← 波爱修斯

论公教信仰

§1#1

三位一体教义与创世及堕落

阐明关于三位一体的正统大公教义及对立的异端学说,并论述上帝从无中创世、天使的堕落以及人类的受造与堕落。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1#1

​de fide catholica Christianam fidem noui ac ueteris testamenti pandit auctoritas; et quamuis nomen ipsum Christi uetus intra semet continuerit instrumentum eumque semper signauerit affuturum quem credimus per partum uirginis iam uenisse, tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri saluatoris mirabili manasse probatur aduentu. Haec autem religio nostra, quae uocatur Christiana atque catholica, his fundamentis principaliter nititur asserens: ex aeterno, id est ante mundi constitutionem, ante omne uidelicet quod temporis potest retinere uocabulum, diuinam patris et filii ac spiritus sancti exstitisse substantiam, ita ut deum dicat patrem, deum filium, deum spiritum sanctum, nec tamen tres deos sed unum: patrem itaque habere filium ex sua substantia genitum et sibi nota ratione coaeternum, quem filium eatenus confitetur, ut non sit idem qui pater est: neque patrem1 aliquando fuisse filium, ne rursus in infinitum humanus animus diuinam progeniem cogitaret, neque filium in eadem natura qua patri coaeternus est aliquando fieri patrem, ne rursus in infinitum diuina progenies tenderetur: sanctum uero spiritum neque patrem esse neque filium atque ideo in illa natura nec genitum nec generantem sed a patre quoque procedentem uel filio; qui sit tamen processionis istius modus ita non possumus euidenter dicere, quemadmodum generationem filii ex paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec autem ut credantur uetus ac noua informat instructio. De qua uelut arce religionis nostrae multi diuersa et humaniter atque ut ita dicam carnaliter sentientes aduersa locuti sunt, ut Arrius qui licet deum dicat filium, minorem tamen patre multipliciter et extra patris substantiam confitetur. Sabelliani quoque non tres exsistentes personas sed unam ausi sunt affirmare, eundem dicentes patrem esse qui filius est eundemque filium qui pater est atque spiritum sanctum eundem esse qui pater et filius est ac per hoc unam dicunt esse personam sub uocabulorum diuersitate signatam. Manichaei quoque qui duo principia sibi coaeterna et aduersa profitentur, unigenitum dei esse non credunt. Indignum enim iudicant, si deus habere filium uideatur, nihil aliud cogitantes nisi carnaliter, ut quia haec generatio duorum corporum commixtione procedit, illic quoque indignum esse intellectum huiusmodi applicare; quae res eos nec uetus facit recipere testamentum neque in integro nonum. Nam sicut illud omnino error eorum non recipit ita ex uirgine generationem filii non uult admittere, ne humano corpore polluta uideatur dei fuisse natura. Sed de his hactenus; suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit. Ergo diuina ex aeterno natura et in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans sibi tantum conscia uoluntate sponte mundum uoluit fabricare eumque cum omnino non esset fecit ut esset, nec ex sua substantia protulit, ne diuinus natura crederetur, neque aliunde molitus est, ne iam exstitisse aliquid quod eius uoluntatem exsistentia propriae naturae iuuaret atque esset2 quod neque ab ipso factum esset et tamen esset; sed uerbo produxit caelos, terram creauit, ita ut caelesti habitatione dignas caelo naturas efficeret ac terrae terrena componeret. De caelestibus autem naturis, quae uniuersaliter uocatur angelica, quamuis illic distinctis ordinibus pulchra sint omnia, pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius auctor naturae tribuerat de caelesti sede proiecta est; et quoniam angelorum numerum, id est supernae illius ciuitatis cuius ciues angeli sunt, imminutum noluit conditor permanere, formauit ex terra hominem atque spiritu uitae animauit, ratione composuit, arbitrii libertate decorauit eumque praefixa lege paradisi deliciis constituit, ut, si sine peccato manere uellet, tam ipsum quam eius progeniem angelicis coetibus sociaret, ut quia superior natura per superbiae malum ima petierat, inferior substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet. Sed ille auctor inuidiae non ferens hominem illuc ascendere ubi ipse non meruit permanere, temptatione adhibita fecit etiam ipsum eiusque comparem, quam de eius latere generandi causa formator produxerat, inoboedientiae suppliciis subiacere,3 ei quoque diuinitatem affuturam promittens, quam sibi dum arroganter usurpat elisus est. Haec autem reuelante deo Moysi famulo suo comperta sunt, cui etiam humani generis conditionem atque originem uoluit innotescere, sicut ab eo libri prolati testantur.

论大公信仰 新约与旧约圣经的权威昭示了基督徒的信仰;尽管旧约本身包含了基督的名,并且始终预示着这位我们相信如今已借着童贞女降生而临在的主将会到来,但已证明该信仰乃是从我们救主自身的奇妙降临而流向普天下。我们这被称为基督徒与大公的宗教,主要是奠基于如下基石而宣告的:从永恒起,即在创世之前,换言之,在一切能够保留时间之名的事物之前,就已存在着父、子与圣灵的神圣实体;因此称父为上帝,称子为上帝,称圣灵为上帝,然而并非三位上帝,而是一位:是以父拥有一个由祂自己的实体所生的子,且以祂自己知晓的方式与祂同等永恒,信仰告白承认这位子,仅限于祂与作为父的那一位并非同一者;并且父绝不曾是子,免得人类的心灵再次无休止地设想神圣的后嗣;子在与父同等永恒的同一本性中,也绝不会有一时成为父,免得神圣的后嗣再次无休止地延展下去;而圣灵既非父亦非子,因而在那本性中既非受生者亦非生育者,而是出自父,并且也出自子;然而这一出行的模式究竟如何,我们无法清晰言说,正如人类的心灵无法揣度子出于父之实体的受生一样。而为了使这些得以被确信,旧约与新约的教导加以训导。关于这犹如我们宗教的堡垒之事,许多人出于属人的、可以说属肉体的体认,发表了各异且对立的言论;例如阿里乌,尽管他称子为上帝,却承认子在多方面劣于父且在父的实体之外。撒伯流派也敢于断言不存在三个位格而只有一个,说子所是的正是父,父所是的正是子,圣灵也就是父与子所是的那一位,由此声称在名目的多样性之下所指称的乃是一个位格。摩尼教徒亦宣称有两个彼此同等永恒且对立的本原,他们不信有上帝的独生子。因为他们认为,若上帝似乎拥有儿子,乃是不体面的,除了以肉体的方式外毫无所思,以为既然这繁衍出自两个肉体的交合,那么在彼处应用此类理解也是不当的;这桩事情使得他们既不接受旧约,也不完整地接受新约。因为正如他们的谬误全不接受旧约一样,他们也不愿承认子出于童贞女的降生,免得上帝的本性似乎被人类的肉体所玷污。但关于这些就谈到这里;因为随着必要的秩序提出要求,它们将在各自的地方被陈明。 因此,从永恒即存在且无任何变易地存续至永恒的神圣本性,凭借惟独自身知晓的意志,自愿地意欲建造世界,并在世界完全不存在之时使之存在;它既不是从自己的实体中产生世界,免得世界在性质上被认为是神圣的;也不是从外部构建世界,免得人们以为已经存在了某种以其固有本性的存在来辅助上帝意志的东西,且存在着某种非祂所造却依然存在的事物;而是以祂的道造出诸天,创造了大地,以便为天造就配得天居之所的天性,为地安排属地之物。至于普遍被称为天使的属天本性,尽管在那里各等阶中的一切都是美好的,但其中一部分贪求超过本性及本性创造者自身所赋予它的东西,因而被从属天的宝座上抛掷下来;由于创造者不愿看到天使的数目,即以天使为公民的那座天上之城的数目一直保持削减,便用泥土塑造了人,以生命的气息使之活泼,赋予他理性,以自由意志装点他,并设定律法将他安置在乐园的福乐之中,使得他若愿保持无罪,〔创造者〕便能将他自身及其后裔与天使的群落相联合;从而因为更高的本性借着骄傲之恶寻求了至深之处,较低的实体便可借着谦卑之善升至至高之所。然而那位嫉妒的始作俑者不能容忍人升至他自己不配留驻之处,便施加诱惑,使得人自身连同造物主为了繁衍之故而从其肋骨所造的伴侣,一同屈服于悖逆的刑罚之下,并许诺她也将拥有神性——而这正是他因傲慢地为自己僭取而被击落之物。这些事乃是上帝向祂的仆人摩西启示而被知晓的,上帝亦愿使人类的境遇与起源向他显明,正如由他所传出的诸书所见证的那样。

语法注3 条
  1. 1neque filium iri eadem natura qua patri coaeternus est aliquando fieri patrem

    in 为支配夺格的介词(in eadem natura)。此处是以 filium 为主格宾语、fieri 为不定式的宾格加不定式结构;受 in 支配的夺格 eadem natura 是关系代词 qua 的先行词。

  2. 1neque aliunde molitus est, ne iam exstitisse aliquid quod eius uoluntatem exsistentia propriae naturae iuuaret atque esset quod neque ab ipso factum esset et tamen esset

    在 ne 从句内部,结构建立在一个省略的思考动词之上(例如 ne crederetur/putaretur ... exstitisse aliquid)。先行词 aliquid 被两个带有虚拟语气的关系从句所修饰,即 quod ... iuuaret 与 atque [quod] esset quod ... esset,构成长句嵌套。

  3. 1fecit etiam ipsum eiusque comparem, quam de eius latere generandi causa formator produxerat, inoboedientiae suppliciis subiacere

    此处为 facio 配合宾格加不定式构成的使役句式。并列的宾格 etiam ipsum 与 eiusque comparem 充当 subiacere 的逻辑主语,后者支配与格 inoboedientiae suppliciis。插入的关系从句 quam ... produxerat 修饰 comparem。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa006.humanitext-lat1:1#1