← 波爱修斯

反欧迪奇与涅斯多留

§5#2

否定真实肉身导致的道成肉身与救赎落空

作者驳斥了欧迪奇的观点,指出如果基督没有从玛利亚取真实的肉身,那么神圣的应许就沦为虚谎,道成肉身与受难将变得毫无意义,人类的救赎也将落空。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5#2

​Si eo de cuius semine ductus est1 homo, quem uestita diuinitas est? Nam si ex semine Abrahae atque Dauid et postremo Mariae non fuit caro illa qua natus est, ostendat ex cuius hominis sit carne deriuatus, quoniam post primum hominem caro omnis humana ex humana carne deducitur. Sed si quem dixerit.hominem a quo generatio sumpta sit saluatoris praeter Mariam uirginem, et ipse errore confundetur et adscribere mendacii notam summae diuinitati inlusus ipse uidebitur, quando quod Abrahae atque Dauid promittitur in sanctis diuinationibus, ut ex eorum semine toti mundo salus oriatur, aliis distribuit, cum praesertim, si humana caro sumpta est, non ab alio sumi potuerit nisi unde etiam procreabatur. Si igitur a Maria non est sumptum corpus humanum sed a quolibet alio, per Mariam tamen est procreatum quod fuerat praeuaricatione corruptum, superius dicto repellitur argumento. Quod si non eo homine Christus indutus est qui pro peccati poena sustinuerat mortem, illud eueniet ex nullius hominis semine talem potuisse nasci qui fuerit sine originalis poena peccati. Ex nullo igitur talis sumpta est caro; unde iit ut nouiter uideatur esse formata. Sed haec aut ita hominum uisa est oculis, ut humanum putaretur corpus quod reuera non esset humanum, quippe quod nulli originali subiaceret poenae, aut noua quaedam uera nec poenae peccati subiacens originalis ad tempus hominis natura formata est? Si uerum hominis corpus non fuit, aperte arguitur mentita diuinitas, quae ostenderet hominibus corpus, quod cum uerum non esset, tum fallerentur ii qui uerum esse arbitrarentur. At si noua ueraque non ex homine sumpta caro formata est, quo tanta tragoedia generationis? Vbi ambitus passionis?2 Ego quippe ne in homine quidem non stulte fieri puto quod inutiliter factum est. Ad quam uero utilitatem facta probabitur tanta humilitas diuinitatis, si homo qui periit generatione ac passione Christi saluatus non est, quoniam negatur adsumptus? Rursus igitur sicut ab eodem Nestorii fonte Eutychis error principium sumpsit, ita ad eundem finem relabitur, ut secundum Eutychen quoque non sit saluatum genus humanum, quoniam non is qui aeger esset et saluatione curaque egeret, adsumptus est. Traxisse autem hanc sententiam uidetur, si tamen huius erroris fuit ut crederet non fuisse corpus Christi uere ex homine sed extra atque adeo in caelo formatum, quoniam cum eo in caelum creditur ascendisse. Quod exemplum continet tale: non ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit.

如果祂所披戴的是那个人——人类即由其后裔延展而来——那么神性所穿戴的究竟是哪一个人?因为如果祂诞生时所具有的肉身并非出于亚伯拉罕、大卫以及最终出于玛利亚的后裔,就请他指明祂是从哪一个人的肉身衍生而来,因为在第一个人之后,所有人类的肉身都是从人类的肉身延展而来的。但如果他指出童贞女玛利亚之外的任何一个人作为救主诞生所取自的源头,他自己不仅会被错误所困扰,而且在他把神圣预言中向亚伯拉罕和大卫所应许的——即拯救将从他们的后裔兴起以临到全世界——分配给其他人时,他自己似乎受了蒙蔽,从而把虚谎的污名加于至高的神性;尤其是因为,如果人类的肉身确实被接纳,它就不可能取自于它本来被繁衍出的源头之外的任何地方。因此,如果人的身体不是取自玛利亚而是取自任何其他人,而那因悖逆而败坏的肉身却依然是通过玛利亚繁衍出来的,这就已被上述的论证所驳倒。但如果基督所披戴的不是那个因罪的惩罚而承受死亡的人,那么其后果将是:从任何人的后裔中都不可能生出如此没有原罪惩罚的人。因此,这样的肉身没有从任何人那里被取来;由此导致的结果是,它似乎是新近被造出来的。然而,这肉身究竟只是这样显现在人的眼中,使得一个实际上并非人类的身体(因为它完全不受任何原罪惩罚的约束)被认为是人类的身体呢,还是暂时形成了一种既新颖真实又不受原罪惩罚约束的人性?如果它不是真实的人类身体,那么神性就显然被指责为虚假,因为它向人们展示了一个身体,当这身体并非真实时,那些认为它是真实的人便受到了欺骗。但如果形成的是一种并非取自人类的新颖而真实的肉身,那么降生的这番盛大戏剧究竟有何意义?受难的曲折历程又在何处?就我而言,我认为即使在人身上,徒劳无益之举也绝非不是愚蠢的。然而,如果那灭亡的人并未因基督的降生与受难而得救(因为人被接纳这一点遭到否认),那么神性如此巨大的谦卑究竟会被证明是为了何种益处而为呢?因此,正如欧迪奇的错误与涅斯多留出自同一个源头一样,它再次滑向了同一个结局:按照欧迪奇的观点,人类同样没有得救,因为那个患病、需要拯救与医治的人并没有被接纳。然而,他似乎之所以引申出这种观点——如果他确实陷入了相信基督的身体并非真正出于人、而是在外部甚至在天上被形成的这一错误之中的话——是因为人们相信祂带着那身体升入了天堂。其中包含着这样的经句: “除了从天降下的,没有人升过天。”

语法注2 条
  1. 5Si eo de cuius semine ductus est homo, quem uestita diuinitas est?

    承接前段结尾的二者选一问句(“是因罪的悖逆而堕落的那个人,还是另一个人?”),条件句省略了谓语动词:“Si eo [sc. homine indutus aduenit]...”。在“quem uestita diuinitas est”中,被动态形式带有中相或异态动词意义,接续宾格“quem”(“神性所穿戴的那个[人]”)。

  2. 5quo tanta tragoedia generationis? Vbi ambitus passionis?

    这是省略了表示去向或目的的动词(如 spectat 或 pertinet)的修辞性省略句。“quo”是表方向与目的的疑问副词(“诞生的如此盛大的戏剧究竟指向何处/有何目的?”)。“tragoedia”与“ambitus”在此作为讽刺性的比喻,指缺乏实质拯救意义的庞大迂回场面。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:5#2