← 波爱修斯

反欧迪奇与涅斯多留

§7#1

基督由两性组成与存在于两性之中

作者借助蜜水混合与金宝镶嵌冠冕的类比,阐明了“由两性组成”这一表述的双重含义,论证了正统信仰宣告基督既“由两性组成”又“存在于两性之中”的合理性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7#1

​Restat ut, quemadmodum catholica fides dicat, et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere doceamus. Ex utrisque naturis aliquid consistere duo significat: unum quidem, cum ita dicimus aliquid ex duabus naturis iungi sicut ex melle atque aqua, id autem est ut ex quolibet modo confusis,1 uel si una uertatur in alteram uel si utraeque in se inuicem misceantur, nullo modo tamen utraeque permaneant; secundum hunc modum Eutyches ait ex utrisque naturis Christum consistere. Alter uero modus est ex utrisque consistendi quod ita ex duabus iunctum est,2 ut illa tamen ex quibus iunctum esse dicitur maneant nec in alterutra uertantur, ut cum dicimus coronam ex auro gemmisque compositam. Hic neque aurum in gemmas translatum est neque in aurum gemma conuersa, sed utraque permanent nec formam propriam derelinquunt, Talia ergo ex aliquibus constantia et in his constare dicimus ex quibus consistere praedicantur. Tunc enim possumus dicere coronam gemmis auroque consistere; sunt enim gemmae atque aurum in quibus corona consistat. Nam in priore modo non est mel atque aqua in quibus illud quod ex utrisque iungitur constet Cum igitur utrasque manere naturas in Christo fides catholica confiteatur perfectasque easdem persistere nec alteram in alteram transmutari, iure dicit et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere: in utrisque quidem, quia manent utraeque, ex utrisque uero, quia utrarumque adunatione manentium una persona fit Christi. Non autem secundum eam significationem ex utrisque naturis Christum iunctum esse fides catholica tenet, secundum quam Eutyches pronuntiat. Nam ille talem significationem coniunctionis ex utraque natura sumit, ut non confiteatur in utrisque consistere, neque enim utrasque manere; catholicus uero eam significationem ex utrisque consistendi sumit quae illi sit proxima eamque conseruet quae in utrisque consistere confitetur. Aequiuocum igitur est ex utrisque consistere ac potius amphibolum et gemina significatione diuersa designans: una quidem significatione non manere substantias ex quibus illud quod copulatum est dicatur esse coniunctum, alio modo significans ita ex utrisque coniunctum, ut utraque permaneant. Hoc igitur expedito aequiuocationis atque ambiguitatis nodo nihil est ultra quod possit opponi, quin id sit quod firma ueraque fides catholica continet;3 eundem Christum hominem esse perfectum, eundem deum eundemque qui homo sit perfectus atque deus unum esse deum ac dei filium, nec quaternitatem trinitati adstrui, dum homo additur supra perfectum deum, sed unam eandemque personam

剩下的便是我们要阐明正统信仰是如何表述的,即基督既存在于两种本性之中,又由两种本性组成。 某物由两种本性组成具有两种含义:其一正是当我们说某物如由蜂蜜与水结合那样由两种本性结合而成,而这就是说,它是由无论以何种方式混杂的事物构成的,无论是一方转变为另一方,还是两者相互混合,但无论如何绝非两者都存留;按照这种方式,欧迪奇称基督由两种本性组成。 而由两者组成的第二种方式则是指,某物以如下方式由两者结合而成:那些据说构成它的事物依然存留,且不相互转化,正如当我们说由黄金与宝石制成的冠冕一样。在此,既非黄金转变为宝石,亦非宝石化为黄金,而是二者均存留下来,且不舍弃其固有的形式。 因此,我们说此类由某些事物组成的事物,也存在于那些据说构成它的事物之中。因为那时我们便可以说冠冕存在于宝石与黄金之中;因为有宝石与黄金存在,冠冕便可存在于其中。盖在先前的方式中,并不存在可以让那由二者结合而成的事物存在于其中的蜂蜜与水。 因此,既然正统信仰承认两种本性均存留于基督之内,且完全地保持自身,并不相互转变,那么它正当地宣称基督既存在于两种本性之中,又由两种本性组成:存在于二者之中,是因为二者均存留;由二者组成,则是因为存留下来的二者的合一构成了基督的唯一位格。 然而,正统信仰并不按照欧迪奇所宣告的含义来主张基督是由两种本性结合而成的。因为他采纳了这样一种由两种本性结合的含义,以至于他不承认基督存在于二者之中,盖因他亦不承认二者均存留;而正统信徒所采纳的由两者组成的含义,乃是与那承认存在于二者之中的含义相近并予以维护的含义。 因此,由二者组成 是同名异义的,或者说是具有歧义的,以双重含义指称着不同的事物:在一种含义下,是指那被结合的事物据说由之结合而成的那些实体不再存留;在另一种方式下,则是指它如此由二者结合,以至于二者均长存。 因此,在解开了这一同名异义与歧义的死结之后,便再也没有任何理由可以反对坚定而真实的正统信仰所持守的内容,即:同一位基督是完全的人,同一位是神,并且那身为完全的人与神的同一者,乃是唯一的神与神的儿子;当人被加于完全的神之上时,并非将四位一体强加于三位一体,而是一个且同一个位格。

语法注3 条
  1. 7id autem est ut ex quolibet modo confusis

    紧接在 id autem est(即那是说……)之后的 ut 从句结构。ex quolibet modo confusis 为过去分词 confusis 实词化的夺格短语(“由无论以何种方式混杂的事物”),进一步阐释前句中的 sicut ex melle atque aqua,语境中隐含了前句的动词 iungi。

  2. 7Alter uero modus est ex utrisque consistendi quod ita ex duabus iunctum est

    Alter uero modus(另一种方式)为主语,后接动名词属格 ex utrisque consistendi(由两者组成的),随后的 quod 从句(quod ita ex duabus iunctum est...)作为同格或说明性名词从句,具体规定了该方式的实质内容。

  3. 7nihil est ultra quod possit opponi, quin id sit quod firma ueraque fides catholica continet

    quin 从句紧随含有否定表达的主句(nihil est ultra quod possit opponi,“再无任何可以反对的事物”),表示“阻止/反对……”。随后的不定式带宾格结构(eundem Christum hominem esse perfectum...)作为同格成分,详尽展开了正统信仰所持守的内容(id)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:7#1