← 波爱修斯

论公教信仰

§1#3

基督救赎之功、教会存立方式与肉身复活

本节叙述了基督由童贞女降生、受难、复活与升天的救赎史,反驳了基督论异端,阐明了教会的三种存立方式(圣经权威、普世传统与特定规训),以及终末肉身复活与对创造者的永恒瞻仰。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1#3

​Sub quo exstitit beata uirgo Maria quae de Dauidica stirpe prouenerat, quae humani generis genuit conditorem. Hoc autem ideo quia1 multis infectus criminibus mundus iacebat in morte, electa est una gens in qua dei mandata clarescerent, ibique missi prophetae sunt et alii sancti uiri per quorum admonitionem ipse certe populus a tumore peruicaciae reuocaretur. Illi uero eosdem occidentes in suae nequitiae peruersitate manere uoluerunt. Atque iam in ultimis temporibus non prophetas neque alios sibi placitos sed ipsum unigenitum suum deus per uirginem nasci constituit, ut humana salus quae per primi hominis inoboedientiam deperierat per hominem deum rursus repararetur et quia exstiterat mulier quae causam mortis prima uiro suaserat, esset haec secunda mulier quae uitae causam humanis uisceribus apportaret. Nec uile uideatur quod dei filius ex uirgine natus est,2 quoniam praeter naturae modum conceptus et editus est. Virgo itaque de spiritu sancto incarnatum dei filium concepit, uirgo peperit, post eius editionem uirgo permansit; atque hominis factus est idemque dei filius, ita ut in eo et diuinae naturae radiaret splendor et humanae fragilitatis appareret assumptio. Sed huic tam sanae atque ueracissimae fidei exstiterant multi qui diuersa garrirent et praeter alios Nestorius et Eutyches repertores haereseos exstiterunt, quorum unus hominem solum, alter deum solum putauit asserere nec humanum corpus quod Christus induerat de humanae substantiae participatione uenisse. Sed haec hactenus. Creuit itaque secundum carnem Christus, baptizatus est, ut qui baptizandi formam erat ceteris tributurus, ipse primus quod docebat exciperet. Post baptismum uero elegit duodecim discipulos, quorum unus traditor eius fuit. Et quia sanam doctrinam Iudaeorum populus non ferebat, eum inlata manu crucis supplicio peremerunt. Occiditur ergo Christus, iacet tribus diebus ac noctibus in sepulcro, resurgit a mortuis, sicut ante constitutionem mundi ipse cum patre decreuerat, ascendit in caelos ubi, in eo quod dei filius est, numquam defuisse cognoscitur,3 ut assumptum hominem, quem diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum dei filius caelesti habitationi sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi, docendi salutaria, efficientiam quoque miraculorum atque in uniuersum mundum ad uitam praecipit introire, ut praedicatio salutaris non iam in una tantum gente sed orbi terrarum praedicaretur. Et quoniam humanum genus naturae merito, quam ex primo praeuaricatore contraxerat, aeternae poenae iaculis fuerat uulneratum nec salutis suae erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quaedam tribuit sacramenta, ut agnosceret aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud per gratiae donum, ut natura nihil aliud nisi poenae summitteret, gratia uero, quae nullis meritis attributa est, quia nec gratia diceretur si meritis tribueretur, totum quod est salutis afferret. Diffunditur ergo per mundum caelestis illa doctrina, adunantur populi, instituuntur ecclesiae, fit unum corpus quod mundi latitudinem occuparet, cuius caput Christus ascendit in caelos, ut necessario caput suum membra sequerentur. Haec itaque doctrina et praesentem uitam bonis informat operibus et post consummationem saeculi resurrectura corpora nostra praeter corruptionem ad regna caelestia pollicetur, ita ut qui hic bene ipso donante uixerit, esset in illa resurrectione beatissimus, qui uero male, miser post munus resurrectionis adesset. Et hoc est principale religionis nostrae, ut credat non solum animas non perire, sed ipsa quoque corpora, quae mortis aduentus resoluerat, in statum pristinum futura de beatitudine reparari. Haec ergo ecclesia catholica per orbem diffusa tribus modis probatur exsistere i quidquid in ea tenetur, aut auctoritas est scripturarum aut traditio uniuersalis aut certe propria et particulam instructio. Sed auctoritate tota constringitur, uniuersali traditione maiorum nihilominus tota, priuatis uero constitutionibus et propriis informationibus unaquaeque uel pro locorum uarietate uel prout cuique bene uisum est subsistit et regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspectatio qua credimus affuturum finem mundi, omnia corruptibilia transitum,4 resurrecturos homines ad examen futuri iudicii, recepturos pro meritis singulos et in perpetuum atque in aeternum debitis finibus permansuros; solumque est praemium beatitudinis contemplatio conditoris—tanta dumtaxat, quanta a creatura ad creatorem fieri potest,—ut ex eis reparato angelico numero superna illa ciuitas impleatur, ubi rex est uirginis filius eritque gaudium sempiternum, delectatio, cibus opus, laus perpetua creatori.

在此〔希律王〕治下,出现了一位出自大卫血统的荣福童贞玛利亚,她生育了人类的创造者。而这乃是因着如下缘由:由于世界沾染了诸多罪行而卧于死境之中,便有一个民族被拣选,使上帝的诫命得以在其中彰显,先知们和其他圣洁之人也被差遣到那里,好使借着他们的劝诫,至少这百姓自身能从顽梗的傲慢中被召回。然而他们却杀害了这些人,甘愿停留于自身邪恶的悖逆之中。到了末期,上帝判定不再是先知,也不是其他蒙祂喜悦的人,而是祂的独生子亲自借着童贞女诞生,好让人类借着最初之人的不服从而丧失的救恩,借着神人再次得以复原;并且既然曾有一位妇人首先向丈夫劝诱了死亡的原因,就当有这第二位妇人将生命的原因带入人类的腹中。上帝之子由童贞女所生,亦不可被视为卑贱,因为祂是超乎自然的方式被孕育和出生的。因此,童贞女由圣灵怀了受肉的上帝之子,作为童贞女生产,并在祂降生之后仍保持童贞;上帝之子同时成了人之子,以致在祂身上既放射出神圣本性的光辉,又显现出对人类软弱的承受。然而针对这如此纯正而至真的信仰,曾出现许多胡言乱语之人,除其他人外,聂斯脱利和欧迪奇作为异端的始作俑者出现,他们中一人认为只应主张人,另一人认为只应主张神,且认为基督所穿戴的人类肉身并非来自对人类实体的分有。但这些就谈到这里。 因此,基督按照肉身成长,受了洗礼,好使祂这本要将洗礼的规范赐予他人的人,自己首先领受祂所教导之物。而在受洗之后,祂拣选了十二门徒,其中一人成了祂的背叛者。又因为犹太民众不能容忍纯正的教义,便下手借着十字架的刑罚杀害了祂。因此基督被杀,在坟墓中躺卧了三日三夜,正如祂在创世之前同父所预定的一样从死者中复活,并升入诸天——就祂是上帝之子而言,人们已知祂从未离开过诸天——好使上帝之子能将魔鬼不准其升入天界的那被承受之人,一同提升至属天的居所。因此,祂将施洗的规范、救恩之事的教导以及施行奇迹的权能赐予门徒,并吩咐他们走向全世界以得生命,好使救恩的宣讲不再仅仅局限于一个民族,而是宣讲给普天下。又因为人类因着从最初的背叛者所承袭的本性功过,已被永远刑罚的飞矢所击伤,且不能达成自身的救恩(因为他们在始祖身上失去了救恩),祂便赐下某些具有疗愈性的圣事,好让人类认清借由本性的功过当归于自己的是一样,借由恩典的恩赐当归于自己的又是另一样:使本性除了使〔人类〕服于刑罚之外不做任何别的事,而那未归于任何功绩的恩典——因为如果因功绩而赐予就不能被称为恩典了——则带来一切属于救恩之物。 因此,那属天的教义传遍了世界,万民归为一体,诸教会得以设立,形成了一个占据整个世界广阔疆域的单一身体,其元首基督升入了诸天,好使肢体必然跟随自己的元首。因此这一教义既以善功塑造今世的生活,又应许在世代终结之后,我们的肉身将免于朽坏而复活至属天的王国;以致在此世蒙祂赐予而行善者,在那复活中将是至为福乐的,而作恶者在复活的恩赐之后将显为可怜之人。这也是我们宗教的核心所在:不仅相信灵魂不灭,而且相信死亡的降临所瓦解的肉身本身,也将为了未来的至福而复原到原初的状态。 因此,这散布于普世的大公教会,被证明以三种方式存在:在其中所持守的一切,要么是圣经的权威,要么是普世的传统,要么必定是特殊的特定规训。然而教会在整体上受权威的约束,同样在整体上受先人普世传统的约束,而在私下规定与个别指引方面,各教会则或按照地域的多样性,或按照各自认为合适的方式存立和受治理。因此,信徒如今唯一的盼望,就在于我们借以相信世界的末日必将来临,一切必朽坏之物都将消逝,众人将为了未来审判的裁夺而复活,每个人将照其功过承受应得之分,并在其应得的结局中永永远远存留;而至福的唯一奖赏便是对创造者的瞻仰——然而仅限于受造物对创造者所可能达到的程度——好使从中补足天使的数目,从而充满那座天上的城邑,在那里童贞女之子是君王,且将有永恒的喜乐、愉悦、粮食与事业,即对创造者永无止境的赞美。

语法注4 条
  1. 1Hoc autem ideo quia

    副词 ideo 预示后随的原因从句 quia(“因为……”)。句子的主节为 electa est una gens(“一个民族被拣选”),而 Hoc 则是指示代词(主格或前置预示),指代前文所述的降生与救赎计划的整体起因。

  2. 1Nec uile uideatur quod dei filius ex uirgine natus est

    uideatur 为现在虚拟式第三人称单数,与 nec 连用表示否定的劝勉或告诫(“不可被视为……”)。quod 引导一个陈述事实的名词性从句,后接直陈式完成时 natus est,充当 uideatur 的主语。

  3. 1in eo quod dei filius est, numquam defuisse cognoscitur

    in eo quod 是一习惯表达,意为“就……而言”或“在……这一点上”。它对上文的天堂(caelos ubi)作出教义上的限定说明:就基督是上帝之子而言,其神性从未在天堂缺席过(numquam defuisse)。

  4. 1omnia corruptibilia transitum

    抄本传抄中的讹误(很可能是 transitura [esse] 的脱落或讹变)。在句法上,它与 credimus 所统辖的间接引语中的 affuturum finem、resurrecturos homines、recepturos... permansuros 形成平行结构;omnia corruptibilia 为宾格主语,谓语当理解为省略或讹误的未来分词 transitura (esse)(“一切可朽坏之物都将消逝”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa006.humanitext-lat1:1#3