← 波爱修斯

反欧迪奇与涅斯多留

§4#1

驳斥涅斯多留关于双重位格的学说

作者在重申本性与位格的定义后,驳斥了涅斯多留关于基督具有双重位格的主张,排除了并置式的结合方式,并依据“存在”与“一”的互换性论证了基督的一体性与单一的一位格。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4#1

​Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam naturae atque personae id est οὐσίας atque ὑποστάσεως monstraremus. Quo uero nomine unumquodque oporteat appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. Hoc interim constet quod inter naturam personamque differre praediximus, quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas, persona uero rationabilis naturae indiuidua substantia. Hanc in Christo Nestorius duplicem esse constituit eo scilicet traductus errore, quod putauerit in omnibus naturis dici posse personam. Hoc enim praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque personam esse confessus est. Qua in re eum falsum esse cum definitio superius dicta conuincat, tum haec argumentatio evidenter eius declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona duasque naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque dei (nec tam erit insipiens quisquam, utqui utramque earum a ratione seiungat),1 sequitur ut duae uideantur esse personae; est enim persona ut dictum est naturae rationabilis indiuidua substantia. Quae est igitur facta hominis deique coniunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, ut tantum locis iuncta sint et nihil in alterum ex alterius qualitate perueniat? Quem coniunctionis Graeci modum κατὰ παράθεσιν uocant. Sed si ita humanitas diuinitati coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc nihil est Christus. Nomen quippe ipsum unum quiddam significat singularitate uocabuli. At si duabus personis manentibus ea coniunctio qualem superius diximus facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit; omnino enim ex duabus personis nihil umquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse enim atque unum conuertitur2 et quodcumque unum est est. Etiam ea quae ex pluribus coniunguntur ut acernus, chorus, unum tamen sunt. Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum igitur esse dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus esse non posset; duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi praecipitatae mentis insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum hominem alium deum? Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui homo est Christum est appellaturus, cum nihil simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum? Cur simili nomine diuersissimis abutatur naturis, cum, si Christum definire cogitur, utrisque ut ipse dicit Christis non possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim dei atque hominis diuersa substantia est unumque in utrisque Christi nomen nec diuersarum coniunctio substantiarum unam creditur fecisse personam, aequiuocum nomen est Christi3 et nulla potest definitione concludi. Quibus autem umquam scripturis nomen Christi geminatur? Quid uero noui per aduentum saluatoris effectum est? Nam catholicis et fidei ueritas et raritas miraculi constat. Quam enim magnum est quamque nouum, quam quod semel nec ullo alio saeculo possit euenire,4 ut eius qui solus est deus natura cum humana quae ab eo erat diuersissima conueniret atque ita ex distantibus naturis una fieret coplatione persona! Secundum Nestorii uero sententiam quid contingit noui?

然而,谈论这一切,乃是为了让我们能够阐明本性与位格之间的差异,即ousia与hypostasis之间的差异。至于各自应当用什么名称来称呼,应由教会的用语决断。在此期间,我们在前面所说的本性与位格的区别应当确定无疑:本性乃是任何实体的种差规定性,而位格乃是理性本性的个别实体。涅斯多留主张基督中的位格是双重的,这显然是因为他误以为位格可以在一切本性中被述说。在作了这一预设之后,既然他认为基督具有双重本性,便承认了双重位格。在此事上,不仅上述的定义能证明他是错误的,而且下列的论证也将清楚表明他的过误。因为如果基督并非唯有一位格,且显然存在两种本性,即人之本性与神之本性(亦无人会愚蠢到将它们中的任何一个与理性割裂开来),那么其推论便是看似存在两个位格;因为正如前述,位格乃是理性本性的个别实体。那么,神与人究竟达成了怎样的结合呢?难道就像两个物体彼此并置,仅在空间位置上相连,而一者的任何性质都未进入另一者之中那样吗?希腊人把这种结合方式称为“并置式结合”(κατὰ παράθεσιν)。但若人性是以这种方式与神性结合,那么二者之间便没有任何东西被造就出来,由此基督也就什么都不是了。因为这一名称本身借着词的单数性,正指示着某个单一的事物。可是,如果在两个位格依然存留的情况下,本性发生了我们上面所说的这种结合,二者绝不能形成一个整体;因为从两个位格中绝不可能产生任何事物。因此,按照涅斯多留的观点,基督并不是单一之物,由此完全是乌有。因为凡不是单一的,就根本不能存在;因为“存在”与“一”是互换的,凡是一者皆存在。即使是那些由多数组合而成的事物,如堆积或合唱队,也依然是一。然而,我们清楚而真实地承认基督存在;因此我们说基督是一。若事实如此,基督的位格毫无疑问也必须是一。因为如果是两个位格,他就不可能是一;而说存在两个基督,无异于狂妄心灵的疯癫。因为他究竟凭何胆敢称有两个基督,一个是人,另一个是神?或者,既然人与神毫无相似之处,也未因结合而具有任何共同相通之物,如果他还要称那作为人者为基督,为何又称那作为神者为基督?既然在被迫界定基督时,他无法对他所说的两个基督施用定义的单一实体(本质),他又为何将同一个名称滥用于截然不同的本性?因为如果神与人的实体不同,且在两者中基督之名是单一的,而不同实体的结合又不被认为造就了一个位格,那么基督之名便是同名异义的,无法被任何定义所囊括。然而,究竟在何种圣经经文中基督之名曾被重复加倍过?而且,救主的降临究竟成就了什么新事?对于大公信徒而言,信仰的真理与奇迹的罕见是确凿无疑的。唯一是神的那位的本性,竟与同他截然不同的人之本性相结合,从而由彼此悬隔的诸本性借由结合形成为一个位格——这是一件何等伟大、何等崭新、唯独发生过一次且在任何其他世代都不可能发生的事!然而按照涅斯多留的见解,又有何等新事发生呢?

语法注4 条
  1. 4utqui utramque earum a ratione seiungat

    utqui(或作 ut qui)接在 insipiens quisquam 之后,引导虚拟式 seiungat,表程度或特征结果,意为“愚蠢到竟将二者中的任何一个与理性割裂开来”。

  2. 4esse enim atque unum conuertitur

    以 esse(存在)与 unum(一)两个名物化概念为主语,动词 conuertitur 采用被动态第三人称单数,表示“互换/可相互指涉”,即后世经院哲学中“存在与一可互换”(convertibilitas entis et unius)的核心形而上学命题。

  3. 4aequiuocum nomen est Christi

    aequiuocum 是亚里士多德逻辑学术语“同名异义”(homōnymon)的拉丁文对译。此处指若神与人两实体并未结合成一个位格,则“基督”一名便失去了唯一定义,退化为将同一名称附会于两个不同实体的偶合多义词。

  4. 4quam quod semel nec ullo alio saeculo possit euenire

    与前面的感叹句 quam magnum est quamque nouum(何等伟大、何等崭新)相呼应,quam quod ... possit euenire 构成了表示程度与比较的相关从句,意为“以至于只可能发生一次而在其他任何世代都绝不可能发生”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:4#1