← 马格努斯·奥索尼乌斯

七贤人剧

§80-155

梭伦的教谕与奇伦及克莱奥布卢斯的箴言

梭伦讲述了他与克罗伊索斯国王关于必须注视生命终点的著名对话,随后奇伦和克莱奥布卢斯依次登台,分别阐述了关于自省和中庸的警句。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
80

​ut in orbe tereti nominum sertum inderet,1

仿佛是在圆环中编入名字的花冠,

​ne primus esset, ne vel imus quispiam.

免得任何人成为第一,或成为最末。

​eorum e medio prodeo gyro Solon,

我,梭伦,从他们的圆环中央走出来,

​ut, quod dixisse Croeso regi existimor,

为的是,我被认为对克罗伊索斯国王说过的话,

​id omnis hominum secta sibi dictum putet.

每一个人类群体都认为是对他们自己说的。

85

​Graece coactum est ὅρα τέλος μακροῦ βίου,

希腊语中被精炼为“注意漫长人生的终点”,

​quod longius fit, si Latine dixeris:

若用拉丁语说则会变得更长:

​spectare vitae iubeo cunctos terminum.

“我命令所有人注视生命的终点。”

​proinde miseros aut beatos dicere

因此,避免称人们为不幸或幸福,

​evita, quod sunt semper ancipiti in statu.

因为他们总是处于不稳定的状态。

90

​id adeo sic est. si queam, paucis loquar.

事实确是如此。如果可以,我将用寥寥数语来说。

​Rex an tyrannus Lydiae, Croesus, fuit

吕底亚的国王或僭主克罗伊索斯,曾是

​his in beatis, dives insanum in modum,

这些幸福者中的一员,富有到了疯狂的地步,

​lateribus aureis templa qui divis dabat,

他曾用金砖为神明建造神殿,

​is me evocavit. venio dicto oboediens,

他召见了我。我顺从他的话而来,

95

​meliore ut uti rege possint Lydii.

为的是吕底亚人能拥有一位更好的国王。

​rogat, beatum prodam, si quem noverim.

他请求我指明一位幸福的人,如果我认识这样的人。

​Tellena dico civem non ignobilem:

我提到了泰勒斯,一位并非默默无闻的公民:

​pro patria pugnans iste vitam obiecerat.

他曾为祖国战斗而献出了生命。

​despexit, alium quaerit, inveni Aglaum:

他轻视此人,又寻找另一人;我找到了阿格劳斯:

100

​fines agelli proprii is numquam excesserat.

他从未跨越过自己那块小田地的边界。

​at ille ridens: “Quo dein me ponis loco,

而他笑着说:“那么你把我放在什么位置,

​beatus orbe toto qui solus vocor?”

我这被全天下公认为唯一幸福的人?”

​Spectandum dico terminum vitae prius:

我说必须先注视生命的终点:

​tum iudicandum, si manet felicitas.

然后再评判幸福是否能持久。

105

​dictum moleste Croesus accepit: ego

克罗伊索斯不快地接受了这话;我

​relinquo regem, bellum ille in Persas parat,

离开了国王;他准备对波斯人发动战争,

​profectus, victus, vinctus, regi deditus,

出征、战败、被俘、被交给了波斯国王。

​stat ille, captans funeris iam instar sui,

他站在那里,已经感受到了自己葬礼般的场景,

​qua flamma totum se per ambitum dabat

那里火焰向着四周蔓延,

110

​volvens in altum tumidos aestu globos.

滚滚的热浪卷起高高的烟团。

​ac paene sero Croesus ingenti sono,

几乎快要太迟时,克罗伊索斯发出巨大的声音,

​O vere vates, inquit, O Solon, Solon

说道:“啊,真正的预言者,”他说道,“啊,梭伦,梭伦!”

​clamore magno ter Solonem nuncupat.

他大声呼喊了三声梭伦的名字。

​qua voce Cyrus motus, extingui iubet

居鲁士被这声音打动,下令熄灭

115

​gyrum per omnem et destrui ardentem pyram:

四周的火焰并拆毁燃烧的柴堆:

​et commodum profusus imber nubibus

恰在此时,云中倾泻下瓢泼大雨,

​repressit ignem. Croesus ad regem illico

压制了火势。克罗伊索斯立刻

​per militarem ducitur lectam manum:

被一队精选的士兵押送到国王面前:

​interrogatur, quem Solonem diceret

他被审问,他所说的梭伦是谁,

120

​et quam ciendi causam haberet nominis?

以及他呼喊这个名字的原因是什么?

​seriem per omnem cuncta regi edisserit.

他向国王详细解释了整件事情的来龙去脉。

​miseratur ille vimque fortunae videns

居鲁士怜悯他,并看到了命运的力量,

​laudat Solonem: Croesum inde in amicis habet

赞美梭伦:从此将克罗伊索斯列为朋友,

​vinctumque pedicis aureis secum iubet,

并下令让他虽然戴着金镣铐,也与自己在一起

125

​reliquum quod esset vitae, totum degere.

度过余生的全部时光。

​ego duorum regum testimonio

我因两位国王的见证,

​laudatus et probatus ambobus fui.

得到了他们两人的赞美和认可。

​quodque uni dictum est, quisque sibi dictum putet.

凡是对一个人说的话,让每个人都认为是对自己说的。

​Ego iam peregi, qua de causa huc prodii.

我已经完成了我来这里的目的。

130

​venit ecce Chilon. vos valete et plaudite.

看啊,奇伦来了。祝你们安好,并请鼓掌。

​LUMBI sedendo,2 oculi spectando dolent,

坐得腰酸,看得眼痛,

​manendo Solonem, quoad ad se se recipiat.1

就在等待梭伦退场的时候。

​hui, quam pauca, di, locuntur Attici!

哎呀,天哪,雅典人的话是多么少啊!

​unam trecentis versibus sententiam

他终于用三百行诗阐述了一个警句,

135

​tandem peregit meque respectans abit.

然后回头看了我一眼,便离去了。

​Spartanus ego sum Chilon, qui nunc prodeo.

我是斯巴达人奇伦,现在走上台来。

​brevitate nota, qua Lacones utimur,

用我们拉科尼亚人所惯用的著名简洁,

​commendo nostrum γνῶθι σεαυτόν, nosce te,

我向你们推荐我们的“认识你自己”,

​quod in columna iam tenetur Delphica.

它已经被刻在德尔斐的石柱上。

140

​labor molestus iste fructi est optimi,3

这一辛勤的努力能带来最甜美的果实,

​quid ferre possis, quidve non, dinoscere;

去辨别你能承受什么,不能承受什么;

​noctu diuque, quae geras, quae gesseris,

没日没夜地探寻你正在做什么,以及你做过什么,

​ad usque puncti tenuis instar quaerere.2

甚至达到最细微之点的程度。

​officia cuncta, pudor, honor, constantia

所有的职责、羞耻心、荣誉、坚毅

145

​in hoc, et ulla spreta nobis gloria.

都在其中,世俗的荣耀皆被我们轻视。

​Dixi: valete memores, plausum non moror.

我说完了:请牢记在心,祝你们安好,我不等待掌声。

​CLEOBULUS ego sum, parvae civis insulae,

我是克莱奥布卢斯,一个小岛的公民,

​magnae sed auctor, qua cluo, sententiae:

但我因之闻名的大警句的作者:

ἄριστον μέτρον quem dixisse existimant.

人们认为此人说过了“中庸最善”。

150

​interpretare tu, qui orchestrae proximus

请你来翻译,你这位坐在离乐池最近的

​gradibus propinquis in quatuordecim sedes:

靠前台阶上的十四排座位中的人:

ἄριστον μέτρον an sit optimus modus,

“中庸最善”是否就是最好的度,

​dic! adnuisti? gratiam habeo, persequar

说吧!你点头了?我感谢你。我将按顺序

​per ordinem, iam dixit ex isto loco

继续讲下去,刚才从你的那个位置上,

155

​Afer poeta vester ut ne quid nimis,4 1

你们的那位非洲诗人已经说过了,“凡事勿过度”。

语法注4 条
  1. 80inderet

    构成由 ut 引导的虚拟式未完成过去时名词性从句,限定第78行的 suasit(劝告),表示德尔斐神明建议将名字排列在圆环中。

  2. 131sedendo

    动名词(gerund)的夺格,表示原因(“因为坐着”)。并列的 spectando 同样表示因为观看而导致眼睛酸痛的原因。

  3. 140fructi est optimi

    fructi 是第四变格名词 fructus 的古体属格形式,与 est 结合构成性质/价值属格(genitive of quality),意思是“具有产生最完美果实/结果的性质”。

  4. 155ut ne quid nimis

    副词性的 ut(意为“正如……”)直接引导特伦斯喜剧《安德里亚》中的名言 ne quid nimis(凡事勿过度),此处可以理解为省略了诸如 dixerit(说)之类的动词。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa018.humanitext-lat2:80-155