← 波爱修斯

论三位一体

§3

抽象数与具体数的区别及神的单一体

作者区分了用于计数的抽象数与存在于事物之中的具体数,论证了三位一体中“上帝”一词的重复并不产生事物的数量差异,同时指出三位之间并非完全无差别,从而引入位格间真正区别的讨论。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3

​Deus uero a deo nullo differt, ne uel accidentibus uel substantialibus differentiis in subiecto positis distent.1 Vbi uero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum. Nam quod tertio repetitur deus, cum pater ac filius et spiritus sanctus nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt, si aduertamus ad res numerabiles ac non ad ipsum numerum. Illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diuersitatem. Numerus enim duplex est, unus quidem quo numeramus, alter uero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est; unitas, quo unum dicimus. Duo rursus in rebus sunt ut Homines uel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas qua duo homines uel duo lapides fiunt. Et in ceteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum uero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio, uel si de eodem dicam gladius unus mucro unus ensis unus. Potest enim unus tot uocabulis gladius agnosci; haec enim unitatum iteratio potius est non numeratio, uelut si ita dicamus ensis mucro gladius, repetitio quaedam est eiusdem non numeratio diuersorum, uelut si dicam sol sol sol, non tres soles effecerim, sed de uno totiens praedicauerim. Non igitur si de patre ac filio et spiritu sancto tertio praedicatur deus, idcirco trina praedicatio numerum facit. Hoc enim illis ut dictum est imminet qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis uero nihil in differentia constituentibus ipsamque formam ut est esse ponentibus neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus recte repetitio de eodem quam enumeratio diuersi uidetur esse2 cum dicitur deus pater deus filius deus spiritus sanctus atque haec trinitas unus deus, uelut ensis atque mucro unus gladius, uelut sol sol sol unus sol. Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque qua ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere. Non uero ita dicitur pater ac filius et spiritus sanctus quasi multiuocum quiddam; nam mucro et ensis et ipse3 est et idem, pater uero ac filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim: Ipse est pater qui filius?.Minime, inquiunt., Rursus: Idem alter qui alter? Negatur. Non est igitur inter eos in re omni indifferentia; quare subintrat numerus quem ex subiectorum diuersitate confici superius explanatum est. De qua re breuiter considerabimus, si prius illud, quem ad modum de deo unum quodque praedicatur, praemiserimus.

然而,上帝与上帝在任何方面都没有差异,从而不会因置于基底之中的偶性或实体性差异而相隔绝。然而,在毫无差异之处,就绝无任何多数性,因此也没有数;所以唯有单一性。因为关于“上帝”一词被重复三次这一事实,即当父、子与圣灵被称呼时,如果我们着眼于可数之物而非数本身,这三个单一性在其自身所是的意义上并不构成数的多数性。因为正是在数本身之中,单一性的重复才构成数。但在由可数之物构成的数中,单一性的重复与复数形式绝不产生可数事物的数量性差异。因为数是双重的:一种确实是我们用以计数的数,另一种则是由可数之物构成的数。因为“一”是事物;“一性”则是我们借以称“一”的原则。反之,“二”存在于事物之中,如人或石头;“二性”自身什么也不是,而仅仅是使两个人或两块石头得以形成的二性。在其余之数中亦是如此。因此,在我们用以计数的数中,单一性的重复构成多数性;但在事物的数中,单一性的重复并不构成多数性,即便我对同一事物这样说: 一把剑、一柄锋、一口刃。 因为同一把剑可以通过如此多的名称被认知;因为这毋宁是单一性的重申,而非计数,正如我们若这样说: 刃、锋、剑,乃是对同一事物的某种重复,而非对相异事物的计数;又正如我若说: 太阳、太阳、太阳,我并未造成三个太阳,而是关于一个太阳作了那么多次述说。因此,即使关于父、子和圣灵三次述说“上帝”,这三次述说也并不因此造成数。因为正如前述,这种后果威胁着那些在三者之间确立功德悬隔的人。但对于在差异中不确立任何事物、设定形式本身如其所是地存在、并且不认为它是除其所是之外之物的正统信仰者而言,当说: 上帝即父、上帝即子、上帝即圣灵,且这一三位一体乃是一上帝时,正当被看作是对同一者的重复而非对相异者的列举,正如说: 刃与锋是一把剑,正如说: 太阳、太阳、太阳是一个太阳。 但这一点暂且为表明并论证并非一切单一性的重复都构成数与多数性而说。然而,父、子与圣灵并不是如同某种同物多名之物而被言说的;因为锋与刃既是同一个体也是同一本质,而父、子与圣灵固然是同一本质,却不是同一个体。对此我们必须稍作思考。因为若有人问:“父本身就是子吗?”他们回答:“绝非如此。”又问:“这一位与另一位是同一的吗?”被予以否定。因此,在他们之间并非在所有方面都是无差别的;所以数便渗入进来,而数是由基底的相异性所构成的,这一点在前面已有阐明。关于这一问题我们将简要考察,但首先须前置说明:关于上帝,每一事物是如何被述说的。

语法注3 条
  1. 3ne uel accidentibus uel substantialibus differentiis in subiecto positis distent

    由 ne 引导的从句用以限定并补充前一主句“Deus uero a deo nullo differt”,表示否定目的或结果性的排除(“从而不至于因置于基底中的偶性或实体性差异而相隔绝”)。分词短语 in subiecto positis 同时修饰 accidentibus 与 substantialibus differentiis。

  2. 3recte repetitio de eodem quam enumeratio diuersi uidetur esse

    带有 quam 的比较结构,语境中隐含了 potius(宁可、与其说是……不如说是……),整句意为“正当地被看作是对同一者的重复,而非对相异者的列举”。

  3. 3nam mucro et ensis et ipse est et idem, pater uero ac filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero ipse

    代词 ipse 与 idem 之间的术语性对比构词。前者指称个体或指称对象的自身同一性(“正同一个体/自身”),后者指称本质或实体的同一性(“同一本质”)。父、子与圣灵在本质上是同一的(idem),但在位格个体上并非同一自身(ipse),这构成了三位一体论的核心区分。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa025.humanitext-lat1:3