- 底本
- Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.humanitext-lat2:3-4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥索尼乌斯强调自己并非通过世俗的竞选奔波或贿选、而是纯凭格拉提安皇帝的非凡恩典而荣升执政官,并盛赞皇帝在书信中所展现的谦抑美德甚至超越了荷马史诗中的古代雄辩名家。
Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui numeris peculiare secretum, consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri eius dignitatem, quem omnibus praetulisti. quot quidem et ipse sibi invenit gradus! eum clarissimo viro collega meo honore coniunctus,1 nuncupatione praelatus, consul ego, imperator Auguste, munere tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loculos: qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut sua amicis nomina non reddiderim, aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi, centurias non adulavi, vocatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui, cum distributore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus, equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus.2 iure meo, Auguste maxime, adfirmare possum incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt (suus, enim cuique animus, suum meritum sibique mens conscia est), iure, inquam meo adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse secretum, sunt quos votorum cruciat inanitas: non optavi; quos exercet ambitus: non petivi; qui adsiduitate exprimunt: non coegi; qui offeruntur occasione: non adfui; quos iuvat opulentia: obstat temporum disciplina: non emi, nec possum continentiam iactare: non habui. unum praestare temptavi, et hoc ipsum quasi meum vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si merui.
然而,正如我刚才所应许的,那些事将保有属于它们各自范围的专属退隐之地;我这执政官职恳请并祈求,允许这一属于被您置于众人之上的人的尊荣,仅仅归德于您一人。事实上,它本身又为自己找到了多少阶梯啊!我与那位极显赫的同僚在荣誉上结合,却在宣召的排名中居先;奥古斯都皇帝啊,因着您的赐予,我身为执政官,既未经历投票区的栅栏,亦未经历马尔斯广场,既未经历投票,亦未经历计票记号与贿赂钱箱:我未曾去握选民之手,亦未因迎接问候者的纷乱而叫不出朋友们的本名或张冠李戴;我未曾周游各个部族,未曾阿谀各个百人队,未曾在召集阶层时战栗颤抖,未曾在托管人处存放任何东西,亦未曾与贿选分款人达成任何交易。罗马人民、马尔斯广场、骑士阶层、演讲台、投票栏、元老院、议事厅——对我而言,唯有格拉提安一人便是这一切。最伟大的奥古斯都啊,在丝毫不损及一切曾凭不同美德登临此项荣耀及未来将登临之人的声誉下——因为各人皆有自己的志向、自己的功德与自知无愧的心灵——凭我正当的权利,我敢断言,我自以为与其余众人截然有别。有些人为祈愿的落空所折磨:我未曾企求;有些人为竞选奔波所劳碌:我未曾谋取;有些人以死缠烂打强索职位:我未曾强求;有些人因逢迎机缘而被举荐:我未曾到场;有些人得益于财富的资助:当下的时代法度予以阻止;我未曾买官,亦无法自夸节制:因为我本无财富。我曾试图提供一事,而即使此事实在亦无法作为我个人的功绩来索求:因为我是否配得,全然取决于您的评判。
Fecisti autem et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et causa pari. viros gloriae militaris: habent enim tecum, ut.semper laboris, ita dignitatis plerumque consortium, virtutis quam honoris antiquiore collegio; viros nobilitatis antiquae: dantur enim multa nominibus et est fama pro merito; viros fide inclitos et officiis probatos: quorum me etiamsi non secerno numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio. Quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste, constituis: differre tibi ipsi, quo alter ornetur,3 bona animi tui ad alienam referre praestantiam eruditionemque naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad alterius efficaciam gratius retorquere quam verius, tua haec verba sunt a te mihi scripta: solvere te, quod debeas et adhuc debere, quod solvens,4 o mentis aureae dictum bratteatum! o de pectore candidissimo lactei sermonis alimoniam! quisquamne tam parcus est in ostentatione beneficii? quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni? quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavult vocare quam donum? certent huic sententiae veteres illi et Homerici oratores, subtilis deducta oratione Menelaus et instar profundae grandinis ductor Ithaeensius et melleo delibutus eloquio iam tertiae Nestor aetatis: sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit, nec ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit, nec iste dulcius, cuius lenis oratio mulcendo potius quam extorquendo persuasit, solvere te dicis, quod debeas et debiturum esse, cum solvens. Auguste iuvenis, caeli tibi et humani generis rector hoc tribuat, ut praelatus antiquis, quos etiam elegantia sententiae istius antecessisti, vincas propria singulorum: in Menelao regiam dignationem, in Ulixe prudentiam, in Nestore senectutem.
然而,最虔敬的格拉提安啊,您曾任命过、也将任命其他执政官,但并非出于同等的缘由。对于那些具军事荣耀之人:因为正如他们始终是劳苦的同伴,他们亦往往与您享有尊荣的共有,基于远比官职更古老的美德契约;对于那些出身古老贵族之人:因为诸多事物是赐予名望的,门第声誉便充当了功勋;对于那些因忠诚而闻名且经由功职验明之人:尽管我并不将自己从他们的行列中分出,但就通往荣耀的途径而言,我依据原则将自己区别开来。奥古斯都啊,您设立了这一全新恩宠的第四阶位:为了让另一个人获得荣显而推迟您自身的荣耀,将您自身心灵的美德归因于他人的卓越,并将您对神、对父亲以及对您自身所亏欠的天赋修养,归诸于他人的造就——这与其说是出于真实,不如说是出于宽仁。这些是您亲手写给我的言辞:您正在偿还所欠的,并且在偿还之际仍旧欠着。噢,这发自黄金心灵的金饰般言辞!噢,这出自至纯心房的乳汁般言语滋养!有谁在彰显自己的恩惠时如此吝啬?有谁宣称自己恩宠的厚重乃是他人功勋的力量?最后,有谁更愿意将自己所恩赐的事物称为代价而非赠礼,仿佛那是由负有亏欠之人呈献上来的一般?让古代荷马史诗中的那些演说家们来与这一名言竞逐吧:以言辞精炼著称的墨涅拉俄斯,如密集冰雹般的伊萨卡领袖,以及已步入第三代年龄、沉浸于蜜般雄辩的涅斯托尔。然而,那位以斯巴达式简练收敛言辞的人不会说得更工整,那位融词句与思想于一体的人不会说得更遒劲,那位以抚慰而非强索的温和言辞说服人的人亦不会说得更甜美。您说您正在偿还所欠的,且在偿还时仍将有所亏欠。年轻的奥古斯都啊,愿天地与人类的主宰赐予您这样的福祉:让您优越于古人——借着这句名言的雅致您已超越了他们——战胜他们各自特有的长处:战胜墨涅拉俄斯的王者威严,战胜尤利西斯的审慎智慧,战胜涅斯托尔的崇高年寿。
- 3eum clarissimo viro collega meo honore coniunctus
传抄文本中的 eum 系介词 cum 的讹误,统领夺格短语 clarissimo viro collega meo。分词 coniunctus 为阳性主格单数,与整句的主语 consul ego 保持一致。
- 3unus mihi omnia Gratianus
此处省略了系动词 erat,属于名词性谓语结构。紧接前文列举的罗马共和国传统选举机构与场所,说明对作者而言“唯有格拉提安一人”便总括并取代了这一切。
- 4Quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste, constituis: differre tibi ipsi, quo alter ornetur
不定词 differre、referre 与 retorquere 充当 constituis 的直接宾语 Quartum hunc gradum 的同位语。differre tibi ipsi 表示“推迟为您自己受封”,随后引出表目的的关系代词虚拟式从句 quo alter ornetur(“以便让另一个人获得荣显”)。
- 4solvere te, quod debeas et adhuc debere, quod solvens
该结构为宾格加不定式结构(间接引语),用于同位说明 tua haec verba sunt 的具体内容。现在分词 solvens(或为 solvas 之传抄异文)表示伴随或让步情态(“在清偿之际”),构成了“偿清旧债却仍背负新债”的佯谬修辞。
