- 底本
- Boethius. Theological Tractates. The Consolation of Philosophy. Stewart, Hugh Fraser and Rand, Edward Kennard, editors. Cambridge, MA, London: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1918.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.humanitext-lat1:1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
波爱修斯梳理了“本性”一词的多重涵义,相继给出了涵盖一切存在者、一般实体、物体(亚里士多德式定义)以及赋予各物以形式的种差这四种定义,并指出在基督论争论中,大公信徒与涅斯多留都是依据最后一种涵义确立了基督内的两种本性。
Natura igitur aut de solis corporibus dici potest aut de solis substantiis, id est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocumque modo esse dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dici possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam dici placet, talis definitio dabitur quae res omnes quae sunt possit includere. Erit ergo huiusmodi; natura est earum rerum quae, cum sint,1 quoquo modo intellectu capi possunt. In hac igitur definitione et accidentia et substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum uero est quoquo modo, quoniam deus et materia integro perfectoque intellectu intellegi non possunt, sed aliquo tamen modo ceterarum rerum priuatione capiuntur. Idcirco uero adiunximus quae cum sint, quoniam etiam ipsum nihil significat aliquid sed non naturam. Neque enim quod sit aliquid sed potius non esse significat; omnis uero natura est. Et si de omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae definitio quam superius proposuimus. Sin uero de solis substantiis natura dicitur, quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem naturae substantias significanti huiusmodi:2 natura est uel quod facere uel quod pati possit. Pati quidem ac facere, ut omnia corporea atque corporeorum anima; haec enim in corpore et a corpore et facit et patitur. Facere uero tantum ut deus ceteraque diuina. Habes igitur definitionem eius quoque significationis naturae quae tantum substantiis applicatur. Qua in re substantiae quoque est reddita definitio. Nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum naturam descripsimus substantiae quoque est assignata descriptio. Quod si naturae nomen relictis incorporeis substantiis ad corporales usque contrahitur, ut corporeae tantum substantiae naturam habere uideantur, sicut Aristoteles ceterique et eiusmodi et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut hi etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt. Est autem eius definitio hoc modo: natura est motus principium per se non per accidens. Quod motus principium dixi hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum, ut ignis sursum, terra deorsum. Item quod per se principium motus naturam esse proposui et non per accidens, tale est, quoniam lectum quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur. Idcirco enim quia lignum est, quod est terra, pondere et grauitate deducitur. Non enim quia lectus est, deorsum cadit, sed quia terra est, id est quia terrae contigit, ut lectus esset; unde fit ut lignum naturaliter esse dicamus, lectum uero artificialiter. Est etiam alia significatio naturae per quam dicimus diuersam esse naturam auri atque argenti in hoc proprietatem rerum monstrare cupientes, quae significatio naturae definietur hoc modo: natura est unam quamque rem informans specifica differentia. Cum igitur tot modis uel dicatur uel definiatur natura, tam catholici quam Nestorius secundum ultimam definitionem duas in Christo naturas esse constituunt; neque enim easdem in deum atque hominem differentias conuenire.3
因此,“本性”既可以仅就物体而言,也可以仅就实体而言(即有体的与无体的实体),或者就以任何方式被说成存在的一切事物而言。既然本性能够以这三种方式被表述,那么毫无疑问必须以三种方式来加以定义。因为若赞同将本性表述于一切事物,便会给出一种能够包容一切现存事物的定义。因而它将是这样的: “本性是属于那些既然存在、就能以某种方式被理智所把握的事物。” 因此,在这一定义中,偶性与实体都被定义了;因为这一切都能被理智所把握。不过,之所以加上“以某种方式”,是因为上帝与质料虽不能被完整无缺的理智所理解,但无论如何却能通过对其他事物的剥夺而在某种程度上被把握。此外,我们之所以补上“既然存在”,是因为即便是“无”本身也指称某种东西,但并非指称本性。因为它所指称的并非某物存在,而是不存在;然而一切本性都是存在的。如果赞同将本性表述于一切事物,那么我们上面提出的这一定义便是本性的定义。但若本性仅就实体而言,由于一切实体要么是有体的,要么是无体的,我们就将为指称实体的本性给出如下定义: “本性是或者能够施动、或者能够受动者。” 能够受动且施动,属于一切有体物以及有体物的灵魂;因为这〔灵魂〕在身体之中并由身体既施动又受动。唯独施动,则属于上帝及其他神圣之物。因此,你也得到了本性唯独适用于实体的那种涵义的定义。在此事中,实体的定义也同样被提供了。因为如果本性的名称指示着实体,那么当我们描述了本性时,实体的描述也就被确立了。但若抛开无体实体,将本性的名称缩小至物体,以致唯有有体实体才被视为具有本性,正如亚里士多德以及同类的与多门哲学的其他追随者所认为的那样,我们将如同那些将本性仅置于物体之中的人一样来定义它。其定义如下: “本性是自身而非偶性所致的运动本原。” 我之所以说 “运动本原”,是因为一切物体都具有固有的运动,如火向上,土向下。同样,我之所以提出本性是“自身而非偶性所致的运动本原”,原因如下:因为一张木床也必然向下运动,但并非因偶性而向下运动。因为它之所以凭重量与沉重向下沉落,正是因为它是木头,而木头即是土。它向下坠落,并非因其是床,而是因其是土,即土适巧成了床;由此我们便说木头是自然地存在,而床则是人工地存在。本性还有另一种涵义,依此我们说金的本性与银的本性不同,意在以此表明事物的特有性质;本性的这一涵义将以下述方式定义: “本性是赋予各个事物以形式的种差。” 既然本性以如此多的方式被表述或被定义,那么无论是大公信徒还是涅斯多留,都根据这最后一种定义确立了在基督内有两种本性;因为同样的种差并不能同时适用于上帝与人。
- 1cum sint
带有虚拟式现在时 sint 的 cum 从句在此并非单纯表示时间,而是带有条件或情境限定(“既然存在”或“在存在的前提下”)。紧接其后的解释指明,增加此语是为了将“无”(nihil)排除在本性之外,从而将具有实在的存在确立为被把握为本性的前提条件。
- 1dabimus definitionem naturae substantias significanti huiusmodi
短语 substantias significanti 为现在分词与格单数,作与格 naturae 的同位修饰成分(即“我们将为指称实体的本性给出定义”)。若将 naturae 视为属格而将 significanti 孤立地视作指代人的与格,与上下文明显不合,此处限定的是本性这一概念的具体涵义用法。
- 1neque enim easdem in deum atque hominem differentias conuenire
由 enim 引导的宾格加不定式结构(differentias conuenire)在句中充当间接引语,陈述大公信徒与涅斯多留主张基督具有二性的论据依据,在语法上承接 constituunt 的逻辑延伸,说明神与人不可能具备相同的种差。
