- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa025.humanitext-lat1:6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
总结了关系的多数性与实体的单一性如何构成三位一体,阐明神圣位格间为同一者之间的关系,并将著作呈递给读者以待审裁。
Sed quoniam nulla relatio ad se ipsum referri potest, idcirco quod ea secundum se ipsum est praedicatio quae relatione caret,1 facta quidem est trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis, seruata uero unitas in eo quod est indifferentia uel substantiae uel operationis uel omnino eius quae secundum se dicitur praedicationis. Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem; atque ideo sola singillatim proferuntur atque separatim quae relationis sunt. Nam idem pater qui filius non est nec idem uterque qui spiritus sanctus.2 Idem tamen deus est pater et filius et spiritus sanctus, idem iustus idem bonus idem magnus idem omnia quae secundum se poterunt praedicari. Sane sciendum est non semper talem esse relatiuam praedicationem, ut semper ad differens praedicetur, ut est seruus ad dominum; differunt enim. Nam omne aequale aequali aequale est et simile simili simile est et idem ei quod est idem idem est; et similis est relatio in trinitate patris ad filium et utriusque ad spiritum sanctum ut eius quod est idem ad id quod est idem.3 Quod si id in cunctis aliis rebus non potest inueniri, facit hoc cognata caducis rebus alteritas, Nos uero nulla imaginatione diduci sed simplici intellectu erigi et ut quidque intellegi potest ita aggredi etiam intellectu oportet. Sed de proposita quaestione satis dictum est. Nunc uestri normam iudicii exspectat subtilitas quaestionis; quae utrum recte decursa sit an minime, uestrae statuet pronuntiationis auctoritas. Quod si sententiae fidei fundamentis sponte firmissimae opitulante gratia diuina idonea argumentorum adiumenta praestitimus,4 illuc perfecti operis laetitia remeabit unde uenit effectus. Quod si ultra se humanitas nequiuit ascendere, quantum inbecillitas subtrahit uota supplebunt.
但是,既然没有任何关系可以指向自身,这是因为缺少关系的述说乃是依自身的述说,因此三位一体的数目的多数性确实产生于关系的述说之中,而单一性则保存在实体、活动或一般而言依自身言说的述说的无差别性之中。因此,实体维系了单一性,而关系繁复了三位一体;所以只有属于关系者才被单独且分别地表达出来。因为父并非子这同一个人,二者也并非圣灵这同一个人。然而,父、子与圣灵乃是同一位上帝,是同一位正义者、同一位良善者、同一位伟大者,是在一切能够依自身被述说的事物上的同一。诚然应当明了,相对的述说并不总是如此,以至于总是相对于相异者而被述说,如同奴隶之于主人那样;因为他们彼此是有差异的。事实上,凡相等者对相等者而言皆是相等的,相似者对相似者而言皆是相似的,同一者对同一者而言皆是同一的;而在三位一体中,父之于子、二者之于圣灵的关系,正犹如同一者之于同一者的关系。如果在所有其他事物中无法找到这一点,那是因可灭事物所固有的他异性造成了此种情况。然而,我们不应被任何想象所分散,而应由纯粹的心智所提升,并且事物能够如何被理解,就应当如何以心智去探讨。不过,关于所提出的问题已经说得足够了。如今,这一论题的精微之处正等待着你们裁决的规范;究竟它是否已被合宜地论述穷尽,将由你们宣判的权威来决定。如果在神圣恩典的助佑下,我们为本身基于信仰基础而已然极为坚固的教义提供了论证的合适佐证,那么完成这一著作的喜悦将回归到那给予其成效的源头。但如果人性无法超越自身而上升,祈愿便会补足软弱所削损的部分。
- 6idcirco quod ea secundum se ipsum est praedicatio quae relatione caret
idcirco quod 用作表原因的连词短语(意为“因……之故”)。指示代词 ea 在性数上与表语名词 praedicatio 一致(阴性单数),并由关系从句 quae relatione caret 修饰。整句结构表达:“因为缺少关系的述说乃是依自身的述说”。
- 6idem pater qui filius non est nec idem uterque qui spiritus sanctus
idem ... qui 构成的表达同一性的相关结构。通过否定句明确表达了位格间的差异:“父并非子这同一者”,且“二者(uterque,即父与子)亦非圣灵这同一者”。idem 在句中用作指代位格同一性的表语成分。
- 6similis est relatio in trinitate patris ad filium et utriusque ad spiritum sanctum ut eius quod est idem ad id quod est idem
由 similis ... ut 构成的比较结构(意为“……的关系正如……的关系一般”)。形容词 similis 与 ut 引出的对比成分相呼应,将三位一体内部的关系(父对于子、二者对于圣灵)比拟为同一者对于同一者的关系(eius quod est idem ad id quod est idem)。
- 6sententiae fidei fundamentis sponte firmissimae opitulante gratia diuina idonea argumentorum adiumenta praestitimus
主句谓语动词为 praestitimus,支配宾格直接宾语 idonea argumentorum adiumenta(“论证的合适佐证”)。间接宾语为与格 sententiae(“向教义”),并由形容词短语 fidei fundamentis sponte firmissimae(“在信仰的基础之上自发极为稳固的”,其中 fidei fundamentis 为表限定或原因的夺格)修饰。opitulante gratia diuina 为独立夺格结构(“在神圣恩典助佑下”)。
