← 波爱修斯

反欧迪奇与涅斯多留

§4#2

驳两位格说否定道成肉身与救赎

针对涅斯多留派主张“神性与人性各自保留固有位格”的观点,论证指出若真如此则道成肉身与人类救赎皆无法成立,且神与人之间的疏离将甚于人类与牛类之间的分别。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4#2

​Seruant, inquit, proprias humanitas diuinitasque personas. Quando enim non fuit diuinitatis propria humanitatisque persona? Quando uero non erit? Vel quid amplius in Iesu generatione contingit quam in cuiuslibet alterius, si discretis utrisque personis discretae etiam fuere naturae? Ita enim personis manentibus illic nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in quolibet homine, cuius cum propria persona subsistat, nulla est ei excellentissimae substantiae coniuncta diuinitas. Sed fortasse Iesum, id est personam hominis, idcirco Christum uocet, quoniam per eam mira quaedam sit operata diuinitas. Esto. Deum uero ipsum Christi appellatione cur uocet? Cur uero non elementa quoque ipsa simili audeat appellare uocabulo per quae deus mira quaedam cotidianis motibus operatur? An quia inrationabiles substantiae non possunt habere personam qua 1 Christi uocabulum excipere possint 2?1 Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus diuinitatis actus agnoscitur? Nihil enim intererit, cur non sanctos quoque uiros eadem appellatione dignetur, si in adsumptione humanitatis non est una ex coniunctione persona. Sed dicat forsitan, Illos quoque Christos uocari fateor, sed ad imaginem ueri Christi. Quod si nulla ex homine atque deo una persona coniuncta est, omnes ita ueros Christos arbitrabimur ut hunc qui ex uirgine genitus creditur. Nulla quippe in hoc adunata persona est ex dei atque hominis copulatione sicut nec in eis, qui dei spiritu de uenturo Christo praedicebant. propter quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi. Iam uero sequitur, ut personis manentibus nullo modo a diuinitate humanitas credatur adsumpta. Omnino enim disiuncta sunt quae aeque personis naturisque separantur, prorsus inquam disiuncta sunt nec magis inter se homines bouesque disiuncti quam diuinitas in Christo humanitasque discreta est, si mansere personae. Homines quippe ac boues una animalis communitate iunguntur; est enim illis secundum genus communis substantia eademque in uniuersalitatis collectione natura. Deo uero atque homini quid non erit diuersa ratione disiunctum, si sub diuersitate naturae personarum quoque credatur mansisse discretus?2 Non est igitur saluatum genus humanum, nulla in nos salus Christi generatione processit, tot prophetarum scripturae populum inlusere credentem, omnis ueteris testamenti spernatur auctoritas per quam salus mundo Christi generatione promittitur. Non autem prouenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura diuersitas. Eundem quippe saluum fecit quem creditur adsumpsisse;3 nulla uero intellegi adsumptio potest, si manet aeque naturae personaeque discretio. Igitur qui adsumi manente persona non potuit, iure non uidebitur per Christi generationem potuisse saluari. Non est igitur per generationem Christi hominum saluata natura,—quod credi nefas est. Sed quamquam permulta sint quae hunc sensum inpugnare ualeant atque perfringere, de argumentorum copia tamen haec interim libasse sufficiat.

“人性与神性,”他说,“保持着它们各自固有的位格。” 因为何时曾没有神性与人性的各自固有位格呢?又何时将不会有呢?或者,如果在两个位格皆被分置的同时诸本性也被分置,那么在耶稣的降生中所发生的事情,比起任何其他人降生中所发生的事情,又有何更多之处呢?因为在此种位格依然存留的情况下,那里不可能存在本性的任何结合,正如在任何普通人身上,既然他固有的位格存立,便没有任何极卓越实体的神性与他相结合一样。但他或许会称耶稣,即人的位格,为基督,是因为神性通过它行使了某些奇事。就算如此吧。但他为何称神自身为基督呢?或者,既然神在日常运动中通过元素本身行使了某些奇事,他为何不敢以同样的名称称呼这些元素呢?难道是因为非理性的实体无法拥有一个借以承受基督之名的位格吗?难道在圣洁且虔敬卓著的人身上,不也承认有神性的明显作为吗?因为如果在对人性的接纳中不存在一个出于结合的单一位格,那么就没有任何差别使他不将同样的称号也赋予圣洁之人。但他或许会说: “我承认他们也被称为基督,但那是按照真基督的形像。” 然而,如果神与人之间未曾结合为一个位格,我们便会认为他们所有人与这位被信为由童贞女所生者一样,都是真正的基督。因为正如在那些借着神的灵预言那将要到来的基督(并因此他们自己也被称为基督)的人身上一样,在这一位身上也没有出于神与人的结合而合一的位格。由此自然推论出:在位格依然存留的情况下,绝不能相信人性已被神性所接纳。因为凡在位格和本性上同样被分离的事物,乃是彻底脱节的;我说,它们是完全脱节的,如果位格依然存留,那么在基督内神性与人性的分离程度,绝不下于人类与牛类彼此之间的脱节。因为人类与牛类借着动物这一共同性而相联结;因为依其属(属概念)而言它们拥有共同的实体,并在普遍性的集合中拥有同一本性。然而,如果在各异的本性之下,位格的分隔也被认为依然存留,那么对于神与人而言,又有何物不在各异的理路下彻底脱节呢?因此,人类并未得救,藉着基督的降生没有任何拯救临到我们,如此众多先知的经书欺骗了笃信的民众,那藉着基督的降生向世界应许拯救的全部旧约权威皆当遭蔑视。然而显而易见,如果在位格中存在着与本性中同样的相异性,拯救便没有产生。因为神确实拯救了那被信为被祂所接纳的同一个人;但如果本性与位格的分隔同样存留,便无法理解任何接纳。因此,在位格存留期间无法被接纳者,理所当然地不会被视为能够藉着基督的降生而得救。因此,藉着基督的降生,人类的本性并未得救——而相信这一点乃是对神的亵渎。然而,尽管有极多的论据能够攻击并粉碎这种见解,但在丰富的论证中,暂时尝涉这几点也就足够了。

语法注3 条
  1. 4qua 1 Christi uocabulum excipere possint 2?

    正文中的数字(1, 2)为校勘记符号的残留。在句法上,关系代词 qua(修饰先行词 personam 的手段/工具夺格)引导虚拟式动词 possint(表示特征或结果的虚拟式),意为“借以能够承受基督之名的位格”。

  2. 4si sub diuersitate naturae personarum quoque credatur mansisse discretus?

    mansisse discretus 的主语在形式上可理解为前文承接的阳性主格,或者 discretus 作为第四变格名词(或实质化的过去分词,意为“分离、隔阂”)充当主语,相当于 discretio。句法上构成条件从句:“如果在诸本性的差异之下,诸位格的分离也被认为留存了下来”。

  3. 4Eundem quippe saluum fecit quem creditur adsumpsisse

    creditur adsumpsisse 为被动动词 creditur 带有不定式 adsumpsisse 的人称句构(nominative with infinitive,意为“他被信为已经接纳了”)。关系代词 quem 是不定式 adsumpsisse 的直接宾语,并在主句中由先行词 eundem 作为 saluum fecit 的宾语(即“祂确实拯救了那被信为被祂所接纳的同一个人”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:4#2