← 波爱修斯

反欧迪奇与涅斯多留

§8#2

综合三种状态的道成肉身与结语

作者阐明基督的道成肉身各取人类三种状态之特质(承受必死性、全无罪意、以及未受惩罚的自然需求),并在结尾谦逊地将自身见解交付于神的永恒良善。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8#2

​in illo enim nec mors esset nec peccatum nec uoluntas ulla peccati, in hoc uero et mors et peccatum et delinquendi omnis affectio omniaque in perniciem prona nec quicquam in se opis habentia, ut post lapsum posset adsurgere. Ille uero medius status in quo praesentia quidem mortis uel peccati aberat, potestas uero utriusque constabat, inter utrumque statum est conlocatus. Ex his igitur tribus statibus Christus corporeae naturae singulas quodam modo indidit causas; nam quod mortale corpus adsumpsit ut mortem a genere humano fugaret, in eo statu ponendum est1 quod post Adae praeuaricationem poenaliter indictum est. Quod uero non fuit in eo uoluntas ulla peccati, ex eo sumptum est statu qui esse potuisset, nisi uoluntatem insidiantis fraudibus applicasset. Restat igitur tertius status id est medius, ille scilicet qui eo tempore fuit, cum nec mors aderat et adesse poterat delinquendi uoluntas. In hoc igitur Adam talis fuit ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut laberetur in somnum et alia quae ei non defuerunt humana quidem sed concessa et quae nullam poenam mortis inferrent. Quae omnia habuisse Christum dubium non est; nam et manducauit et bibit et humani corporis officio functus est. Neque enim tanta indigentia in Adam fuisse credenda est ut nisi manducasset uiuere non potuisset, sed, si ex omni quidem ligno escam sumeret, semper uiuere potuisset hisque non mori; idcirco paradisi fructibus indigentiam explebat. Quam indigentiam fuisse in Christo nullus ignorat, sed potestate non necessitate; et ipsa indigentia ante resurrectionem in eo fuit, post resurrectionem uero talis exstitit ut ita illud corpus inmutaretur humanum, sicut Adae praeter praeuaricationis uinculum mutari potuisset. Quodque nos ipse dominus Iesus Christus uotis docuit optare, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra et ut adueniat eius regnum et nos liberet a malo. Haec enim omnia illa beatissima humani generis fideliter credentium inmutatio deprecatur.2 Haec sunt quae ad te de fidei meae credulitate scripsi. Qua in re si quid perperam dictum est, non ita sum amator mei, ut ea quae semel effuderim meliori sententiae anteferre contendam.3 Si enim nihil est ex nobis boni, nihil est quod in nostris sententiis amare debeamus. Quod si ex illo cuncta sunt bona qui solus est bonus, illud potius bonum esse credendum est quod illa incommutabilis bonitas atque omnium bonorum causa perscribit.

因为在前者中既不会有死亡,也不会有罪恶,更不会有任何犯罪的意愿;而在后者中则既有死亡,也有罪恶,以及违犯的一切冲动,且万事皆倾于败亡,自身毫无能在堕落后重新站起的助力。然而,那死亡或罪恶的实际临在虽付阙如、但两者的潜在能力却依然确立的中间状态,则被置于这两种状态之间。因此,基督从这三种状态中,以某种方式向其肉躯本性赋予了各自的根据:盖他摄取会死的肉躯以便将死亡从人类中驱逐,这当归于亚当逾越之后作为惩罚而被宣告的状态;然而在他之内没有任何犯罪的意愿,则是取自若非亚当将意志与暗算者的诡计相联本可能存在的那个状态。因此,剩下的便是第三种状态,即中间状态,亦即在那个死亡尚未临在而违犯的意愿可能临在的时期所具有的状态。所以在这状态中,亚当吃喝,消化所摄入之物,陷入沉睡,并有着其他并未缺失的特征——这些虽属人情,却是被许可的,且不带来任何死亡的惩罚。基督拥有这一切是无可置疑的;因为他也曾吃喝,并履行了人类肉躯的功能。实际上,并不应当认为亚当内有着如此巨大的匮乏,以至于若不吃便无法活着;相反,如果他确实取各样树上的果子为食,他本可以永远活着,且因这些果子而不死;为此他用乐园的果实来填补匮乏。没有人不知道这种匮乏存在于基督之内,然而这是出于能力而非出于必然;且这匮乏本身在复活之前存在于他之内,但在复活之后,他则显现为如此,以致那属人的肉躯得以转化,正如亚当若没有逾越的羁绊本可以转化一样。以及主耶稣基督亲自教导我们在祈祷中所期盼的事:愿他的旨意行在地上如同行在天上,愿他的国降临,并救我们脱离凶恶。确实,人类〔中〕忠信相信之人那至福的转化,所祈求的正是所有这一切。这些便是我关于自己信仰的信条写给你的内容。在此事上如果有什么说得不当之处,我倒也不至于如此自爱,以至于硬要将自己一旦倾吐出来的见解置于更优的见解之上。因为如果从我们自身并无任何良善,在我们自己的见解中便没有什么是我们应当爱惜的。但是,如果一切良善皆来自那独一为善者,那么更应当相信为善的,乃是那不可变的良善与一切良善之因所规定之事。

语法注3 条
  1. 8nam quod mortale corpus adsumpsit ut mortem a genere humano fugaret, in eo statu ponendum est quod post Adae praeuaricationem poenaliter indictum est.

    句首的 quod 引导的从句(quod mortale corpus adsumpsit...)为名词性从句,表示事实(“他摄取会死的肉躯这一事实”),作为主句被动意动结构 ponendum est 的主语。其后的 quod(quod post Adae...)则是关系代词(中性单数主格),修饰介词短语 in eo statu 中所指的状态先行词(“在……那个状态中”)。句中两个 quod 分别作名词从句连词与关系代词,需在结构上予以区分。

  2. 8Quodque nos ipse dominus Iesus Christus uotis docuit optare, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra et ut adueniat eius regnum et nos liberet a malo. Haec enim omnia illa beatissima humani generis fideliter credentium inmutatio deprecatur.

    从 Quodque 到 a malo 的结构由关系代词 quod(“以及主耶稣基督在祈祷中教导我们所期盼的事”)引导,并由列举主祷文祈求的 ut 从句作同位语展开。这一长句在后一句中被 Haec omnia(“所有这一切”)总结并照应,充当主语 illa beatissima... inmutatio(“那至福的转化”)的谓语动词 deprecatur(“祈求”)的直接宾语。需看清这一跨句的关系从句与代词照应结构。

  3. 8non ita sum amator mei, ut ea quae semel effuderim meliori sententiae anteferre contendam.

    由相关词 ita ... ut 构成的结果(程度)从句结构(“我并非如此自爱,以至于硬要争辩着将……”)。关系从句中的完成时虚拟式 effuderim 是受结果从句(ut ... contendam)支配的虚拟式相吸(attractio modalis)或带有特征从句性质,修饰曾经一时表述出的观点。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:8#2