← 波爱修斯

反欧迪奇与涅斯多留

§3

位格的定义与希腊哲学用语的对应

作者将位格定义为“理性本性的个别实体”,探讨了该词的词源及其与希腊哲学用语(ousia、ousiōsis、hypostasis、prosōpon)的精确对映,并阐释了其在三位一体教义中的具体应用。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3

​Quocirca si persona in solis substantiis est atque in his rationabilibus substantiaque omnis natura est nec in uniuersalibus sed in indiuiduis constat, reperta personae est definitio; naturae rationabilis indiuidua substantia. Sed nos hac definitione eam quam Graeci ὑπόστασιν dicunt terminauimus. Nomen enim personae uidetur aliunde traductum, ex his scilicet personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest homines repraesentabant. Persona uero dicta est a personando circumflexa paenultima.1 Quod si acuatur antepaenultima. apertissime a sono dicta uidebitur; idcirco autem a sono, quia concauitate ipsa maior necesse est uoluatur sonus. Graeci quoque has personas πρόσωπα uocant ab eo quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant uultum: παρὰ τοῦ πρὸς ὦπας τίθεσθι.2 Sed quoniam personis inductis histriones indiuiduos homines quorum intererat in tragoedia uel in comoedia ut dictum est repraesentabant, id est Hecubam uel Medeam uel Simonem uel Chremetem, idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui forma esset agnitio, et Latini personam et Graeci πρόσωπα nuncupauerunt. Longe uero illi signatius naturae rationabilis indiuiduam subsistentiam ὑποστάσεως nomine uocauerunt, nos uero per inopiam significantium uocum translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam illi ὑπόστασιν dicunt personam uocantes i sed peritior Graecia sermonum ὑπόστασιν uocat indiuiduam subsistentiam. Atque, uti Graeca utar oratione in rebus quae a Graecis agitata Latina interpretatione translata sunt: αἱ οὐσίαι ἐν τοῖς καθόλου εἶναι δύνανται: ἐν τοῖς ἀτόμοις καὶ κατὰ μέρος μόνοις ὑφίστανται, id est'. essentiae in uniuersalibus quidem esse possunt, in solis uero indiuiduis et particularibus substant. Intellectus enim uniuersalium rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae subsistentiae in uniuersalibus quidem sint,in particularibus uero capiant substantiam, iure subsistentias particulariter substantes ὑποστάσεις appellauerunt Neque enim pensius subtiliusque intuenti idem uidebitur esse subsistentia quod substantia. Nam quod Graeci οὐσίωσιν vel οὐσιῶσθαι dicunt, id nos subsistentiam vel subsistere appellamus; quod uero illi ὑπόστασιν vel ὑφίστασθαι, id nos substantiam uel substare interpretantur. Subsistit enim quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget. Substat autem id quod aliis accidentibus subiectum quoddam, ut esse valeant, subministrat; sub illis enim stat, dum subiectum est accidentibus. Itaque genera vel species subsistunt tantum; neque enim accidentia generibus speciebusue contingunt. Indiuidua uero non modo subsistunt uerum etiam substant, nam neque ipsa indigent accidentibus ut sint; informata enim sunt iam propriis et specificis differentiis et accidentibus ut esse possint ministrant, dum sunt scilicet subiecta. Quocirca εἶναι atque οὐσιῶσθαι esse atque subsistere, ὑφίστασθαι uero substare intellegitur. Neque enim uerborum inops Graecia est, ut Marcus Tullius alludit, sed essentiam, subsistentiam, substantiam, personam totidem nominibus reddit, essentiam quidem οὐσίαν, subsistentiam uero οὐσίωσιν, substantiam ὑπόστασιν, personam πρόσωπον appellans. Ideo autem ὑποστάσεις Graeci indiuiduas substantias vocaverunt, quoniam ceteris subsunt et quibusdam quasi accidentibus subpositae subiectaeque sunt; atque idcirco nos quoque eas substantias nuncupamus quasi subpositas, quas illi 1 ὑποστάσεις cumque3 etiam πρόσωπα nuncupent easdem substantias, possumus nos quoque nuncupare personas. Idem est igitur οὐσίαν esse quod essentiam, idem οὐσιωσιν quod subsistentiam, idem ὑπόστασιν quod substantiam, idem πρόσωπον quod personam. Quare autem de inrationabilibus animalibus Graecus ὑπόστασιν non dicat, sicut nos de eisdem nomen substantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam hoc melioribus applicatum est, ut aliqua id quod est excellentius, tametsi non descriptione naturae secundum id quod ὑφίστασθαι atque substare est, at certe ὑποστασέως uel substantiae uocabulis discerneretur. Est igitur et hominis quidem essentia, id est οὐσία, et subsistentia, id est οὐσίωσις, et ὑπόστασις, id est substantia, et πρόσωπον id est persona; οὐσία quidem atque essentia quoniam est, οὐσίωσις uero atque subsistentia quoniam in nullo subiecto est, ὑπόστασις uero atque substantia, quoniam subest ceteris quae subsistentiae non sunt, id est οὐσίωσεις; est πρόσωπον atque persona, quoniam est rationabile indiuiduum. Deus quoque et οὐσία est et essentia, est enim et maxime ipse est a quo omnium esse proficiscitur. Est οὐσίωσις, id est subsistentia (subsistit enim nullo indigens), et ὑφίστασθαι; substat enim. Vnde etiam dicimus unam esse οὐσίαν uel οὐσίωσιν, id est essentiam uel subsistentiam deitatis, sed tres ὑποστάσεις id est tres substantias. Et quidem secundum hunc modum dixere unam trinitatis essentiam, tres substantias tresque personas. Nisi enim tres in deo substantias ecclesiasticus loquendi usus excluderet, uideretur idcirco de deo dici substantia, non quod ipse ceteris rebus4 quasi subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset ita etiam quasi principium subesset rebus, dum eis omnibus οὐσιῶσθαι uel subsistere subministrat.

因此,如果位格唯独存在于实体之中,且存在于理性实体之中,而一切实体皆是本性,且并非存在于普遍者之中,而是存立于个体之中,那么位格的定义便已被找到,即:“理性本性的个别实体”。 然而,我们用这一定义所界定的,乃是希腊人所称的“休波斯塔西”(实体/位格)。因为“位格”(persona)这一名称似乎是从他处转借而来的,即源于在喜剧和悲剧里扮演那些当事人的面具(personae)。实际上,“persona”一词源自“personando”(回响),曲折重音在倒数第二音节;但如果锐重音落在倒数第三音节上,则显然可见是源于“sonus”(声音);而之所以源于声音,是因为由于其凹陷处,声音必然更为洪亮地传出。希腊人也把这些面具称为“普罗索庞”(prosōpa),这是因为它们被置于面孔之上并遮蔽眼前的面容,即取义于“置于眼前”(παρὰ τοῦ πρὸς ὦπας τίθεσθαι)。但是,既然演员戴上面具,如前所述,是在悲剧或喜剧中代表那些当事个体——例如赫库芭、美狄亚、西蒙或克雷梅斯——因此,其他那些因其自身独特形态而得以被确知的人,拉丁人亦称之为persona,希腊人亦称之为prosōpa。然而,希腊人以“休波斯塔西”之名来称呼理性本性的个别存立,则要明确深刻得多;而我们由于缺乏具有明确含义的词汇,便保留了一种比喻性的称呼,将他们称为休波斯塔西的东西称为位格;但对语言更为熟稔的希腊,则将个别存立称为休波斯塔西。而且,为了在由希腊人探讨并藉拉丁语翻译传下的事物中使用希腊语的表述:“本质(ousiai)可在普遍者中存在,但唯独在个体与个别者中立足存立(hyphistantai)”,即:本质固然可以在普遍者中存在,却唯独在个体与个别者中作为基底存立(substant)。因为对普遍事物的认识乃是从个别事物中得来的。因此,既然存立(subsistentia)本身在普遍者中存在,却在个别者中获得实体性(substantia),他们便理所当然地把个别地作为基底存立的存立者称为“休波斯塔西”。因为对于更深入、更细致考察的人来说,存立与实体绝非一回事。因为希腊人所说的“乌西奥西斯”(ousiōsis)或“乌西奥斯泰”(ousiōsthai),我们称之为存立(subsistentia)或存立(subsistere);而他们所说的“休波斯塔西”或“休菲斯塔斯泰”(hyphistasthai),我们则解释为实体(substantia)或作为基底存立(substare)。因为自身不需要偶性便能存在者,乃是“存立”;而为了使其他偶性能够存在而为之充当某种主体的,则是“作为基底存立”,因为在充当偶性之主体时,它是立于它们之下的。因此,属与种仅仅是存立;因为偶性并不附着于属或种。而个体不仅存立,而且作为基底存立;因为它们自身不需要偶性就能存在,它们早已被本有的和特异的种差所规定成形,并且只要充当主体,就为偶性能够存在提供基础。因此,“存在”(einai)与“被本质化”(ousiōsthai)被理解为存在与存立,而“休菲斯塔斯泰”则被理解为作为基底存立。因为希腊并非像马尔库斯·图利乌斯所戏称的那样缺乏词汇,而是用同样数目的名称来对应本质、存立、实体与位格:将本质称为ousia,将存立称为ousiōsis,将实体称为hypostasis,将位格称为prosōpon。希腊人之所以将个别实体称为休波斯塔西,是因为它们位于其他事物之下,并且可以说作为基体置于并从属于某些偶性之下;正因如此,我们也把他们称为休波斯塔西的那些实体,称作如同置于其下的实体(substantiae);而既然他们也把这些相同的实体称为prosōpa,我们同样也可以称之为位格(personae)。因此,成为ousia与成为本质是一回事,ousiōsis与存立是一回事,hypostasis与实体是一回事,prosōpon与位格是一回事。然而,为何希腊人对于无理性的动物不说休波斯塔西,如同我们对它们述说实体之名一样?原因在于:此名词乃是应用于更优秀的事物,从而使更卓越者——纵然并非依照“休菲斯塔斯泰”和作为基底存立的本性描述——至少也能藉由休波斯塔西或实体的称呼而被区分出来。因此,人既有本质(即ousia),也有存立(即ousiōsis),也有休波斯塔西(即实体),也有prosōpon(即位格)。因其存在而是ousia与本质;因不在任何主体之中而是ousiōsis与存立;因位于并非存立(即ousiōseis)的其他事物之下而是休波斯塔西与实体;因是理性个体而是prosōpon与位格。上帝亦是ousia与本质,因为神存在,且万有之存在所由出的神最为真实地存在;神亦是ousiōsis,即存立(因为神自存而一无所缺),并且是休菲斯塔斯泰(因为神作为基底存立)。由此我们也说,神性有一个ousia或ousiōsis,即一个本质或存立,却有三个休波斯塔西,即三个实体。事实上,依照这种方式,人们曾说三位一体有一个本质、三个实体与三个位格。因为若非教会的用语惯例排除了上帝之中的三个实体,人们本可认为,上帝被称为实体并非因为神自身如主体般置于其他事物之下,而是因为,正如神统御万有,神亦如始基般奠基于万物之下,为万有提供了被本质化或存立的基础。

语法注4 条
  1. 3circumflexa paenultima

    独立夺格结构:“在倒数第二音节带曲折重音”。指将 persona 的倒数第二音节读为长元音,从而与动词 personāre 联系起来。这与紧接着的 Quod si acuatur antepaenultima(“但如果倒数第三音节带锐重音”)形成对比。

  2. 3παρὰ τοῦ πρὸς ὦπας τίθεσθι

    原文中的 τίθεσθι 系现在时中被动态不定式 τίθεσθαι 的抄写讹误。介词 παρά 支配属格冠词引导的不定式(παρὰ τοῦ...),用于引申词源,意为“源于被置于眼前/面孔之前”。

  3. 3quas illi 1 ὑποστάσεις cumque

    文本流传中有文字缺损或混乱处。通常校订并理解为 quas illi [uocant] ὑποστάσεις, cumque...。quas 为宾格关系代词,先行词为 eas substantias;cumque 即连词 cum 附加上连接词 -que,引导接虚拟式动词 nuncupent 的原因从句(“既然他们也称……”)。

  4. 3non quod ipse ceteris rebus quasi subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset ita etiam quasi principium subesset rebus

    non quod... sed quod... 句式(“并非因为……而是因为……”)。被否定的原因使用过去未完成时虚拟式 supponeretur,表示排除该解释。其后肯定的原因同样使用虚拟式 praeesset 与 subesset,并通过 uti... ita...(“正如……同样也……”)构成对比呼应。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:3