- 底本
- Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.humanitext-lat2:15-16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥索尼乌斯称颂格拉提安皇帝在演说方面的卓绝才华及其公正仁善的治国美德,并将他当众焚毁欠税账册以彻底宽免赋税等恩德与往昔诸贤君作了对比赞颂。
Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari.1 non enim Sulpicius acrior in contionibus nec maioris Gracchi commendabilior modestia fuit nec patris tui gravior auctoritas, qui tenor vocis, cum incitata pronuntias; quae inflexio, cum remissa; quae temperatio, cum utraque dispensas! quis oratorum laeta iucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomerosius2 aut dixit aut, quod est liberum, cogitavit? vellem, si rerum natura pateretur, Xenophon Attice, in aevum nostrum venires, tu, qui ad Cyri virtutes exequendas votum potius, quam historiam commodasti: cum diceres, non qualis esset, sed qualis esse deberet, si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas. atque ista omnia, quae punctis quibusdam acuminata signavi, si facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosius, exequerer, ubertatem stilo rerum magnitudine suggerente. sed nec huius diei nec huius ista materiae, qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut seminarium. unde orationum vestrarum iugera compleatis. ego ista perstrinxi atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres domestica istaec non tam praedicare quam prodere. Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset, possem pari brevitate dicere, qua superiora: emendatissimi viri est pigenda non facere: at tu numquam paenitenda fecisti et semper veniam paenitentibus obtulisti, pulchrum est indulgere timentibus: sed tu perpetuae bonitatis edictis occurrit omnibus, ne timerent, magnificum largiri honores: tu honoratos et liberalitate ditasti. laudabile est imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus nec de occupatione causari: tu confirmas adire cunctantes; et iam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur. interrogas.
若非唯恐有自我讨好之嫌,我本还想谈谈您的演说之德。因为在民众大会上演说,苏尔庇基乌斯并不比您更为激烈,大格拉古的谦逊并不比您更值称道,您父皇的威严也未尝比您更为沉稳。当您激昂阐述时,那声音的充沛持久;当您平和舒缓时,那语调的抑扬转折;当您调和二者时,那节制的中正允当,是何等令人赞叹!在所有演说家中,有谁曾将明快的题材讲得更悦耳,将雄辩的题材讲得更典雅,将论辩之辞讲得更紧凑,将致密之理归结得更有层次,或者——此乃不受约束之事——曾如此运思?如果造化之理允许,阿提卡的色诺芬啊,我真愿您能来到我们这个时代!您为了铺陈居鲁士的美德,借予的与其说是史实,毋宁说是愿望;您所谈论的,并非居鲁士本是何等人物,而是他理应成为何等人物。倘若您如今迈入当今之世,便能在我们的格拉提安身上亲眼目睹您在自己的居鲁士身上未曾得见而只曾祈愿的美德。凡此种种已被我提纲挈领勾勒出来的特质,假使我有与意愿相副的文才,我也必将一一阐明——尽管不会更为冗长——因为题材的崇高自会为笔墨注入沛然之气。然而这些既不属于今日,亦不属于当下的主题。你们这些将要宣扬我们君主颂德的人,已有了一处苗圃,由此可以填满你们演说的田亩。我只是略作触及;正如众人所知,我作为知悉内情的私密阐释者,可能看似并非在赞美,而是在泄露这些内闱密事。 正如我对自身所知以及宫廷内的私密之事作了如上阐述,若非所有人都已知悉一切、且每个人都各自明了,我本亦能记述那些远扬于外的功业。我本可以用与前文同等的简练说道:“最无可指摘之人的本色乃是不作可悔之事;而您不仅从未作过当悔之事,更始终向悔过者施予宽恕。”“恩待恐惧之人乃是美德;但您却以永恒仁善的诏令先众人之忧而行,使他们无所恐惧。”“赏赐荣耀乃显宏阔;而您更以慷慨富足了受荣者。”“皇帝向请愿者大开方便之门且不以政务繁忙为由推脱,乃是值得赞许之举;而您却鼓励迟疑者上前,且在诉求陈奏完毕之后,仍探问是否尚有隐忍未言之事。”
Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni fecerat; sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cuius nimia parsimonia et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem, tu Valentiniano genitus, cuius alta bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, parto et condito optimo reipublicae statu, intellegis posse te esse lenissimum sine dispendio disciplinae, neque vero unum aliquod bonum uno die praestas: sed indulgentias singulares per singula horarum momenta multiplicas, vel illud unum cuius modi est de condonatis residuis tributorum? quod tu quam cumulata bonitate fecisti! quis umquam imperatorum hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit, aut certiore securitate prospexit, aut prudentia consultare munivit? fecerat et Traianus olim, sed partibus retentis non habebat tantam oblectationem concessi debiti portio, quanta suberat amaritudo servati, et Antoninus indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis tabulisque populi condonata repetivit. tu argumenta omnia flagitandi publicitus ardere iussisti, videre in suis quaeque foris omnes civitates3 conflagrationem salubris incendii, ardebant stirpes fraudium veterum: ardebant semina futurarum. iam se cum pulvere favilla miscuerat, iam nubibus fumus se involverat: et adhuc obnoxii in paginis concrematis ductus apicum et sestertiorum notas cum substantiolae ratione cernebant, quod meminerant lectum, legi posse metuentes,4 quid te, imperator Auguste, indulgentius, quid potest esse consultius? quae bona praestas, efficis, ne caduca sint: quae mala adfinis, prospieis ne possint esse recidiva. haec provincialibus indulgentiae bona. quid illa nostro ordini? quid illa militibus? Antoninorum cognita fuit et iam ante Germanicorum in cohorte amicorum et legionibus familiaris humanitas. sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione praecedere abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi cupiat ventura posteritas et, si rerum natura pateretur, adscribi sibi voluisset antiquitas.
提图斯·凯撒的名言广为人知:若一日未行善事,便觉虚度了一日。然而此言之所以闻名,是因为说出此话的是韦斯巴芗的继任者,其父过度的吝啬与难以忍受的严苛,反衬出儿子宽仁的令人惊叹。而您乃是瓦伦提尼安所生,他怀有深沉的仁善、平易的亲和与有节制的严明;如今在赢得以至确立了国家的最佳体制之后,您深知自己在不损及法纪的前提下可以做到最为宽厚。事实上,您并非一日仅行一件善事,而是在每一小时的每个瞬间都屡屡施布非同寻常的恩德。且看免除遗留拖欠税款这一件事究竟性质如何!您是以何等充沛的仁善促成了此事!以往哪位皇帝曾以更丰厚的恩遇将其赐予行省,或以更可靠的安全予以保障,或以更审慎的远见予以周全维护?昔日图拉真亦曾行此善举,但因保留了部分欠税,免除债务的份额所带来的欢欣,抵不过所留欠税潜藏的辛酸;安东尼亦曾施恩,然而帝国而非善德的继承者出于嫉妒,竟依据民众的档案与账册重新追索了已免之款。您却下令将所有催缴证据当众焚毁;所有城邦皆在其各自的广场上目睹了带来生机的火焰之燃烧。往日欺诈的宿根在燃烧,未来的欺诈之种亦在燃烧。灰烬已与尘土混合,青烟已融入云霄;然而那些负债者在烧焦的残页中,仍能辨认出笔画的痕迹、塞斯特斯银币的符号连同其微薄家产的账目,生怕那记忆中曾被宣读的内容可能再次被宣读。至尊的皇帝啊,世间岂有比您更为仁慈、比您更为周详者?凡您所施之善,皆确保其不至衰微;凡您所除之恶,皆预先防范其死灰复燃。这些乃是施予行省民众的宽仁之善。那么施予我们这一阶层的呢?施予士兵的呢?安东尼诸帝以及更早的日耳曼尼库斯诸人在友伴近臣与军团中所展现的亲厚人道,素为人知。然而我不愿让您的仁德借与他人的比照而胜出;在您身上充溢着如此众多仁善与德行的典范,令未来的后世渴望效法,更令古代之世若造化允许亦必欣然引为己有。
- 15nisi vererer mihi gratificari
由未完成过去时虚拟式 vererer 引导的与现在事实相反的条件从句,修饰主句 dicerem。短语 mihi gratificari(向我自己讨好/迎合自己)体现了说话者的顾虑:鉴于自己曾担任格拉提安的家庭教师,称赞皇帝的雄辩之才恐有自吹自擂之嫌。
- 15laeta iucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomerosius
由四个中性复数宾格形容词/分词(laeta、facunda、pugnantia、densata)作宾语,并分别配以相应的比较级副词(iucundius、cultius、densius、glomerosius)构成的四重平行对仗结构。从 pugnantia densius 到 densata 的递进(承接 densius 的词根转换为被动分词)突显了修辞上的紧致与层递。
- 16videre in suis quaeque foris omnes civitates
videre 是完成时能动态第三人称复数的简缩形式 vīdēre(即 vīdērunt)。主语为阴性复数名词 omnes civitates,而单数代词 quaeque 则作分配同位语(distributive apposition),表明各个城邦分别在其各自的广场上目睹了这一景象。
- 16quod meminerant lectum, legi posse metuentes
结构上由分词 metuentes 支配宾格加不定式结构 quod... legi posse。关系代词 quod 包含其先行词,充当被动不定式 legi 的宾格主语(语义上的主语),同时也是 meminerant lectum [esse](他们记得曾被宣读过的)的宾格主语。
