← 马格努斯·奥索尼乌斯

致格拉提安皇帝感恩辞

§1-2

感念执政官任命与皇帝恩德

奥索尼乌斯向格拉提安皇帝表达受任执政官的感激之情,并颂扬了皇帝无与伦比的美德、功业与厚重恩典。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

​Ago tibi gratias, imperator Auguste; si possem, etiam referrem. sed neque tua fortuna desiderat remunerandi vicem neque nostra suggerit restituendi facultatem, privatorum ista copia est inter se esse munificos: tua beneficia ut maiestate praecedunt, ita mutuum non reposcunt. quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum ita, ut apud deum fieri amat,1 sentiendo copiosius quam loquendo. atque non in sacrario loco imperialis oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eundem animum praestat et vultum tui; sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum loquens, tum in coetu hominum, tum ipse mecum, et cum voce patui. et cum meditatione secessi, omni loco actu habitu et tempore, nec mirum, si ego terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi. quis enim locus est aut dies, qui non me huius aut similis gratulationis admoneat? admoneat autem? o inertiam significationis ignavae! quis, inquam, locus est, qui non beneficiis tuis agitet, inflammet? nullus, inquam, imperator Auguste, quin admirandam speciem tuae venerationis incutiat:2 non palatium, quod tu, cum terribile acceperis, amabile praestitisti: non forum et basilicae, olim negotiis plena, nunc votis pro tua salute susceptis: nam de sua cui non te imperante securitas? non curia honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis maesta querimoniis; non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem patitur solum gratulari; non domus commune.secretum. lectus ipse, ad quietem datus, beneficiorum tuorum reputatione tranquillior. somnus, abolitor omnium, imagines tuas offert, ista autem sedes honoris, sella curulis, gloriosa pompis imperialis officii, in cuius me fastigio ex qua mediocritate posuisti, quotiens a me cogitatur, vincor magnitudine et redigor ad silentium, non oneratus beneficiis, sed oppressus, ades enim locis omnibus, nec iam miramur licentiam poetarum, qui omnia deo plena dixerunt. spem superas, cupienda praevenis, vota praecurris: quaeque animi nostri celeritas divinum instar adfectat, beneficiis praeeuntibus anteceditur.3 praestare tibi est, quam nobis optare, velocius.

奥古斯都皇帝啊,我向您致谢;若我能做到,我甚至愿予以回报。然而,您的尊荣既不需要报偿的回馈,我们的地位亦未提供偿还的权能:彼此互施恩惠乃是平民的权能;您的恩泽正如其在崇高上居先,同样亦不索取互惠。因此,我仅献上我们力量所及的唯一之事,即表达感恩:然而正如在神面前所乐于做到的那样,是以心中深刻的感受而非言辞的多寡来体现。不仅在皇室神谕的圣殿中——那处以宁静的敬畏与肃穆的惊惧,难得在您面前保持如常的心境与面容;我更在任何地方致谢:时而缄默,时而言说,时而在人群聚集之中,时而独自一身,既在发声公开之际,亦在冥想退隐之时,在一切处所、行为、形态与时刻。既然您不知何为恩赏的终点,我对宣示这般令人感戴之事不设限度,亦不足为奇。究竟有何等处所或日子,不使我想起那一祝贺或类似的庆典呢?然而仅仅是使我想起吗?噢,这慵懒表达的迟钝!我敢说,有何等处所不被您的恩泽所撼动与点燃呢?奥古斯都皇帝啊,我说,没有任何地方不激发起对您的威仪令人赞叹的景仰:不是那座宫殿——您在承继它时虽令人畏惧,却将它塑造成可亲之所;不是广场与长方形巴西利卡——昔日充斥着诉讼,如今满是对您平安的祈愿,因为在您的统治下,谁会为自身的安宁担忧呢;不是元老院——如今因荣耀的法令而欢欣,昔日却因焦虑的哀怨而凄凉;不是公共场所——在其中众多欢庆者的相遇不容许任何人独自祝贺;亦不是居所,那共同的隐居之所;就连赐予安歇的床榻本身,因对您恩德的忆念而更加宁静;驱散一切的睡眠,亦呈现出您的面影。至于那荣耀的座椅,即因皇室职务的仪仗而光辉显赫的象牙权椅,您从何等的卑微之中将我置于其顶峰,每当我念及于此,便为它的崇高所征服而归于静默,并非不堪恩泽的重负,而是被完全震撼。因为您临在于一切处所,我们不再惊异于诗人们的无拘无束,他们曾说万物皆充满神明。您超越了希望,先于所愿,赶在祈求之先:凡是我们心灵企求神圣模样的敏捷,皆被先行而至的恩泽所超越。对您而言施予,比对我们而言期盼更为迅疾。

§2

​Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum isdem verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis adsignat, experiatur hoc idem persequi, et nihil poterit proferre facundius. aguntur enim gratiae non propter maiestatis ambitum nec sine argumentis imperatori fortissimo: testis est uno pacatus in anno et Danuvii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani; consultissimo: probat hoc tali principe oriens ordinatus: piissimo: huius vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus consecratus, instar filii ad imperium frater adscitus, a contumelia belli patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre coniunctus, ad consulatum praeceptor electus, possum ire per omnes appellationes tuas. quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur: vocarem Germanicum deditione gentilium. Alamannicum traductione captorum, vincendo et ignoscendo Sarmaticum; conecterem omnia merita virtutis et cognomina felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, cum placuerit signanter et breviter omnia, quae novimus, indicare nec persequi,4 ut qui terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis. Nunc autem, quod diei huius proprium, de consulatu gratias agam. Sed procurrunt et aliae dignitates atque in vocem gratulationis erumpunt ac se prius debere profitentur. tot gradus nomine cernitis propter tua incrementa congesti: ex tuo merito te ac patre principibus quaestura communis et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam iuncta: cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum.5

因此,至善的皇帝啊,我向您致谢;若有人将我这篇以相同词句屡屡重复的讲话归咎于演说者的匮乏,就让他尝试探讨同一主题,他绝不可能说出更雄辩的言辞。因为这些感谢并非出于攀附权贵,亦非毫无根据地献给最英勇的皇帝:在一年之内平定的多瑙河与莱茵河边疆便是明证;献给最慷慨的皇帝:富足的军队昭示了这一点;献给最仁慈的皇帝:人类过失获得的宽宥揭示了这一点;献给最明哲的皇帝:由如此君主治理有序的东方证明了这一点;献给最虔敬的皇帝:对这项赞誉最为确凿的证明,是获得神圣殊荣受封为神的父亲,如子嗣般被纳入统治的兄弟,自战争的屈辱中洗雪的叔父,与父亲一同联结于行政长官之列的儿子,以及被选任为执政官的恩师。我可以遍历美德曾赐予、命运最近所授、神圣的眷顾仍在构想的您所有的称号:我本可因异族的归顺称您为“日耳曼征服者”,因战俘的迁徙称您为“阿勒曼尼征服者”,因征服与宽恕称您为“萨尔马提亚征服者”;我本可联结美德的一切功勋与吉祥的一切别名:但那是另一主题,留待其专属的私密时机,当人们乐于清晰而简略地指出我们所知的一切而不详尽铺陈之时,犹如那些将整个地球范围限定于单幅地图之中、虽略有损于宏大却绝无损于真实的人一样。然而现在,正如今日所特有的职责,我将为执政官职致谢。但其他的显职亦奔涌向前,迸发出祝贺之声,并宣称自己先负有恩义。你们看到因您的拔擢而以名目累积起来的如此多阶位:由于您的恩德,在您与父皇共治时获赐共同的财务官职,以及完全出于您恩泽的近卫长官职,它本身亦不愿以单一的回报来致谢,它被分开授予比合而为一更为宽仁:既然我们两人完整地保有它,谁也不希望将其分割。

语法注5 条
  1. 1ut apud deum fieri amat

    动词 amat 与被动不定式 fieri 连用,在此作习惯性表达(相当于希腊语的 φιλεῖ),意为“通常是……”或“往往如此行事”,并非指具体主体的有意识喜爱。

  2. 1admirandam speciem tuae venerationis incutiat

    tuae venerationis 用作宾格性属格(对您的崇敬)。动词 incutiat 以 speciem 为直接宾语,意为在人心中“激起/灌输”对皇帝威仪的敬畏形象与情感。

  3. 1quaeque animi nostri celeritas divinum instar adfectat, beneficiis praeeuntibus anteceditur

    quaeque 作形容词修饰 celeritas(相当于“我们心灵的任何敏捷”),作为主节被动动词 anteceditur 的主语。divinum instar(神圣的模样)作 adfectat 的宾语,beneficiis praeeuntibus(先行而至的恩惠)为夺格短语。

  4. 2cum placuerit signanter et breviter omnia, quae novimus, indicare nec persequi

    cum placuerit 是由非人称动词 placuerit 引导的时间从句(意为“当……被认为是适宜/令人乐意时”)。不定式 indicare 与 nec persequi(指出而不详加探讨)并列作其真正主语。

  5. 2cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum

    cum teneamus 是表示原因或情境的 cum 从句(接虚拟式)。主格 duo(我们二人)支配中性单数宾语 integrum(完整之物),与主句中 desiderat 的宾语 separatum(分割之物)形成鲜明对照,指二人共同执掌同一完备的长官职位。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.humanitext-lat2:1-2