- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
为了确立位格的定义,作者依次考察了实体的各项区分(有体/无体、有生/无生、有感觉/无感觉、理性/无理性、普遍/个别),论证了位格唯独属于理性的个别实体。
Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio possit aptari. Si enim omnis habet natura personam, indissolubilis nodus est, quaenam inter naturam personamque possit esse discretio; aut si non aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae persona subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perueniat, id est quas naturas conueniat habere personam, quas personae vocabulo segregari.1 Nam illud quidem manifestum est personae subiectam esse naturam nec praeter naturam personam posse praedicari. Vestiganda sunt igitur haec inquirentibus hoc modo. Quoniam praeter naturam non potest esse persona quoniamque naturae aliae sunt substantiae, aliae accidentes et uidemus personam in accidentibus non posse constitui (quis enim dicat ullam albedinis vel nigredinis vel magnitudinis esse personam?), relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conueniat. Sed substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae. Corporearum uero aliae sunt uiuentes, aliae minime; uiuentium aliae sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae inrationales. Item incorporearum aliae sunt rationales, aliae minime, ut pecudum uitae; rationalium uero alia est inmutabilis atque inpassibilis per naturam ut deus, alia per creationem mutabilis atque passibilis, nisi inpassibilis gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur2 ut angelorum atque animae. Ex quibus omnibus neque in non uiuentibus corporibus personam posse dici manifestum est (nullus enim lapidis ullam dicit esse personam), neque rursus eorum uiuentium quae sensu carent3 (neque enim ulla persona est arboris), nec uero eius Quae intellectu ac ratione deseritur (nulla est enim persona equi uel bouis ceterorumque animalium quae muta ac sine ratione uitam solis sensibus degunt), at hominis dicimus esse personam, dicimus dei, dicimus angeli. Rursus substantiarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares. Vniuersales sunt quae de singulis praedicantur ut homo, animal, lapis, lignum ceteraque huiusmodi quae uel genera uel species sunt; nam et homo de singulis hominibus et animal de singulis animalibus lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia uero sunt quae de aliis minime praedicantur ut Cicero, Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est, lignum hoc unde haec mensa composita est. Sed in his omnibus nusquam in uniuersalibus persona dici potest, sed in singularibus tantum atque in indiuiduis, animalis enim uel generalis hominis nulla persona est, sed uel Ciceronis uel Platonis uel singulorum indiuiduorum personae singulae nuncupantur.
然而,关于位格,最令人怀疑的乃是究竟何种定义能够适切于它。因为如果每一种本性都拥有位格,那么在本性与位格之间究竟能有何种区别,便成了一个难解之结;或者,如果位格并不与本性同等,而是存立在本性的范围与限度之内,那么很难说位格究竟延伸到哪些本性,即哪些本性应当拥有位格,哪些本性应当被排除在位格这一名称之外。因为有一点是显而易见的,即本性位于位格之下(作为其基础),并且在离开本性之处无法述说位格。因此,探求者必须按如下方式追索这些问题。既然位格不能脱离本性而存在,而且本性有些是实体,有些是偶性,而我们看到位格不可能确立在偶性之中(因为谁会说有什么白、黑或巨大的位格呢?),因此结论便是:适宜在实体中来谈论位格。但在实体之中,有些是有体的,有些是无体的。在有体实体中,有些是有生命的,有些则全然没有;在有生命者中,有些是具有感觉的,有些则全然没有;在有感觉者中,有些是有理性的,有些则是无理性的。同样,在无体物中,有些是有理性的,有些则全然没有(如兽类的生命);而在理性存在者中,一种依其本性是不可变且不受动的(如上帝),另一种因被造而可变且受动,除非凭借不受动实体的恩典而被转变为不受动的坚固(如天使与灵魂)。由所有这些显而易见的是,既不能在无生命的物体中谈论位格(因为没有人会说有一块石头的位格),也不能在缺乏感觉的有生命物中谈论位格(因为并不存在任何树木的位格),甚至也不能在被剥夺了理智与理性的事物中谈论位格(因为并不存在马或牛以及其他哑巴且无理性、仅凭感觉度日的动物的位格);但我们说有人的位格,说有上帝的位格,说有天使的位格。再者,在实体之中,有些是普遍的,有些是个别的。普遍实体是那些述说于个别事物之上的,如人、动物、石头、木头以及诸如此类属于属或种的事物;因为“人”被述说于个别的人,“动物”被述说于个别的动物,“石头”与“木头”也被述说于个别的石头与木头。而个别实体则是绝不述说于其他事物之上的,如西塞罗、柏拉图、制成这尊阿喀琉斯雕像的这块石头、拼成这张桌子的这块木头。可是在所有这一切之中,在普遍者中绝不能谈论位格,而唯独在单一者与个体中才能谈论;因为并没有“动物”或一般之“人”的位格,而是称西塞罗的、柏拉图的或各个个体的独立位格。
- 2quas naturas conueniat habere personam, quas personae vocabulo segregari
间接疑问句的并列结构。后半句的 quas 作为被动不定式 segregari 的逻辑主语(对格),承前共用非人称谓语 conueniat(“哪些本性适宜被从位格这一名称中分离/排除出去”)。
- 2nisi inpassibilis gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur
gratia 与前置的属格 inpassibilis ... substantiae 连用,作介词性用法(“凭借不受动的实体[即上帝]的恩典”)。permutetur 为 nisi 条件从句中的现在时被动虚拟式,表达被造的理性实体借由恩典达到不动的坚固状态这一例外情况。
- 2neque rursus eorum uiuentium quae sensu carent
承前句 neque in non uiuentibus corporibus personam posse dici 省略了谓语部分(personam posse dici)。属格 eorum uiuentium 表述位格适用的范围或所属关系。
