← 波爱修斯

论三位一体

§pr-1

致辛马库斯的题献与三位一体中神的同一性

波爱修斯向岳父辛马库斯题献此篇,阐明自己以哲学专门术语和简炼文风写作的用意,并从奥古斯丁的论述出发,论证三位一体在神性上的“无差别”同一性,以及由他者性与偶性产生多数性的原理。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§pr

​Investigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum lux diuina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam offerendam uobis communicandamque curaui1 tam uestri cupidus iudicii quam nostri studiosus inuenti.2 Qua in re quid mihi sit animi quotiens stilo cogitata commendo, tum ex ipsa materiae difficultate tum ex eo quod raris id est uobis tantum conloquor, intellegi potest. Neque enim famae iactatione et inanibus uulgi clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non potest aliam nisi materiae similem sperare sententiam. Quocumque igitur a uobis deieci oculos, partim ignaua segnities partim callidus liuor occurrit, ut contumeliam uideatur diuinis tractatibus inrogare qui talibus hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda proiecerit.3 Idcirco stilum breuitate contrario et ex intimis sumpta philosophiae disciplinis nouorum uerborum significationibus uelo, ut haec mihi tantum uobisque, si quando ad ea conuertitis oculos, conloquantur, ceteros uero ita submouimus, ut qui capere intellectu nequiuerint ad ea etiam legenda uideantur indigni. Sane tantum a nobis quaeri oportet quantum humanae rationis intuitus ad diuinitatis ualet celsa conscendere. Nam ceteris quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus, quousque potest uia rationis accedere. Neque enim medicina aegris semper affert salutem; sed nulla erit culpa medentis, si nihil eorum quae fieri oportebat omiserit. Idemque in ceteris. At quantum haec difficilior quaestio est, tam facilior esse debet ad ueniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est, an ex beati Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos uenientia fructus extulerint. Ac de proposita quaestione hinc sumamus initium.

只要神圣之光垂顾我们心智的微小火花,这一历经极长时间探讨、以理据塑造并付诸文字的问题,我便留心呈献并分享给您,我渴望您的判断,一如我热心于我们自己的所得。在此事上,每当我将所思付诸笔端时我的心境如何,既可从论题本身的艰难中理解,亦可从我仅与极少数人——亦即仅与您交谈这一事实中理解。因为我们既不为名望的炫耀与大众的虚妄喧嚣所动;而若有任何外在的收获,它除了与论题相似的判断之外,也不能期冀其他判断。因此,无论我何时将目光从您身上移开,呈现在眼前的不是懈怠的迟钝,便是狡黠的嫉妒,以至于将这些内容抛给此等如怪兽般的人,使之横遭践踏而非得以体认,直可谓是对神圣论述横加侮辱。为此,我以简洁收敛文笔,并将取自哲学各门学科深处的事物以新词意涵加以遮蔽,以便让这些事物仅对我以及您——若您何时将目光投向它们——说话;至于其他人,我们则将其摒除,以至于凡不能以智力领悟者,似乎连阅读它们都不配。固然,我们所应探求的,仅以人类理性的凝视所能攀登至神性崇高之处为限。因为在其他技艺中,同样确立了某种界限,理智之路只能推进至此。医术并不总能为病者带来健康;但医者若未遗漏任何应当做的事,便无任何过错可言。其他技艺亦是如此。然而这一问题越是艰难,就越应易于获得宽宥。不过,您还须审视,来自福者奥古斯丁著作中传至我们的理据种子,是否结出了任何果实。关于所提出的问题,就让我们自此开始吧。

§1

​Christianae religionis reuerentiam plures usurpant, sed ea fides pollet maxime ac solitarie quae cum propter uniuersalium praecepta regularum, quibus eiusdem religionis intellegatur auctoritas, tum propterea, quod eius cultus per omnes paene mundi terminos emanauit, catholica, uel uniuersalis uocatur. Cuius haec de trinitatis unitate sententia est Pater, inquiunt, deus filius deus spiritus sanctus deus. Igitur pater filius spiritus sanctus unus non tres dii.4 Cuius coniunctionis ratio est indifferentia. Eos enim differentia comitatur qui uel augent uel minuunt, ut Arriani qui gradibus meritorum trinitatem uariantes distrahunt atque in pluralitatem diducunt. Principium enim pluralitatis alteritas est; praeter alteritatem enim nec pluralitas quid sit intellegi potest.5 Trium namque rerum uel quotlibet tum genere tum specie tum numero diuersitas constat; quotiens enim idem dicitur, totiens diuersum etiam praedicatum Idem uero dicitur tribus modis: aut genere ut idem homo quod equus, quia his idem genus ut animal; uel specie ut idem Cato quod Cicero, quia, eadem species ut homo; uel numero ut Tullius et Cicero, quia unus est numero. Quare diuersum etiam uel genere uel specie uel numero dicitur. Sed numero differentiam accidentium uarietas facit. Nam tres homines neque genere neque specie sed suis accidentibus distant; nam uel si animo cuncta ab bis accidentia separemus, tamen locus cunctis diuersus est quem unum fingere nullo modo possumus;6 duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens. Atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt.

许多人冒用对基督教信仰的崇敬,但唯有那种因普遍法则的训谕(由此该宗教的权威得以理解),以及因其敬礼已传布至世界几乎所有边界而被称作“公教会的”或“普遍的”信仰,才拥有最崇高且独一无二的效力。其关于三位一体之一体性的观点如下:“父”,他们说,“是上帝,子是上帝,圣灵是上帝。”因此,父、子、圣灵是独一上帝,而非三位上帝。此种结合的依据是“无差别性”。因为差异伴随着那些或增或减之人,例如阿里乌派,他们按功绩的等级使三位一体产生变异,将其撕裂并分化为多数。因为多数性的原理乃是“他者性”;若无他者性,甚至连何为多数性都无法理解。无论是三样事物抑或任意数量的事物,其多样性均取决于属、种或数;因为凡称“相同”多少次,称“不同”也同样多次地被述说。“相同”实则以三种方式被言说:或在属上,如人与马相同,因为它们具有相同的属即动物;或在种上,如加图与西塞罗相同,因为具有相同的种即人;或在数上,如图利乌斯与西塞罗,因为在数上为一。因此,“不同”亦在属、种或数上被言说。但在数上的差异,乃是由偶性的多样性所造就的。因为三个人既非在属上亦非在种上、而是由其偶性相区别;因为即使我们在思想中将所有偶性从他们身上剥离,对他们所有人而言处所仍然是各异的,我们绝无法设想处所是同一的;因为两个物体不能占据同一个处所,而处所便是一种偶性。由此,他们在数上是多数,因为他们因偶性而成为多数。

语法注6 条
  1. prInvestigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum lux diuina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam offerendam uobis communicandamque curaui

    句子的核心骨架为“curaui + 动形容词(offerendam... communicandamque)+ 直接宾语(quaestionem)”。置于句首的 quaestionem 受到三个同格的完成时被动分词(investigatam, formatam, mandatam)的修饰,中间插入了从句 quantum nostrae mentis igniculum lux diuina dignata est。动词 dignor 在此处直接带宾格(igniculum)。

  2. prtam uestri cupidus iudicii quam nostri studiosus inuenti

    形容词 cupidus 和 studiosus 分别支配宾格性属格(uestri iudicii 与 nostri inuenti),并通过 tam... quam... 构成相关并列。nostri 在此作为修饰中性名词化词 inuenti(所得、发现)的属格形式。

  3. prut contumeliam uideatur diuinis tractatibus inrogare qui talibus hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda proiecerit

    在由 ut 引导的结果从句中,包含带有关系从句的结构 qui... proiecerit(完成时虚拟式,表示特征或因果)作为 uideatur 的主语。proiecerit 的宾语 haec 带有一对表示目的或结果的状语性动形容词 non agnoscenda... potius quam proculcanda(非为体认,反遭践踏)。

  4. 1non tres dii

    与前文的 unus [deus] 形成对比的表语性短语:“是独一的[上帝],而非三位上帝”。dii 为 dei(主格复数)的正字法变体。

  5. 1enim nec pluralitas quid sit intellegi potest

    此处的 alteritatem(他者性)承接前句中的 alteritas。nec... quid sit intellegi potest 包含一个由 quid sit 构成的小间接疑问从句,受 intellegi potest 支配。

  6. 1nam uel si animo cuncta ab bis accidentia separemus, tamen locus cunctis diuersus est quem unum fingere nullo modo possumus

    ab bis 系 ab his 之排印讹误。由 uel si... separemus(现在时虚拟式,表让步:“即便我们在心灵中将一切偶性从他们身上剥离”)构成的从句由 tamen 呼应。cunctis 是表示参考或关系的与格。在修饰 locus 的关系从句中,unum 作表语性宾格(“我们绝无法将其构想为同一个处所”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa025.humanitext-lat1:pr-1