- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:8#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者提出了否认基督肉躯取自玛利亚者所给出的难题(即质疑基督所摄取的人性究竟如堕落前还是堕落后的亚当),并通过区分亚当可能处于的三种人性状态来奠定驳斥的基础。
Verumtamen est etiam nunc et alia quaestio quae ab his inferri potest qui corpus humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse sequestratum praeparatumque quod in adunatione ex Mariae utero gigni ac proferri uideretur.1 Aiunt enim: si ex homine sumptum est corpus, homo uero omnis ex prima praeuaricatione non solum peccato et morte tenebatur, uerum etiam affectibus peccatorum erat implicitus, eaque illi fuit poena peccati, ut, cum morte teneretur obstrictus, tamen esset reus etiam uoluntate peccandi, cur in Christo neque peccatum fuit neque uoluntas ulla peccandi? Et omnino habet animaduertendam dubitationem talis quaestio. Si enim ex carne humana Christi corpus adsumptum est, dubitari potest, quaenam caro haec quae adsumpta sit esse uideatur. Eum quippe saluauit quem etiam adsumpsit; sin uero talem hominem adsumpsit qualis Adam fuit ante peccatum, integram quidem uidetur humanam adsumpsisse naturam, sed tamen quae medicina penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest, ut talem adsumpserit hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi uoluntas atque affectio, unde factum est ut etiam praetergressis diuinis praeceptis inoboedientiae delictis teneretur adstrictus? In Christo uero ne uoluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi, cum praesertim si tale corpus hominis adsumpsit quale Adae ante peccatum fuit, non debuerit esse mortalis, quoniam Adam, si non peccasset, mortem nulla ratione sensisset. Cum igitur Christus non peccauerit, quaerendum est cur senserit mortem, si Adae corpus ante quam peccaret adsumpsit. Quod si talem statum suscepit hominis qualis Adae post peccatum fuit, uidetur etiam Christo non defuisse necessitas, ut et delictis subiceretur et passionibus confundentur2 obductisque iudicii regulis bonum a malo non sincera integritate discerneret, quoniam has omnes poenas Adam delicti praeuaricatione suscepit. Contra quos respondendum est tres intellegi hominum posse status: unum quidem Adae ante delictum in quo, tametsi ab eo mors aberat nec adhuc ullo se delicto polluerat, poterat tamen in eo uoluntas esse peccandi: alter in quo mutari potuisset, si firmiter in dei praeceptis manere uoluisset, tunc enim id addendum foret ut non modo non peccaret aut peccare uellet sed ne posset quidem aut peccare aut uelle delinquere. Tertius status est post delictum in quo mors illum necessario subsecuta est et peccatum ipsum uoluntasque peccati. Quorum summitatum atque contrariorum haec loca sunt:3 is status qui praemium esset, si in praeceptis dei Adam manere uoluisset et is qui poenae fuit, quoniam manere noluit;
然而,如今还有另一个问题,可以由那些不相信人的肉躯是从玛利亚那里取来、而认为在合一中看似由玛利亚子宫所生并产出的肉躯是在别处被分离并预备好的人提出来。因为他们说:如果肉躯是从人取来的,而所有人自第一次逾越以来不仅被罪与死所掌控,甚至深陷于罪的情欲之中,且这正是人所受的罪之惩罚——以至于他虽被死亡所束缚,却仍因犯罪的意愿而有罪——那么为何在基督里既没有罪,也没有任何犯罪的意愿呢?这样的问题无疑包含着值得注意的疑惑。因为如果基督的肉躯是从人的肉身所摄取的,便可以质疑这被摄取的究竟看似是怎样的肉身。盖他所拯救的,正是他所摄取的;但如果他所摄取的是如亚当在犯罪之前那样的人,他看似确实摄取了完整的人性,然而这人性却全然不需要医治。可是,他又怎可能摄取如亚当那样的人呢?既然在亚当身上可能存在犯罪的意愿与情感,从而导致他逾越了神的诫命而被不顺从的过犯所束缚;然而在基督里,人们相信连一丝犯罪的意愿都不曾有过,尤其是如果他摄取了如亚当犯罪前那样的人之肉躯,他本不应当是会死的,因为亚当若是没有犯罪,绝无道理经历死亡。因此,既然基督没有犯罪,就必须追问:如果他摄取的是亚当犯罪前的肉躯,为何他会经历死亡?但如果他承受了如亚当犯罪后那样的人之状态,基督似乎也就不可避免地要屈从于过犯,受激情的搅扰,并在判断的准则被遮蔽时无法以真纯的完好来分辨善恶,因为亚当正是由于过犯的逾越而承受了所有这些惩罚。反驳他们应当这样回答:人可以理解有三种状态。其一是亚当在过犯之前的状态,在其中死亡虽远离他,且他尚未以任何过犯玷污自己,但在他之内仍可能存在犯罪的意愿;第二种则是,如果他愿意坚定地持守神的诫命,他本可以转变进入的状态,因为在那时将会增添这一点:不仅不犯罪、不愿犯罪,甚至根本不可能犯罪或愿意违犯。第三种状态是在过犯之后,在其中死亡以及罪本身与犯罪的意愿都必然随之而来。这些极点与对立面的位置乃是:如果亚当愿意持守神的诫命本会成为奖赏的状态,以及因他不愿意持守而成为惩罚的状态;
- 8quod in adunatione ex Mariae utero gigni ac proferri uideretur
关系代词 quod 带有隐含的先行词(相当于 id quod),充当不定式从句的主语,其谓语补足语为 sequestratum praeparatumque。它指代在合一时刻看似由玛利亚子宫所生出的形体,异端认为该实体实际上是在别处被预备好的。
- 8confundentur
手抄本所载的 confundentur(直陈式将来时第三人称复数或拼写讹误)在句法上与由 ut 引导的未完成过去时虚拟式 subiceretur 和 discerneret 并列。为保持结构一致,应将其读作 confunderetur(第三人称单数被动态未完成过去时虚拟式),以基督为主语,意为“被激情所搅扰”。
- 8Quorum summitatum atque contrariorum haec loca sunt
Quorum 是连接性关系代名词,指代刚刚列出的三种状态中的两个极端(第二种得赏赐的状态与第三种受罚的状态),并与属格名词短语 summitatum atque contrariorum 结合。随后的两个从句(is status qui... 与 et is qui...)分别具体指明了这两个对立极点的实质。
