- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:7#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者以德行的中庸之道作比,阐明了基督的神性与人性结合于唯独一位格的道理,论证了在四种可能的学说中唯有正统信仰(二本性、一位格)为真,并进而转向探究两本性如何混融为单一实质的问题。
numerum trinitatis explere,1 ut eum humanitas passa sit, deus tamen2 passus esse dicatur, non quo ipsa deitas humanitas facta sit, sed quod a deitate fuerit adsumpta.3 Item qui homo est, dei filius appellatur non substantia diuinitatis sed humanitatis, quae tamen diuinitati naturali unitate coniuncta est. Et cum haec ita intellegentia discernantur permisceanturque, tamen unus idemque et homo sit perfectus et deus: deus quidem, quod ipse sit ex patris substantia genitus, homo uero, quod ex Maria sit uirgine procreatus. Itemque qui homo, deus eo quod a deo fuerit adsumptus, et qui deus, homo, quoniam uestitus homine sit. Cumque in eadem persona aliud sit diuinitas quae suscepit, aliud quam suscepit humanitas, idem tamen deus atque homo est. Nam si hominem intellegas, idem homo est atque deus, quoniam homo ex natura, deus adsumptione. Si uero deum intellegas, idem deus est atque homo, quoniam natura deus est, homo adsumptione. Fitque in eo gemina natura geminaque substantia, quoniam homo-deus unaque persona, quoniam idem homo atque deus. Mediaque est haec inter duas haereses uia sicut uirtutes quoque medium tenent. Omnis enim uirtus in medio rerum decore locata consistit. Siquid enim uel ultra uel infra quam oportuerit fiat, a uirtute disceditur. Medietatem igitur uirtus tenet. Quocirca si quattuor haec neque ultra neque infra esse possunt, ut in Christo aut duae naturae sint duaeque personae4 ut Nestorius ait, aut una persona unaque natura ut Eutyches ait, aut duae naturae sed una. persona ut catholica fides credit, aut una natura duaeque personae, eumque duas quidem naturas duasque personas in ea quae contra Nestorium dicta est responsione conuicerimus (unam uero personam unamque naturam esse non posse Eutyche proponente monstrauimus neque tamen tam amens quisquam huc usque exstitit, ut unam in eo naturam crederet sed geminas esse personas), restat ut ea sit uera quam fides catholica pronuntiat geminam substantiam sed unam esse personam. Quia uero paulo ante diximus Eutychen confiteri duas quidem in Christo ante adunationem naturas, unam uero post adunationem, cumque hunc errorem duplicem interpretaremur celare sententiam, ut haec adunatio aut generatione fieret, cum ex Maria corpus hominis minime sumeretur aut ad sumptum quidem ex Maria per resurrectionem fieret adunatio, de utrisque quidem partibus idonee ut arbitror disputatum est. Nunc quaerendum est quomodo fieri potuerit ut duae naturae in unam substantiam miscerentur.
充实了三位一体的数目;以至于尽管受难的是人性,却仍可以说受难的是神,这并非因为神性本身变成了人性,而是因为它被神性所摄取。同样,那身为人的,被称为神的儿子,不是因着神性的实质,而是因着人性的实质,然而这人性通过本性的结合与神性联合在一起。虽然这些在理智上如此被辨别并交织在一起,但他依然是同一位完全的人与神:作为神,是因为他自己是由父的实质所生;作为人,则是因为他由童贞女玛利亚所生。同样,那作为人的,因着被神摄取而成为神;那作为神的,因着披戴人而成为人。而且,虽然在同一位格中,施摄取的神性是一回事,被摄取的人性是另一回事,但同一者既是神又是人。盖若你将他理解为人,同一者既是人又是神,因为按本性是人,按摄取是神。但若你将他理解为神,同一者既是神又是人,因为按本性是神,按摄取是人。于是在他之内形成了双重本性与双重实质,因为他是神人;又形成了一个位格,因为同一者既是人又是神。 而这乃是处于两派异端之间的中道,正如诸德行亦守其中庸一样。盖一切德行皆合宜地定位于事物的中庸之中。若有任何行为逾越或不及应有的分寸,便背离了德行。因此德行持守中道。是以,假若这四种情况既不可更多亦不可更少——即在基督内要么如涅斯多留所言有二本性与二位格,要么如欧迪奇所言有一位格与一本性,要么如正统信仰所信有二本性但仅一位格,要么是一本性与二位格——而且既然我们已在反驳涅斯多留的答辩中驳斥了二本性与二位格之说(欧迪奇所主张的一位格一本性绝不可能,这一点我们业已显明;且迄今为止亦未曾有任何人如此疯狂,竟相信他有一本性却有两个位格),那么剩下的结论必然是:正统信仰所宣称的乃是真理,即具有双重实质却唯有一个位格。 不过,既然我们刚才说过欧迪奇承认在合一之前基督确有二本性,在合一之后却只有一本性,并且我们将这一错误解释为隐藏着双重的观点——即这种合一要么是通过降生而发生,当时根本没有从玛利亚取来人的肉躯;要么是通过复活,在从玛利亚所取之物上达成了合一——我认为关于这两方面都已进行了充分的讨论。现在必须探究的是,两种本性究竟如何能够混融为单一的实质。
- 7numerum trinitatis explere
承接前一语段末尾的“宾格加不定式”结构(nihil est ultra quod possit opponi, quin id sit... nec quaternitatem trinitati adstrui... sed unam eandemque personam [numerum trinitatis explere])。其逻辑主语是宾格 unam eandemque personam,表示“同一且唯一的位格充实了三位一体的数目”。
- 7ut eum humanitas passa sit, deus tamen
在校勘本中此处常读作 ut, cum humanitas...(其中 eum 多被视为 cum 的传抄讹误)。在句法骨架上,它是一个由 ut 引导的结果或方式从句(ut... dicatur),内部通过 tamen 包含让步意味:“以至于尽管受难的是人性,却仍可以说受难的是神”。
- 7non quo ipsa deitas humanitas facta sit, sed quod a deitate fuerit adsumpta
标准的因果对比句式:non quo 搭配虚拟语气(facta sit)表示被排斥的虚假原因(“并非因为……”),后接 sed quod 搭配虚拟语气(fuerit adsumpta)提出真实原因。
- 7Quocirca si quattuor haec neque ultra neque infra esse possunt, ut in Christo aut duae naturae sint duaeque personae ut Nestorius ait, aut una persona unaque natura ut Eutyches ait, aut duae naturae sed una persona ut catholica fides credit, aut una natura duaeque personae
引向主句 restat ut... 的长篇条件从句结构。si quattuor haec... esse possunt 之后,由 ut 引出包含四个选言项(aut... aut... aut... aut...)的从句,对 quattuor haec 展开同格性说明。随后接续 eumque [cumque]... conuicerimus 引导的反驳前提及括号内的补充,最终引向结论句 restat ut...。
