← 波爱修斯

反欧迪奇与涅斯多留

§6#2

缺乏质料基底导致物体与无形体不可转化

作者论证了由于缺乏共同的底层质料,形体与无形体之间以及无形体事物彼此之间都无法相互转变,从而驳斥了欧迪奇关于人性转化为神性或二者相混杂的主张。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6#2

​Corpora uero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia subiecta participant quae susceptis qualitatibus in alterutram permutetur. Omnis enim natura incorporeae substantiae nullo materiae nititur fundamento; nullum uero corpus est cui non sit materia subiecta. Quod cum ita sit cumque ne ea quidem quae communem materiam naturaliter habent in se transeant, nisi illis adsit potestas in se et a se faciendi ac patiendi, multo magis in se non permutabuntur quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materiae fundamento nititur ut corpus, alia omnino materiae subiecto non egeat ut incorporeum.1 Non igitur fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur, nec uero fieri potest, ut incorporalia in sese commixtione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in se uerti ac permutari queunt. Nulla autem est incorporalibus materia rebus; non poterunt igitur in se inuicem permutari. Sed anima et deus incorporeae substantiae recte creduntur; non est igitur humana anima in diuinitatem a qua adsumpta est permutata. Quod si neque corpus neque anima in dignitatem2 potuit uerti, nullo modo fieri potuit, ut humanitas conuerteretur in deum. Multo minus uero credi potest, ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque incorporalitas transire ad corpus potest neque rursus e conuerso corpus ad incorporalitatem, quando quidem nulla his materia subiecta communis est quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur. At hi ita aiunt ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus uero minime, hoc scilicet intendentes, quoniam quod ex duabus consistit ita unum fieri potest, ut illa ex quibus dicitur constare non maneant; ueluti cum mel aquae confunditur neutrum manet, sed alterum alterius copulatione corruptum quiddam tertium fecit, ita illud quidem quod ex melle atque aqua tertium fit constare ex utrisque dicitur, in utrisque uero negatur. Non enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque natura non permanet. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus coniungitur alterutra qualitate corrupta sint; in utrisque uero huiusmodi constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa sunt non manent ac non sunt utraque in quibus constare uideatur, cum ex utrisque constet in se inuicem qualitatum mutatione transfusis. Catholici uero utrumque rationabiliter confitentur, nam et ex utrisque naturis Christum et in utrisque consistere. Sed id qua ratione dicatur, paulo posterius explicabo. Nunc illud est manifestum conuictam esse Eutychis sententiam eo nomine, quod3 cum tribus modis fieri possit, ut ex duabus naturis una subsistat, ut aut diuinitas in humanitatem translata sit aut humanitas in diuinitatem aut utraque permixta sint, nullum horum modum fieri potuisse superius dicta argumentatione declaratur.

然而,形体决不能通过任何理据转变为无形体的事物,因为它们并不分有任何共同的底层质料,以在领受各种性质后转变为其中任一方。因为无形体实体的全部本性丝毫不依赖于质料的基础;反之,没有任何形体是没有底层质料的。既然情况如此,而且即使那些在自然上具有共同质料的事物,若非具有彼此施动与受动的能力,也绝不会相互转化,那么那些不仅缺乏共同质料,而且一者如形体般依赖质料的基础,另一者如无形体事物般完全不需要质料基底的事物,就更是绝不可能在彼此之间发生转变了。因此,形体绝不可能转变为无形体的形式,无形体的事物也绝不可能通过任何混合而在彼此之间发生转变。因为那些完全没有共同质料的事物,既不能彼此转化,也不能相互转变。然而无形体的事物毫无质料;因此它们绝不可能相互转变。但是,灵魂与神被正当地相信为无形体的实体;因此,属人的灵魂并没有转变为接纳它的神性。如果身体和灵魂都不能转变为尊严,那么人性转变为神就绝无可能发生。更不可相信的是二者在彼此之中相混淆,因为无形性既不能过渡为形体,反过来形体也不能过渡为无形性,因为它们之间根本没有任何共同的底层质料可以通过任一实体的性质发生转变。但是他们这样说:基督固然由两性组成,但绝非存在于两性之中;他们的意图显然是说,由两者组成的事物可以这样合而为一,以至于那些据说构成它的事物并不存留;正如当蜂蜜与水混杂时,两者都不复存留,而是一方与另一方结合而受败坏,产生出了第三种事物,这样,那由蜂蜜与水而形成的第三种事物,固然被称为由二者组成,却被否认存在于二者之中。因为当两者的本性都不复存在时,它绝不可能存在于二者之中。固然,即使那被结合的事物因任一方的性质而受败坏,它仍可由二者组成;但这类事物绝不可能存在于二者之中,因为那相互渗透的事物不再存留,而且既然它是由通过性质的变异相互渗透的二者所组成,那么可被视为它存在于其中的二者便不复存在了。然而正统信徒合乎理性地承认这两者,即基督既由两种本性组成,又存在于两种本性之中。但是这依据何种理据而言,我将在稍后予以解释。现在显而易见的是,欧迪奇的主张基于这一理由已被驳倒:尽管由两种本性存立为一种本性可以通过三种方式发生——要么是神性转变为人性,要么是人性转变为神性,要么是二者相混杂——但前述论证表明,这些方式中没有一种是能够发生的。

语法注3 条
  1. 6multo magis in se non permutabuntur quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materiae fundamento nititur ut corpus, alia omnino materiae subiecto non egeat ut incorporeum

    紧接前文由“Quod cum ita sit cumque...”引导的从属结构的主句。“quibus”为与格表所属,指代那些被转变的事物;“non modo... sed...”结构引入了有形体依赖质料与无形体完全不需要质料之间的绝对对比,从而构成了更为强烈(multo magis)的推论。

  2. 6in dignitatem

    在语境中,此处对应前文的“in diuinitatem”以及后文的“in deum”。虽然常被视为抄本中“diuinitatem”(神性)的讹误或异读,但传世文本作“dignitatem”(尊严、崇高)。此处遵从底本字面译为“尊严”(指神圣尊严)。

  3. 6eo nomine, quod

    习语表达,意为“因……的名义/理由”或“基于……这一事实”。“quod...”引导的从句解释了欧迪奇的主张被驳倒(conuictam esse)的根据。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:6#2