← 波爱修斯

论公教信仰

§1#2

圣经解释模式与从原罪至希律统治的救恩史

作者阐述了圣经的三种解释模式,随后概述了从亚当堕落、原罪传承及伯拉纠异端,经由诺亚洪水、列祖选召、出埃及与西奈授律,到若苏厄引众进入应许之地、大卫王统及至希律统治的救恩历史进程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
§1#2

​Omnis enim diuina auctoritas his modis constare uidetur, ut aut historialis modus sit, qui nihil aliud nisi res gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illic possit historiae ordo consistere, aut certe ex utrisque compositus,1 ut et secundum historiam et secundum allegoriam manere uideatur. Haec autem pie intelligentibus et ueraci corde tenentibus satis abundeque relucent. Sed ad ordinem redeamus. Primus itaque homo ante peccatum cum sua coniuge incola paradisi fuit. At ubi aurem praebuit suasori et conditoris praeceptum neglexit attendere, exul effectus, terram iussus excolere atque a paradisi sinu seclusus in ignotis partibus sui generis posteritatem transposuit atque poenam quam ipse primus homo praeuaricationis reus exceperat generando transmisit in posteros. Hinc factum est ut et corporum atque animarum corruptio et mortis proueniret interitus primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri,2 ut quanta esset poena quam ipse exceperit probaret in subole. Quod si ipse primus moreretur, nesciret quodam modo ac, si dici fas est, nec sentiret poenam suam, sed ideo expertus in altero est, ut quid sibi iure deberetur contemptor agnosceret et dum poenam mortis sustinet, ipsa exspectatione fortius torqueretur. Hoc autem praeuaricationis malum, quod in posteros naturaliter primus homo transfuderat, quidam Pelagius non admittens proprii nominis haeresim dedicauit, quam catholica fides a consortio sui mox reppulisse probatur. Ab ipso itaque primo homine procedens humanum genus ac multiplici numerositate succrescens erupit in lites, commouit bella, occupauit terrenam miseriam quia felicitatem paradisi in primo patre perdiderat. Nec tamen ex his defuerunt quos sibi conditor gratiae sequestraret eiusque placitis inseruirent; quos licet meritum naturae damnaret, futuri tamen sacramenti et longe postmodum proferendi faciendo participes perditam uoluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus humano genere atque ingressus est homo uias suas qui malitia propriae contumaciae despexerat conditorem. Hinc uolens deus per iustum potius hominem reparare genus humanum quam manere proteruum, poenalem multitudinem effusa diluuii inundatione excepto Noe iusto homine cum suis liberis atque his quae secum in arcam introduxerat interire permisit. Cur autem per arcae lignum uoluerit iustos eripere, notum est diuinarum scripturarum mentibus eruditis. Et quasi prima quaedam mundi aetas diluuio ultore transacta est. Reparatur itaque humanum genus atque propriae naturae uitium, quod praeuaricationis primus auctor infuderat, amplecti non destitit. Creuitque contumacia quam dudum diluuii unda puniuerat et qui numerosam annorum seriem permissus fuerat uiuere, in breuitate annorum humana aetas addicta est. Maluitque deus non iam diluuio punire genus humanum, sed eodem permanente eligere uiros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex qua nobis filium proprium uestitum humano corpore mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui cum esset aetate confectus eiusque uxor decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium meruerunt. Hic uocatus est Isaac atque ipse genuit Iacob. Idem quoque duodecim patriarchas3 non reputante deo in eorum numero quos more suo natura produxerat. Hic ergo Iacob cum filiis ac domo sua transigendi causa Aegyptum uoluit habitare atque illic per annorum seriem multitudo concrescens coeperunt suspicioni esse Aegyptiacis imperiis4 eosque Pharao magna ponderum mole premi decreuerat et grauibus oneribus affligebat. Tandem deus Aegyptii regis dominationem despiciens diuiso mari rubro, quod numquam antea natura ulla cognouerat, suum transduxit exercitum auctore Moyse et Aaron. Postea igitur pro eorum egressione altis Aegyptus plagis uastata est, cum nollet dimittere populum. Transmisso itaque ut dictum est mari rubro uenit per deserta eremi ad montem qui uocatur Sinai, ibique uniuersorum conditor deus uolens sacramenti futuri gratia populos erudire per Moysen data lege constituit, quemadmodum et sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur. Et cum multis annis multas quoque gentes per uiam debellassent, uenerunt tandem ad fluuium qui uocatur Iordanis duce iam Iesu Naue filio atque ad eorum transitum quemadmodum aquae maris rubri ita quoque Iordanis fluenta siccata sunt; peruentumque est ad eam ciuitatem quae nunc Hierosolyma uocatur. Atque dum ibi dei populus moraretur, post iudices et prophetas reges instituti leguntur,5 quorum post Saulem primatum Dauid de tribu Iuda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium stemma perductumque est usque ad Herodis tempora, qui primus ex gentilibus memoratis populis legitur imperasse.

因为一切神的权威似乎都由以下几种方式构成:要么是历史的方式,只陈述所发生的事实;要么是寓意的方式,以致历史的顺序在其中无法立足;要么必定是由两者复合而成,以致无论依循历史还是依循寓意都显得依然存续。而这些对于虔诚领会且以真诚之心持守的人而言,已显明得充分而充裕。但让我们回到原先的论述次序。 因此,最初的人在犯罪之前,与他的妻子曾是乐园的居民。然而当他倾听了诱惑者,忽视遵从创造者的诫命时,便沦为流放者,奉命耕种土地,被隔绝于乐园的怀抱之外,将自己族类的后代转移到了未知的地域,并通过繁衍将他这作为背叛罪人的最初之人所领受的刑罚传递给了后代。由此导致了肉体与灵魂的败坏以及死亡的毁灭,并且他最初配得在儿子阿贝尔身上体验死亡,以便在他自己的子嗣身上验证他自己所领受的刑罚是何等重大。因为如果最初之人自己首先死去,他在某种程度上便不会知晓,且如果可以这样说的话,甚至不会感受到自己的刑罚;但他之所以在他人身上体验死亡,乃是为了让这位藐视者认清何为自己理应承受之物,并且在承受死亡的刑罚时,因着预期的折磨而受更重的苦。然而,对于最初之人自然地注入后代之中的这一背叛之恶,某个名叫伯拉纠的人却不承认,创立了冠以自己名字的异端,而大公信仰很快被证明已将这一异端从自己的团契中驱逐出去。 因此,从这最初之人自身繁衍而出、并在人数上倍增的人类,爆发了纷争,挑起了战争,陷入了地上的苦难之中,因为他们在最初的始祖身上失去了乐园的福分。然而在他们之中,也未尝缺少创造者为了恩典而为自己分别出来、并顺从祂喜悦的人;尽管本性的功过定他们的罪,然而借着使他们分享将来、并在很久之后才显露出来的奥迹,创造者仍愿修复这败坏的本性。于是世界充满了人类,而那因自身顽梗之恶行藐视创造者的人,走上了自己的道路。由此,上帝宁愿通过一个义人来修复人类,而不愿让人类继续傲慢放肆,因而在倾泻的洪水泛滥中,除了义人诺亚同他的儿女以及他带入方舟的造物之外,任凭受刑的群众灭亡。至于为何上帝愿借着方舟的木头来拯救义人,这在受过神圣经书教导的心灵中是众所周知的。世界的所谓第一世代便由这施报的洪水宣告终结。 于是人类得以复原,然而他们并未停止抱持最初的背叛始作俑者所注入的本性瑕疵。不久前洪水的波涛所惩罚的顽梗再次滋长,而曾被允许存活悠久岁月的人类的寿数被限定在短促的年日之中。上帝宁愿不再以洪水惩罚人类,而是在人类存续的同时,拣选一些人,通过他们的序列使某个谱系得以流传,并在世界末期从这一谱系中将披戴人类肉体的独生子赐予我们。他们中的第一位是亚伯拉罕,当他年岁耗尽且妻子衰老之时,在晚年因应许的赏赐配得得子。此子名为以撒,以撒又生雅各;雅各又生了十二位先祖,上帝并不将他们列入自然按其固有方式所产出的人数之中。因此,这位雅各为了度日,愿与儿子们和全家寓居于埃及;在那里,经过岁月的绵延,繁茂滋长的群众开始引起埃及统治者的猜忌,法老下令以沉重的负荷压迫他们,并以沉重的重担苦害他们。最终,上帝藐视埃及王的统辖,分开那在此之前任何自然都不曾知晓的红海,在摩西与亚伦的带领下率领自己的军队穿行而过。在此之后,由于法老不肯释放百姓,埃及因着他们的离去而在惨重的灾祸下沦为荒芜。如同所说的那样渡过红海之后,他们穿过旷野的荒漠,来到了名叫西奈的山;在那里,万物的创造者上帝为了将来奥迹之故愿教导各民,便通过摩西所赐的律法规定了祭祀的仪式与各民的道德规范应如何建立。当他们历经多年并在沿途击败了许多民族之后,在此时已由若苏厄(嫩之子)为统领的带领下,终于来到了名叫约旦的河;正如红海之水一样,在他们过河时约旦河的水流也干涸了;于是他们抵达了如今被称为耶路撒冷的那座城。当上帝的子民留在彼处期间,读到在士师和先知之后设立了诸王,在扫罗之后读到犹大支派的大卫获得了首位。因此王室的谱系从他那里通过代代继承传递下来,一直延续到希律的时代——据记载,希律是从外邦人中首位统治上述诸民的君王。

语法注5 条
  1. 1his modis constare uidetur, ut aut historialis modus sit... aut allegoricus... aut certe ex utrisque compositus

    此处的 ut 引导同格性/说明性从句(ut aut... aut... aut...),用以具体展开并界定名词短语 his modis(以这些方式,即……),并列出历史的、寓意的或两者复合的三种模式。

  2. 1primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri

    动词 meruit 与不定式 experiri 连用,在消极语境中表示“不得不遭遇/承受……”,主语为最初之人亚当,指他自身受刑而在自己死前先行承受了目睹儿子阿贝尔死亡的痛苦体验。

  3. 1Idem quoque duodecim patriarchas

    此处承接前句(ipse genuit Iacob)而省略了谓语动词 genuit。主语 Idem 指雅各,后接宾格宾语 duodecim patriarchas,全意为“同一人[雅各]也[生了]十二位先祖”。

  4. 1coeperunt suspicioni esse Aegyptiacis imperiis

    双与格结构:述语与格 suspicioni(作为猜忌的来源)+关涉与格 Aegyptiacis imperiis(对埃及统治者而言)。谓语动词 coeperunt 采用了复数形式,与单数集合名词主语 multitudo 在意义上取得一致(构意一致,constructio ad sensum)。

  5. 1reges instituti leguntur

    动词 leguntur 构成的人称被动态结构(类似于带主格的不定式结构),意为“据读到……/史载……”。完成分词 instituti 与主语 reges 作表语性结合:“据载诸王被设立”。紧随其后的 Dauid... legitur adeptus fuisse 亦属同类构词。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa006.humanitext-lat1:1#2