- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:5#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者转向驳斥欧迪奇,阐明其一性论与涅斯多留派同样混淆了本性与位格,并开始从降生与复活两个时间节点审视其所谓“结合前有两性,结合后唯有一性”主张所包含的逻辑矛盾。
Transeundum quippe est ad Eutychen qui cum a ueterum orbitis esset euagatus, in contrarium cucurrit errorem asserens tantum abesse, ut in Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem oporteat confiteri;1 ita quippe esse adsumptum hominem, ut ea sit adunatio facta cum deo, ut natura humana non manserit. Huius error ex eodem quo Nestorii fonte prolabitur. Nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse naturam duplicem quin persona fieret duplex,2 atque ideo, cum in Christo naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita quoque Eutyches non putauit naturam duplicem esse sine duplicatione personae et cum non confiteretur duplicem esse personam, arbitratus est consequens, ut una uideretur esse natura. Itaque Nestorius recte tenens duplicem in Christo esse naturam sacrilege confitetur duas esse personas; Eutyches uero recte credens unam esse personam impie credit unam quoque esse naturam. Qui conuictus euidentia rerum, quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis aliam dei, ait duas se confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam uero post adunationem. Quae sententia non aperte quod uult eloquitur. Vt tamen eius dementiam perscrutemur, adunatio haec aut tempore generationis facta est aut tempore resurrectionis. Sed si tempore generationis facta est, uidetur putare et ante generationem fuisse humanam carnem non a Maria sumptam sed aliquo modo alio praeparatam, Mariam uero uirginem appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset, illam uero carnem quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis substantia separatam; cum ex uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una uideretur facta esse natura.3 Vel si haec eius sententia non est, illa esse poterit dicentis duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam sumeret, diuersam deitatis humanitatisque fuisse naturam; sumptam uero unam factam atque in diuinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc adunationem non putat generatione sed resurrectione factam., rursus id duobus fieri arbitrantur modis; aut enim genito Christo et non adsumente de Maria corpus aut adsumente ab eadem carnem, usque dum resurgeret quidem, duas fuisse naturas, post resurrectionem unam factam. De quibus illud disiunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo: natus ex Maria Christus aut ab ea carnem humanam traxit aut minime. Si non confitetur ex ea traxisse, dicat quo homine indutus aduenerit, utrumne eo qui deciderat praeuaricatione peccati an alio?
我们确实必须转向欧迪奇,他在偏离了古人的轨迹之后,奔入了相反的错误,断言非但不能在基督内相信有双重的位格,甚至连承认在祂内有双重的本性也是不应当的;因为他主张人被接纳的方式,乃是造成了与神的合一,以致人的本性不再存留。他的错误与涅斯多留的错误出自同一个源头。因为正如涅斯多留认为,不可能有双重的本性而不使位格成为双重,并因此在承认基督内有双重本性时便相信有两个位格一样;欧迪奇同样认为,若无位格的双重化,便不可能有双重的本性,而当他不承认位格是双重的时候,便认为理所当然地本性应当被视为单一的。因此,涅斯多留正确地坚持基督内的本性是双重的,却亵圣地承认有两个位格;而欧迪奇正确地相信位格是单一的,却不虔地相信本性也是单一的。由于被事物的显然事实所折服,既然人的本性与神的本性截然不同是显而易见的,他便说自己在合一之前承认基督内有两个本性,而在合一之后则承认只有一个。这种观点并未明白道出其真正意图。然而,为了剖析他的狂妄,这种合一要么发生在降生的时刻,要么发生在复活的时刻。但如果它发生在降生的时刻,他似乎认为在降生之前就已存在着并非取自玛利亚、而是以某种其他方式预备好的肉身,而童贞女玛利亚只是被设置在那里,以便从她生出并非取自于她的肉身;并且那原先存在的肉身曾与神性的实体相分离且割裂,但在由童贞女降生之时,与神合一,从而显现为构成了一个本性。或者,如果这不是他的观点,那么主张‘合一前为二,合一后为一’的人的观点可能是这样的(若合一是因降生而完成的):祂确实从玛利亚取了身体,但在取它之前,神性与人性的本性是各异的;而一旦取了之后,它便成为单一的,并转入了神性的实体之中。然而,如果他认为这种合一不是由降生而是由复活所造成的,他们又认为这可以通过两种方式发生:因为要么是基督降生且未从玛利亚接纳身体,要么是从她接纳了肉身,至少在祂复活之前确实有两个本性,而复活之后变成了一个。由此便产生了我们即将如此质问的析取难题:由玛利亚所生的基督,究竟是从她那里获得了人的肉身,还是完全没有获得?如果他不承认是从她那里获得的,就请他说出祂披戴着怎样的人而降临:是因罪的悖逆而堕落的那个人,还是另一个人?
- 5asserens tantum abesse, ut in Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem oporteat confiteri
惯用句型 tantum abest ut... ut...(非但不及……反而……)出现在由分词 asserens 引导的间接引语中,主动词变为不定式 tantum abesse。第一个 ut 从句(ut ... credatur)作 abesse 的主语,第二个 ut 从句(ut ... oporteat)为表示程度的结果从句。
- 5non posse esse naturam duplicem quin persona fieret duplex
连词 quin 接续未完成过去时虚拟式(fieret)的结构。因主句含有否定表达(non posse esse),quin 在此引导必然的伴随条件或结果,意为“若非……则不能”或“而不使……”。
- 5uidetur putare et ante generationem fuisse humanam carnem non a Maria sumptam sed aliquo modo alio praeparatam, Mariam uero uirginem appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset, illam uero carnem quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis substantia separatam; cum ex uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una uideretur facta esse natura.
uidetur putare 所支配的长句,其后并列了数个“宾格加不定式”结构:(1) fuisse humanam carnem(肉身存在),(2) Mariam uero uirginem appositam [esse](童贞女玛利亚被置于其位),(3) illam uero carnem ... esse et diuisam atque ... separatam(那肉身与神性分离),(4) [Christum / carnem] adunatum esse deo(降生时与神合一)。最后分句中的宾格阳性 adunatum 指代由童贞女降生的主体(基督)与神合一。
