- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa025.humanitext-lat1:2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者将理论哲学划分为自然哲学、数学与神学三部分,论述在神学中应当以知性方式把握纯粹形式本身。由于神圣实体是脱离质料的纯粹形式,既非基底亦无偶性,因此根本不存在任何数或多数性。
Age igitur ingrediamur et unumquodque ut intellegi atque capi potest dispiciamus, nam, sicut optime dictum uidetur, eruditi est hominis1 unum quodque ut ipsum est ita de eo fidem capere temptare. Nam cum tres sint speculatiuae partes,2 naturalis, in motu inabstracta ἀνυπεξαίρετος (considerat enim corporum formas cum materia, quae a corporibus actu separari non possunt, quae corpora in motu sunt ut cum terra deorsum ignis sursum fertur, habetque motum forma materiae coniuncta), mathematica, sine motu inabstracta (haec enim formas corporum speculatur sine materia ac per hoc sine motu, quae formae cum in materia sint, ab his separari non possunt), theologica, sine motu abstracta atque separabilis (nam dei substantia et materia et motu caret), in naturalibus igitur rationabiliter, in mathematicis disciplinaliter, in diuinis intellectualiter uersari oportebit neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam quae uere forma neque imago est et quae esse ipsum est et ex qua esse est. Omne namque esse ex forma est. Statua enim non secundum aes quod est materia, sed secundum formam qua in eo insignita est effigies animalis dicitur, ipsumque aes non secundum terram quod est eius materia, sed dicitur secundum aeris figuram. Terra quoque ipsa non secundum ἄποιον ὕλην dicitur, sed secundum siccitatem grauitatemque quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur sed secundum propriam formam. Sed diuina substantia sine materia forma est atque ideo unum et est id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt. Vnum quodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis, et est hoc atque hoc, id est partes suae coniunctae, sed non hoc uel hoc singulariter, ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non uel corpus uel anima in partem;3 igitur non est id quod est. Quod uero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud uere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque quia nullo nititur. Quocirca hoc uere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id quod est. Neque enim subiectum fieri potest; forma enim est, formae uero subiectae esse non possunt. Nam quod ceterae formae subiectae accidentibus sunt4 ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subiecta est; dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa, hoc suscipere uidetur humanitas. Forma uero quae est sine materia non poterit esse subiectum nec uero inesse materiae, neque enim esset forma sed imago. Ex his enim formis quae praeter materiam sunt, istae formae uenerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt. Nam ceteras quae in corporibus sunt abutimur formas uocantes, dum imagines sint. Adsimulantur enim formis his quae non sunt in materia constitutae. Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuersitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo atque idcirco nec numerus.
那么,就让我们深入其中,以每一事物所能被理解和把握的方式来进行审视;因为,正如那句被认为说得极好的话一样,根据每一事物自身的所是去尝试获得关于它的确信,乃是有教养之人的特征。既然思辨哲学的部门有三:自然哲学是在运动中、非抽象且不可剔除的(因为它研究物体的形式与质料在一起,这些形式在现实中不能与物体相分离,而这些物体是在运动之中的,如同大地向下运动、火焰向上运动,且与质料结合的形式具有运动);数学哲学是脱离运动的、非抽象的(因为这一学科在没有质料因而也没有运动的情况下审视物体的形式,而这些形式既然在质料之中,就不能与它们〔物体〕相分离);神学哲学是脱离运动的、抽象的且可分离的(因为上帝的实体既无质料亦无运动);那么在自然事物中就应当理性地行事,在数学事物中应当论证地行事,在神圣事物中应当知性地行事,而不被引向种种想象,而是宁可凝视那真正是形式而非影像、本身即是存在且存在由之而来的真正形式。因为一切存在皆源于形式。铜像之所以被称为铜像,并非由于作为其质料的青铜,而是由于借以将动物形象刻印在其上的形式;青铜本身之所以如此被称为,亦非由于作为其质料的泥土,而是由于青铜的形态。泥土本身之所以如此被称为,亦非由于无性质的质料,而是由于干燥与重性,而这些乃是形式。因此,没有任何事物是由于质料而被称为存在的,而是由于其自身特有的形式。然而神圣实体乃是无质料的形式,因此是一,并且是其所是。因为其余事物都不是其所是。每一事物都是从构成它的那些部分中获得其存在,即源于其诸部分,它是这个与这个,即其结合起来的诸部分,而单独而言并非这个或这个——正如属地的人由灵魂与肉体构成时,他是肉体与灵魂,而非单独属于肉体或灵魂;因此他并不是其所是。而那非由这个与这个构成、而仅仅是这个的事物,才是真正的是其所是;它之所以最美且最坚固,是因为它不依赖任何事物。因此这乃是真正的一,在其中没有任何数,在其中除其所是之外别无他物。因为它不可能成为基底;因为它乃是形式,而形式是不能作基底的。至于其他形式(如人性)充当偶性的基底这一事实,并不是由于它自身的所是而领受偶性,而是由于质料隶属于它;因为当下属于人性的质料领受任意偶性时,似乎是人性自身领受了这一偶性。然而脱离质料的形式既不能成为基底,也不能存在于质料之中;否则它就不是形式,而是影像了。因为正是从那些独立于质料之外的形式中,产生了这些存在于质料之中并构成物体的形式。至于那些存在于物体之内的其他形式,我们称之为形式乃是一种滥用,因为它们实际上只是影像。因为它们是在摹仿那些并非确立于质料之中的形式。因此,在其中不存在任何相异性,不存在由相异性产生的多数性,不存在由偶性产生的繁复性,并因此也不存在数。
- 2eruditi est hominis
eruditi hominis 为表语性属格(性质或职责属格),意为“是有教养之人的特征/职责”。后接的不定词短语 temptare(及其宾语短语 fidem capere)充当该分句的实际主语。
- 2cum tres sint speculatiuae partes
连词 cum 在此引导原因从句(“既然/因为”),支配虚拟式现在时 sint。句中并列了思辨哲学的三个分支(naturalis, mathematica, theologica)并带有各自的插入性说明,最终收结于主句 in naturalibus igitur... uersari oportebit,构成了结构庞大的主干句式。
- 2in partem
作为副词性短语,意为“部分地”或“单独作为一部分”。它修饰前面的 non uel corpus uel anima,强调复合而成的人并非孤立地等同于其中某一个部分(单独的肉体或单独的灵魂)。
- 2Nam quod ceterae formae subiectae accidentibus sunt
由 quod 引导的从句充当限定或说明性的实质从句(“至于……这一事实/在……这一点上”)。随后的主句通过 non ita accidentia suscipit eo quod... sed eo quod... 的对比结构,解释该现象的实际根源。
