- 底本
- Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.humanitext-lat2:12-14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥索尼乌斯称颂了皇帝在宣告首席执政官时化解同僚次序的机敏与谦和,并顺应听众的促请,赞扬格拉提安帝的虔敬、武艺、日常节制、对友人的礼让以及在御前会议中的睿智。
Accessit tam inpenso beneficio tuo pondus quorundam sciscitatione cumulatum, interrogatus, quem priorem decerneres consulem, nec dubitandum esse dixisti tu, et qui tecum boni sunt, dubitare non poterant, sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent,1 fatigantes tamen, quod intellexerant, requirebant, hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti non rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans. qui studium suum interpretationis errore palpabant. deinde illico subdidisti: quid de duobus consulibus designatis quaeritis, quis ordo sit nuncupationis? anne alius quam quem praefectura constituit? o felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit! scisti aliud, Gratiane, quod diceres: sed propter quorundam verecundiam dicere noluisti. scopulosus hic mihi locus est et propter eam, quam numquam adpetivi, gloriam, recusandus. cum prior renuntiatus sim, satis est tuum tenere iudicium: interpretes valete meritorum, neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector, non est haec gloria ignota Ciceroni: praetorem me, inquit, populus Romanus primum fecit, consulem priorem, ex ipsa eius sententia intellegitur commendabilius uni videri quam pluribus esse praepositum, nulla enim est equidem contumelia secundi, sed in duobus gloria magna praelati. Alexandri Macedonis hoc fertur, cum legisset illos versus Homericos, quibus Hectore provocante de novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu, trepida ubi contentione votorum Iovem optimum maximum totus precatur exercitus, ut Aiacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem: occiderem, inquit, illum, qui me tertium nominasset. o magnanimitatem fortissimi viri! nominati inter novem tertius recusabat; ubi certe pluribus antecelleret quam subesset. quanta hic verecundia gravaretur posterior de duobus? est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio. cum universis mortalibus duo, qui fiant consules, praeferuntur, qui alteri praeponitur, non uni, sed omnibus antefertur.
在您如此优厚的大恩之上,又因某些人的探问而增添了分量。当被问及您判定谁为首席执政官时,您说无需怀疑。您以及与您同在的正直之士自不会怀疑;然而,那些巴不得相信因机缘适逢在场的我那位尊贵的同僚被居先选拔的人,因这句话而竖起了耳朵,他们虽已明白,却仍纠缠追问。此时,正如有人向我禀报的那样,您以那众人皆知的谦和稍作迟疑,并非在事理上犹豫不决,而是以神色与赧颜谴责那些试图借解释之误来迎合自己偏好之人的踌躇。随后您立即补充道:“对于两位指定的执政官,你们何须探问宣告的次序为何?难道还能与大区长官职位所确立的次序有所不同吗?”噢,您那吉祥的谦和啊,竟如此明智地想出了这般易为众人所接受的说理!格拉提安啊,您本知晓别的理由可说,但为了顾及某些人的颜面,您不愿言明。这对我而言是一处险滩,因着那份我从未企求的荣耀,本应当避而不谈。既然我已被宣布为先序者,秉持您的裁定便已足矣:功绩的阐释者们,退下吧!至圣的皇帝啊,然而我并非将宣告的等第当作微不足道的恩惠来领受。这份荣耀对西塞罗而言亦非陌生:“罗马人民,”他说,“首先立我为裁判官,将我选为居先的执政官。”从他的这句话本身便可明白,被置于一人之上,被认为比置于众人之上更值得称道;因为居于次席者固无屈辱可言,但在二人之中居先者的荣耀实属巨大。关于马其顿的亚历山大有这样的传闻:当他读到荷马的那些诗句——在赫克托尔挑战之际,由于九位皆渴求参战的统帅中依抽签结果当选其一时,全军在焦灼的许愿竞逐中向至高至大的朱庇特祈祷,求其允准埃阿斯、或堤丢斯之子、或富裕的迈锡尼之王阿伽门农本人抽得签阄——亚历山大说:“若有人点我为第三名,我必杀之!”噢,最勇敢之人的宽宏气度啊!在九人之中被点为第三名他尚且拒绝,而在那里他所胜过的人显然多于凌驾于他之上的人。此时,若成为二人中的后者,该承受多么沉重的羞愧?因为在这一数目中,包含着充满艰难尊崇的选择。当将为执政官的两人被置于全人类之上时,那被置于另一人之前的人,并非超越一人,而是超越了全人类。
Expectare nunc aures praesentium scio et eminere in omnium vultu intellego, quod desiderio concipiatur animorum, existimant enim, cum ea. quae ad grates agendas pertinebant, summatim et tenuiore filo, sicut dicitur, deducta libaverim, aliqua me etiam de maiestatis tuae laudibus debere perstringere. quamquam me istam dixerim seposuisse materiam et in tempus aliud reservare: nihilominus tamen, ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur. itaque faciam, quando cogunt volentem, sed maioribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exequendi, sed universi ut intellegant eorum, quae inter familiaria praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem, nec excellentia, sed cotidiana tractabo.
我知晓在场众人的耳畔正翘首期盼,亦深明众人面容之上流露着心中所萌生的渴念;因为他们认为,既然我已经将涉及谢恩之事提纲挈领、如俗语所说“以极细之丝”抽引品味完毕,便也应当约略提及称颂陛下威严之事。尽管我曾说过我已将此题材搁置、留待他日,然而他们仍以首肯乃至私语敦促我此刻便涉及一二。既然他们强求我这本愿之人,我便照办。但我将舍弃重大之事而记述细微之端,绝不奢望能穷尽无遗,只为让众人明白,在那些属于密友间当传扬之事中,切实了解当向我求取,而庄严之辞则当取自他人;我将不谈卓越功勋,而只谈平日行止。
Nullum tu umquam diem ab adulescentia tua nisi adorato dei numine et reus voti et illico absolutus2 egisti, lautis manibus, mente pura, inmaculabili conscientia et, quod in paucis est, cogitatione sincera. cuius autem umquam egressus auspicatior fuit aut incessus modestior aut habitudo cohibitior aut familiaris habitus condecentior aut militaris accinctior? in exercendo corpore quis cursum tam perniciter incitavit? quis palaestram tam lubricus expedivit? quis saltum in tam sublime collegit: nemo adductius iacula contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata percussit. mirabamur poetam, qui infrenos dixerat Numidas, et alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae et praecepta sistendi. obscurum hoc nobis legentibus erat: intelleximus te videntes, cum idem arcum intenderes et habenas remitteres aut equum segnius euntem verbere concitares vel eodem verbere intemperantiam cohaereres. qui te visi sunt hoc docuisse. non faciunt: immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt, in cibis autem cuius sacerdotis abstinentior caerimonia? in vino cuius senis mensa frugalior? operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile castius nec pulvinar flaminis tam pudicum. in officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et. quotiens in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis.3 in illa vero sede, ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio, sacrarii tui, nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultis cogitata disposuit aut disposita maturius expedivit.
您自青年时代以来,若未曾敬拜上帝的神威,未曾许下誓愿并随即予以践行,便绝度不过任何一日;您总是带着洁净的双手、纯粹的心灵、无可玷污的良知,以及那唯少数人方有的诚挚沉思。何人的启程曾更为吉祥,步伐更为谦逊,举止更为收敛,居家服饰更为得体,戎装束带更为利落?在锻炼体魄时,谁曾将奔跑加速得如此迅疾?谁曾身手如此矫捷地化解角力之势?谁曾为了腾跃而将力量蓄集得如此高迈?无人能以更紧绷的力道投掷标枪,无人能更密集地发箭或更精准地击中既定目标。我们曾惊叹于将努米底亚人称为“无辔之徒”的诗人,以及另一位总结说在骑术中鞭子既是驰骋的指令亦是驻足的指令的诗人。这对作为读者的我们而言原本晦涩,但在目睹您时我们便理解了:当时您在张弓搭箭的同时松开缰绳,或以皮鞭催动迟缓前行的坐骑,或以同一根皮鞭遏制其狂躁。那些看似教导过您这些技艺的人自己却做不到;倒不如说,昔日看似教导之人,如今反在向您求教。在饮食上,哪位祭司的规制更为节制?在饮酒上,哪位长者的餐桌更为简朴?维斯塔的祭坛并不比您内室的幽深之处更为神圣,大祭司的居所不比其更为贞洁,弗拉门祭司的卧榻亦不比其更为庄重。在对待友人的情分上,我并非说您给予了对等的回报:您总是先发于人,每当我们因恭顺而抢先致敬时,您便因那般谦卑的羞怯而面红,一如我们被皇帝先施以礼时所理当怀有的羞赧。而在被习惯称为帝国御前会议、依我所感则为您之圣殿的那座席位之上,往昔的统治者中从未有人能对当讲之辞思虑得更为审慎,或通过商榷将所思之事布置得更为井然,或将已布置之事处置得如此成熟迅捷。
- 12qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent
由关系代词 qui 引导的关系从句中,谓语动词 credidissent 使用了虚拟式过去完成时,表示过去未能实现的倾向或假设(“本巴不得相信……”)。先行词是 erexerant animos 的未明示主语(即倾向于同僚执政官的那批人)。
- 14reus voti et illico absolutus
reus voti 是宗教与法律惯用表达,意为“承担誓愿义务之人”(voti 为表示义务对象的属格)。它与紧随其后的 absolutus(“被解除义务/完成践行”)形成对照,表明皇帝每许下誓愿便随即虔敬地予以践行。
- 14erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis
在 tam... quam 的比较结构中,后半句承前省略了主语 pudor,意为“如被皇帝抢先的我们(ab imperatore praeventis)本该有的那般[羞赧]”。完成时分词 praeventis 与夺格代词 nobis 保持性数格一致。
