← 波爱修斯

论三位一体

§4#1

亚里士多德十范畴与上帝的超实体性

本节引入亚里士多德的十个范畴,探讨实体、性质、数量等范畴在受造物与上帝身上的不同述说方式,指出在上帝之中,存在与属性(如正义与伟大)完全是同一的超实体。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4#1

​Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus uniuersaliter praedicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando, habere, situm esse, facere, pati. Haec igitur talia sunt qualia subiecta permiserint;1 nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia est, pars in accidentium numero est. At haec cum quis in diuinam uerterit praedicationem, cuncta mutantur quae praedicari possunt. Ad aliquid uero omnino non potest praedicari, nam substantia in illo non est uere substantia sed ultra substantiam; item qualitas et cetera quae uenire queunt. Quorum ut amplior fiat intellectus exempla subdenda sunt. Nam cum dicimus deus, substantiam quidem significare uidemur, sed eam quae sit ultra substantiam; cum uero iustus, qualitatem quidem sed non accidentem, sed eam quae sit substantia sed ultra substantiam. Neque enim aliud est quod est, aliud est quod iustus est, sed idem est esse deo quod iusto.2 Item cum dicitur magnus uel maximus, quantitatem quidem significare uidemur, sed eam quae sit ipsa substantia, talis qualem esse diximus ultra substantiam; idem est enim esse deo quod magno. De forma enim eius superius monstratum est quoniam is sit forma et unum uere nec ulla pluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut in quo sint ipsum esse faciant quod dicitur, diuise quidem in ceteris, in deo uero coniuncte atque copulate hoc modo: nam cum dicimus substantia (ut homo uel deus), ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia, ut substantia homo uel deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia; quod enim est, aliis debet quae non sunt homo. Deus uero hoc ipsum deus est; nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum deus est. Rursus iustus, quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus homo iustus uel deus iustus, ipsum hominem uel deum iustos esse proponimus; sed differt, quod homo alter alter iustus,3 deus uero idem ipsum est quod est iustum. Magnus etiam homo uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo magnus uel deus magnus; sed homo tantum magnus, deus uero ipsum magnus exsistit. Reliqua uero neque de deo neque de ceteris praedicantur. Nam ubi uel de homine uel de deo praedicari potest, de homine ut in foro, de deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur de qua dicitur. Non enim ita homo dicitur esse in foro quem ad modum esse albus uel longus nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se possit, sed tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc praedicationem ostenditur. De deo uero non ita, nam quod ubique est ita dici uidetur non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest) sed quod omnis ei locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco;4 atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in loco.

关于一切事物被普遍述说的范畴总共传述有十个,即实体、性质、数量、关系、处所、时间、具有、姿态、动作、承受。因此,这些范畴的性质取决于其基底所允许的样态;因为在其余事物的述说中,它们的一部分属于实体,一部分属于偶性之列。然而,当有人将这些范畴转向神圣述说时,所有能够被述说的事物都发生了转变。关系固然全然不能被述说,因为在神里面,实体并非真正意义上的实体,而是超实体;性质以及其他可能适用的范畴亦是如此。为了对这些有更充分的理解,必须补充若干例证。因为当我们说上帝 时,我们固然看似指称某一实体,但所指的乃是超越实体的实体;而当我们说公正的 时,看似指称一种性质,却不是偶性的性质,而是属于实体却又超越实体的性质。因为并非祂之所是是一事,祂是公正的又是另一事,而是在上帝而言,存在与公正乃是同一回事。同样,当说伟大的或至大的时,我们固然看似指称数量,但所指的乃是实体本身,即正如我们所说超越实体的那种实体;因为在上帝而言,存在与伟大乃是同一回事。关于祂的形式,前文已经表明祂即是形式且真正为一,绝无任何多数性。但这些范畴具有这样的性质:无论它们存在于何物之中,它们都使该物成为被言说的那种存在——在其余事物中固然是彼此分离的,在上帝之中则是结合并连结在一起的,其方式如下:因为当我们说实体 (如人或上帝)时,这种言说就仿佛被述说的对象本身即是实体,如人是实体或上帝是实体。但其中存在差异,因为人并非完全就是人本身,因此也不是实体本身;因为人之所是,有赖于非人的其他事物。然而上帝即是上帝本身;因为祂除其所是之外绝非他物,因此就是上帝本身。再次,作为性质的公正的,其言说方式就仿佛被述说的对象本身即是此属性,也就是说,如果我们说公正的人或公正的上帝,我们即主张人本身或上帝本身是公正的;但二者有所不同,在于人是一回事,公正又是另一回事,而上帝则与公正之所是完全是同一回事。 人或上帝亦被称为伟大的,且言说的方式就仿佛人自身是伟大的人,或上帝自身是伟大的上帝;然而人仅仅是伟大的,上帝则是伟大本身的存在。至于其余的范畴,既不〔以这种方式〕述说上帝,也不〔以这种方式〕述说其余事物。因为“处所”既可述说人亦可述说上帝——述说人如“在广场中”,述说上帝如“无处不在”——但其述说方式并不是仿佛被言说的事物本身就是所述说的属性。因为人被言说在广场中,并不像被言说是白色的或身材高大那样,也不是仿佛被某种能够借以依其自身被指明的特有属性所包围和限定,而仅仅是通过这一述说表明该事物如何被其他事物所规定。然而关于上帝却非如此,因为祂无处不在,之所以看似这样说,并非因为祂存在于每一个地方(因为祂全然不能存在于地方之中),而是因为一切地方都呈现在祂面前以承接祂,尽管祂自身并不被容纳于地方之中;因此祂被称为不在任何地方之中,因为祂无处不在,却不在地方之中。

语法注4 条
  1. 4Haec igitur talia sunt qualia subiecta permiserint

    在由关系代词 qualia 引导的关系从句中,动词 permiserint 为完成时虚拟式(或未来完成时直陈式),意为“如其基底所允许的样态”,表明范畴述说的性质取决于所施加之基底(主词)的本性。

  2. 4idem est esse deo quod iusto

    不定式短语 esse deo 包含表示所属/关涉的与格(“对上帝而言存在”)。随后的 quod iusto 由连接关系词 quod(“正如……一样”)引导,省略了 esse,并保持与格 iusto 与前面的 deo 一致。该句式表明在上帝而言,存在与作为公正者是完全同一的。

  3. 4homo alter alter iustus

    此处为 alter... alter... 的紧凑对偶结构,省略了系动词 est。一个 alter 指人这一主体(“人是一回事”),另一个 alter 指公正这一属性(“公正是另一回事”),简练地表达出在受造物中实体与其偶性属性是彼此相异的。

  4. 4omnis ei locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco

    短语 ad eum capiendum 是由介词 ad 引导表示目的的动形词结构。cum 引导让步从句(“尽管祂自身不被包容于地方之中”),支配虚拟式动词 suscipiatur,阐明了一切地方都呈现在上帝面前以承接祂、但上帝绝不被地方所拘限的悖论性关系。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa025.humanitext-lat1:4#1