← 马格努斯·奥索尼乌斯

致格拉提安皇帝感恩辞

§5-6

非功所致的执政官职与皇帝无私的恩典

奥索尼乌斯驳斥了关于其任职功绩的虚构质问,将其完全归因于皇帝不求回报的恩典,并通过对比图密善的贪婪赞颂了格拉提安适度的执政官任期与源源不断的善意。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5

​Subiciet aliquis: ista quidem adeptus es, sed effare, quo merito? quid me oneras, sciscitator? rationem felicitatis nemo reddit, deus et qui deo proximus tacito munera dispertit arbitrio et beneficiorum suorum indignatus per homines stare iudicium.1 mavult de subditis dedisse miraculum, quo, inquis, merito? ego nullum scio, nisi quod tu, piissime imperator, debere te dicis: et hoc debere latissime pertinet, sive hoc eruditionis tuae faenus2 existimas, sive sine faenore gloriam liberalitatis adfectas, sive te pondere conceptae sponsionis exoneras, seu fidei commissum patris exsolvis. seu magnanimitate caelesti ostentatione suppressa, dei munus imitaris. debere te dicis, cui? quando? quo nomine? lege syngrapham, nomina creditorem; accepti et expensi tabulae conferantur: videbis alio summae istius transire rationem, tibi coepit deus debere pro nobis, quid autem mihi debes, gratissime imperator? patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes privata appellatione lauderis. quid tu mihi debes? et contra quid non ego tibi debeo? anne quod docui? hoc ego possum verius retorquere, dignum me habitum, qui docerem;3 tot facundia doctrinaque praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut esset quem tu matura iam aetate succinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate proveheres; timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc aliquid, quod deberes praestare, superesset.

有人会插话道:“你确实获得了这些荣衔,但请直言,是凭何等功绩?”探询者啊,你为何要难为我?没有人能为幸运作出解释。神以及最接近神的人,皆以缄默的意志分发赐礼,不屑于让关于自身恩惠的决断取决于凡人,宁愿在臣属身上彰显奇迹。你问“凭何等功绩”?我一无所知,唯有你这位最虔敬的皇帝曾说,你欠下了债务。而这“欠债”牵涉极广:无论你将此视为你所受学识教养的利息,还是不求利息而追求慷慨的荣耀,抑或是从所立誓约的重负中解脱自我,或是履行先父的信托遗赠,再或是以天降的宏度抑制夸耀、效法上帝的恩赐。你说你欠了债:欠谁的?何时欠的?以何名目?请读借据,请指明债权人;让收支账簿相互核对吧:你将看到那笔款项的账目已转移至他处——上帝已为了我们而开始欠你的债。然而,最令人感戴的皇帝啊,你究竟欠我什么?因为你的仁慈宽厚允许人们越过帝王的伟德而用私人的称谓来赞颂你。你究竟欠我什么?反过来,我又何尝不欠你一切?难道是因为我曾施教?我更有理由将此说法反驳回去:我被视为配得上施教;如此多在雄辩与博学上卓越之士,因你对我的青睐而被略过,以便有这样一个在成熟之年已束装待发的人,让你以急切的恩德提拔他历经官职的所有阶梯;你似乎唯恐我生命不及,在你手中尚有应当赐予的事物之时。

§6

​Negat Cicero consularis ultra se habere, quod cupiat, ego autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor, te videre saepius in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini et septem C. Marii et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequiperes. plures tibi potest aetas et fortuna tua praestare; verum ego in numero parcior, quia tu in munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut et aliis largiaris. scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus, quos ille invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius aviditate derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum,4 fecerit insolentem nec potuerit praestare felicem, quod si principi honoris istius temperata et quae vocatur aurea debet esse mediocritas, quid privati status hominibus, quid aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse moderaminis? ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota satum vi: tu tamen, imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit: tu, inquam, indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies, invenies? sic. intellexero omnes, sic nubis ordinem ipse fecisti, sic amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et quod nondum optamus, adipiscimur.

身为前执政官的西塞罗曾说,自己已无所企求。然而,我已位列执政官且垂垂老矣,却仍要坦陈我的贪求:格拉提安啊,我渴望更频繁地见到你担任这一官职,以便你一人就能匹敌瓦莱里乌斯·科尔维努斯的六任、盖乌斯·马略的七任以及与你同名之奥古斯都的十三任执政官职。你的寿数与运势本可赋予你更多;但我对数字更为克制,因你在施予上更为大度:因为你自己常常剥夺自身的这项荣耀,以便也将其赏赐给他人。最博学的皇帝啊,因为你是知晓的(我将再次使用私人的赞辞),我说,你是知晓的:图密善那出于嫉妒提拔他人而连续接续的十七任执政官职,因其贪婪而备受嘲弄,以致他年历——毋宁说是厌恶——的这一页使他变得专横,却未能使他幸福。然而,倘若对于帝王而言,在这项荣耀中应当保持适度的、所谓黄金般的中庸,那么对于私人身份的人、对于心境平和的人、对于已入老年的人而言,对自己又该保持何等的克制呢?就我而言,关于我的荣耀,我的祈愿已然饱足。然而,至善的皇帝啊,最虔敬的人啊,除了恩赐止息之时从未为慷慨所疲倦的人啊;我说,最宽仁的格拉提安啊,由于你在行善上具有敏锐且出人意料的天赋,你仍会找到某种能以此名义赐予我的事物。你会找到吗?是的;我已经明白了众人的心意,正是你亲自为我们确立了秩序;你与神如此交好,以致凡所祈愿的已然从你那里获得,从你那里,甚至连我们尚未祈愿的,我们也已然得到。

语法注4 条
  1. 5indignatus per homines stare iudicium

    分词 indignatus(“不屑于、愤慨于”)后接宾格不定式结构 stare iudicium。短语 per homines stare 为固定习语,意为“取决于人/归咎于人”(stare per aliquem),表明神不屑于让自己恩赐的裁决依凭凡人的功过评判。

  2. 5hoc eruditionis tuae faenus

    为双重宾格结构(以 hoc 为直接宾语,faenus 为补足语),意为“将此视作你所受教育的利息”。eruditionis tuae 为宾格性属格或内容属格,指“皇帝所接受的教育修养”。

  3. 5dignum me habitum, qui docerem

    依附于前文 retorquere 的宾格不定式从句(省略了 esse):[me] habitum [esse] dignum。关系分句 qui docerem 采用虚拟式,符合 dignus qui + 虚拟式的经典结构,意为“配得施教”。

  4. 6fastorum suorum, immo fastidiorum

    基于发音和字形相似的双关修辞(paronomasia)。作者将记录执政官任期的历书 fasti 与意为“厌恶、反感、傲慢”的 fastidia 形成讽刺性对比,辛辣讥讽图密善连续担任执政官非但不是政绩,反而是令人作呕的骄横记录。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.humanitext-lat2:5-6