- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:6#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者提出了道成肉身中两种本性若未能完整留存的三种假设(神性化为人性、人性化为神性、二者混杂),指出了神性发生变化的荒谬性,并根据质料与施动、受动的自然哲学理论,论证了人性不可能转化为神性。
Sed satis de ea parte dictum uidetur, si corpus quod Christus excepit ex Maria non credatur adsumptum. Si uero adsumptum est ex Maria neque permansit perfecta humana diuinaque natura, id tribus effici potuit modis: aut enim diuinitas in humanitatem translata est aut humanitas in diuinitatem aut utraeque in se ita temperatae sunt atque commixtae, ut neutra substantia propriam formam teneret. Sed si diuinitas in humanitatem translata est, factum est, quod credi nefas est, ut humanitate inmutabili substantia permanente diuinitas uerteretur1 et quod passibile atque mutabile naturaliter exsisteret, id inmutabile permaneret, quod uero inmutabile atque inpassibile naturaliter creditur, id in rem mutabilem uerteretur. Hoc igitur fieri nulla ratione contingit. Sed humana forsitan natura in deitatem uideatur esse conuersa. Hoc uero qui fieri potest,2 si diuinitas in generatione Christi et humanam animam suscepit et corpus? Non enim omnis res in rem omnem uerti ac transmutari potest. Nam cum substantiarum aliae sint corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream neque incorporea in eam quae corpus est mutari potest, nec uero incorporea in se inuicem formas proprias mutant; sola enim mutari transformarique in se possunt3 quae habent unius materiae commune subiectum, nec haec omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt. Id uero probatur hoc modo: neque enim potest aes in lapidem permutari nec uero idem aes in herbam nec quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in se transeuntium et a se et facere et pati possint, ut, cum uinum atque aqua miscentur, utraque sunt talia quae actum sibi passionemque communicent. Potest enim aquae qualitas a uini qualitate aliquid pati; potest item uini ab aquae qualitate aliquid pati..Atque idcirco si multum quidem fuerit aquae, uini uero paululum, non dicuntur inmixta, sed alterum alterius qualitate corrumpitur. Si quis enim uinum fundat in mare, non mixtum est mari uinum sed in mare corruptum, idcirco quoniam qualitas aquae multitudine sui corporis nihil passa est a qualitate uini, sed potius in se ipsam uini qualitatem propria multitudine commutauit. Si uero sint mediocres sibique aequales uel paulo inaequales naturae quae a se facere et pati possunt, illae miscentur et mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus neque his omnibus, sed tantum quae a se, ut dictum est, et facere et pati possunt communi atque eadem materia subiecta. Omne enim corpus quod in generatione et corruptione subsistit communem uidetur habere materiam, sed non omne ab omni uel in omni uel facere aliquid uel pati potest.
但是,如果基督所领受的身体不被相信是从玛利亚那里接纳而来的,关于这一方面似乎已经说得足够了。然而,如果身体确实是从玛利亚接纳而来的,而神圣本性与属人本性却没有完整地留存下来,那么这可能通过三种方式发生:要么是神性转变为人性,要么是人性转变为神性,要么是二者在彼此之中如此调和并混杂,以至于没有任何一种实体保持其特有的形式。但如果神性转变为人性,那就发生了甚至连相信也是亵渎的事:人性作为不可变异的实体存留下来,而神性却发生了转变;那在自然上受苦且可变者留存为不可变异者,而那在自然上被相信为不可变异且不受苦者却转变为一种可变的事物。因此,无论依据何种理据,这都绝不可能发生。然而,属人的本性或许看似转化为了神性。但是,如果在基督的降生中,神性同时承担了人的灵魂与身体,这究竟又如何可能发生呢?因为并非任何事物都能转变为或蜕变为任何其他事物。因为在实体之中,有些是有形体的,有些是无形体的,有形体的既不能转变为无形体的,无形体的也不能转变为那是有形体的事物;而且无形体的事物之间彼此也不能改变特有的形式;因为只有那些拥有单一质料的共同基底的事物,才能够在彼此之间发生变化与转化,并且即使在这些事物中,也并非全部如此,而唯有那些能够相互施动与受动的事物才能如此。这一点可以通过如下方式证明:青铜不能转变为石头,而且同一青铜也不能转变为青草,任何其他形体也不能转化为任何其他形体,除非在彼此转化的事物之间质料是相同的,并且它们能够彼此施动与受动;正如当酒与水混合时,两者都具有能够将施动与受动传达给彼此的性质。因为水的性质能够从酒的性质中有所领受;同样,酒的性质也能从水的性质中有所领受。因此,如果水非常多而酒只有一点点,它们就不能被称为混合,而是一方被另一方的性质所败坏。因为如果有人把酒倒入海中,酒并不是与海混合,而是在海中被败坏,原因在于水的性质凭借其形体的庞大,并没有从酒的性质中承受任何变化,反而凭借其自身的庞大将酒的性质转化为了自身。然而,如果存在着适度、彼此对等或仅有轻微差异的本性,并且它们能够相互施动与受动,它们就会混合,并在彼此适度的性质中得以调和。而这些确实发生于形体之中,并且并非发生在所有形体中,而正如所说的那样,仅仅发生在那些因拥有共同且相同的质料作为基底而能够相互施动与受动的形体之中。因为每一个存在于生成与毁灭之中的形体,似乎都具有共同的质料,但并非每一个形体都能从任何形体或在任何形体中有所施动或受动。
- 6factum est, quod credi nefas est, ut humanitate inmutabili substantia permanente diuinitas uerteretur
ut从句(ut... diuinitas uerteretur)作为名词性主语从句,充当factum est的实际内容。quod credi nefas est是由关系代词quod引导的插入性说明(“一件甚至连相信也是亵渎的事”),其先行词即后文ut从句所表述的整个事件。humanitate inmutabili substantia permanente是带有同位语名词与分词的独立夺格结构(“人性作为不可变异的实体留存着”),与主句的 diuinitas uerteretur 形成鲜明对比。
- 6Hoc uero qui fieri potest
这里的qui是源自关系/疑问代词古夺格形式的疑问副词,意为“如何、怎样”(相当于quomodo)。它在此引导一个直接疑问句,而非作为阳性主格单数的关系代词使用。
- 6sola enim mutari transformarique in se possunt quae habent unius materiae commune subiectum, nec haec omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt
主语是由关系代词从句 quae habent... 担任,它与中性复数主格的 sola 相呼应(“唯有那些拥有……的事物”)。句末的 nec haec omnia, sed ea quae... 则是承接前文主语进行进一步限定的省略性补充短语(省略了谓语动词/不定词),层层递进地表明“不仅如此,而且并非所有这些事物,而唯有能相互施动与受动的事物”才能发生转化。
