- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa025.humanitext-lat1:4#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐明“时间”、“具有”、“动作”等其余范畴并不指明存在本身,而是指明外在情状,区分了神圣的永恒“当下”与受造物的时间流动(延绵性),并将述说划分为依事物本身的述说(实体或偶性)与指明外在状况的述说。
Quando uero eodem praedicatur modo, ut de homine heri uenit, de deo semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur aduentus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod uero de deo dicitur semper est, unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoquo modo sit praesenti est, omni futuro erit. Quod de caelo et de ceteris inmortalibus corporibus secundum philosophos dici potest, at de deo non ita. Semper enim est, quoniam semper praesentis est in eo temporis1 tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est nunc, interest ac diuinarum, quod nostrum nunc quasi currens tempus facit2 et sempiternitatem, diuinum uero nunc permanens neque mouens sese atque consistens aeternitatem facit; cui nomini si adicias semper, facies eius quod est nunc iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum quod est sempiternitas. Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim uestitus currit de homine, de deo cuncta possidens regit. Rursus de eo nihil quod est esse de utrisque dictum est,3 sed haec omnis praedicatio exterioribus datur omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel deus refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro uel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus.4 Item cum dico currit uel regit uel nunc est uel semper est, refertur quidem uel ad facere uel ad tempus—si tamen interim diuinum illud semper tempus dici potest—sed non quo aliquo aliquid est uelut magnitudine magnum, Nam situm passionemque requiri in deo non oportet, neque enim sunt. Iamne patet quae sit differentia praedicationum? Quod aliae quidem quasi rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa quidem ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur, quae aliquid esse designant, secundum rem praedicationes uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum rem; cum uero de deo qui subiectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.
另一方面,“时间”也是以同样的方式被述说的,例如述说人“他昨天来了”,述说上帝“祂永远存在”。在此,昨天到达所归属的那个主体自身并不被说成是某种事物,而是述说了按照时间有什么附加于它。然而,关于上帝所说的“祂永远存在”,固然意味着单一的事实,仿佛在一切过去中祂“曾经存在”,在无论以何种方式存在的一切现在中祂“存在”,在一切未来中祂“将存在”。按照哲学家们的观点,这可以用来述说诸天以及其他不朽的物体,但关于上帝却非如此。因为祂永远存在,乃是由于“永远”在祂身上属于现在的时间;而且在我们的事物的现在(即“当下”)与神圣事物的现在之间存在着如此巨大的差异:我们的“当下”仿佛流动着,造就了时间与延绵性,而神圣的“当下”保持不变、自身不动且持存,从而造就了永恒性;如果你把“永远”加在这个名称上,你就会造就当下的连续不断、不知疲倦且因此无终止的流动,这便是延绵性。 再次,“具有”或“动作”也是同样的方式;因为关于人,我们说“他穿着衣服奔跑”,关于上帝,我们说“祂拥有一切而统御”。在此同样地,并未对二者言说任何属于存在之事,而是这所有的述说都被赋予了外部事物,并且所有这些都在某种程度上关联于他者。我们可以这样更容易地辨明这种述说的区别:是人者或是上帝者,关联于实体,凭借实体它是某种事物,即人或上帝;是公正者,关联于性质,显然凭借性质它是某种事物,即公正的;是伟大者,关联于数量,凭借数量它是某种事物,即伟大的。因为在其余的述说中绝无此类情况。说某人在广场上或无处不在的人,固然关联于“处所”这一范畴,但并非关联于某物借以成为某种事物的属性(如因正义而公正)。同样,当我言说“奔跑”或“统御”或“现在存在”或“永远存在”时,固然关联于“动作”或“时间” ——如果神圣的那种“永远”暂时可以被称为时间的话——但并非关联于某物借以成为某种事物的属性(如因庞大而伟大)。因为姿态与承受不应当在上帝身上去寻找,它们本就不存在。 述说之间的差异难道现在还不清楚吗?即某些述说仿佛指明了事物本身,而另一些述说则仿佛指明了事物的周边情状;前者被述说的方式是表明事物是某种存在,而后者被述说的方式则并非如此,而是在某种程度上从外在附着上某种事物。因此,那些指明是某种存在的,应被称为“依事物的述说”。当这些述说应用于从属的基底事物时,被称为“依事物的偶性”;但当应用于并非基底的上帝时,则被称为“依事物实体的述说”。
- 4semper praesentis est in eo temporis
praesentis temporis 是表示属性或归属的表语性属格,意为“‘永远’一词在神身上属于/指涉现在的时间”。in eo 指“在神里面”。
- 4quod nostrum nunc quasi currens tempus facit et sempiternitatem, diuinum uero nunc permanens neque mouens sese atque consistens aeternitatem facit
由 quod 引导的从句是说明性从句,同格解释前文的“tantum interest”(有如此大的差异……即……)。两个处于对比的“nunc”(受造界的“当下”与神圣的“当下”)分别对应所产生的概念:sempiternitas(流动无终的延绵性)与 aeternitas(静态不变的永恒性)。
- 4nihil quod est esse de utrisque dictum est
从句 quod est esse 以前文 de eo 中的 eo 为先行词(de eo ... quod est esse,“关于作为存在的那一事物”),nihil 为主语,esse 为不定词的名词化用法。de utrisque(关于人与上帝二者)修饰 dictum est。
- 4sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus
quo 为表示手段/原因的夺格关系代词,省略了先行词(如 ad id),意为“借以使某物成为某种事物的原因/属性”,与后文“iustitia iustus”(因正义而公正)中的手段夺格 iustitia 相对应。
