶的某种权能。既然奴隶一旦被去除,这种权能便随之丧失,显而易见,这种权能并非由于自身偶然归属于主人,而是某种程度上通过奴隶从外在的到来而附着的。因此,绝不能说相对的述说依自身给被言说的事物增加、减少或改变了任何东西。相对的述说的全部并不在于“存在”本身,而在于在比较中以某种方式具有其自身的状态,并且并不总是关涉他者,有时也是关涉同一事物。试设某人站立着。如果我走到他的右侧,与我相比他就在左侧,这并不是因为他本身就是左,而是因为我走到右侧;反之,我走到他的左侧,他同样变成了右侧,并不是因为他依自身就是右,犹如白或高那样,而是因为由于我的走近他才成为右,且他的这一状态是来自我、出于我,绝非出于他自身。因此,凡是不依某个事物在“自身所是”中的固有属性作出述说者,绝不能更替或改变任何事物,也绝不能使任何本质发生变异。因此,如果父与子是依相对关系而言说的,并且正如所说的那样,除单纯的关系之外别无差异,而关系在述说被述说的对象时,并不如同它就是实体本身且依据被言说的事物那样被述说,那么它就不会造成被言说事物之间的他异性,而是——如果可以这样说的话,即以那勉强得以理解之事被阐释的方式——造成位格之间的他异性。因为在非物体的存在中,距离是由差异而非由处所构成的,这一法则具有极大的真理性。也不能说有任何东西附加于上帝而使祂成为父;因为祂绝未曾开始成为父,这是因为子的产生对祂而言固然是实体的,而父的述说则是相对的。并且,如果我们记得先前关于上帝所作的一切论述,我们就应当这样设想:上帝之子固然出自父上帝,圣灵出自二者;而祂们既然是非物体的,就绝不可能因处所而分隔。然而,既然父是上帝,子是上帝,圣灵是上帝,而上帝并没有任何差异可借以有别于上帝,祂便与祂们中的任何一位都无差异。但凡无差异之处,便无多数性;凡无多数性之处,便有单一性。此外,从上帝那里不可能产生出除了上帝以外的任何事物;并且在可数的事物中,单位的重复绝非在一切意义上都构成多数性。因此,三者的单一性得到了合宜的确立。

语法注4 条
  1. 5pro quibus omne quod dictum est sumpsimus ad disputationem

    介词短语 pro quibus 意为“为了它们”,先行词为前文的 relatiuis。作者在此表明,此前对范畴所作的所有论述,最终目的皆是为了确立“关系”在神学上的适用性。

  2. 5praedicationem relatiuam quidquam rei de qua dicitur secundum se uel addere uel minuere uel mutare

    由 Non igitur dici potest 所引导的“宾格加不定式”结构。praedicationem relatiuam 是不定式的主语,支配动词不定式 addere、minuere 与 mutare。quidquam 作这些不定式的直接宾语(中性单数宾格),而 rei(受 de qua dicitur 修饰)作间接宾语(与格)。

  3. 5ad aliquid

    希腊哲学概念 πρὸς τί(关系)的标准拉丁语翻译。意为“相对而言”或“在关系中”,在此表明“父”与“子”是作为互相关联的相对范畴被述说的。

  4. 5eo quod substantialis quidem ei est productio filii, relatiua uero praedicatio patris

    短语 eo quod 是表原因的连词(“因为”或“鉴于……”),说明前文主句 non enim coepit esse umquam pater 的依据。它阐明子出于上帝的产生在实体上是永恒的,而“父”的称呼是相对的,因此并不意味着在时间上有开端或产生了偶性变化。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa025.humanitext-lat1:5