← 马格努斯·奥索尼乌斯

致格拉提安皇帝感恩辞

§17

伤兵照护中的仁德与对神明的祈祷

奥索尼乌斯称颂格拉提安在悉心照护伤病士兵方面甚至超越了名君图拉真,并在演说结尾处转向对神明的祈祷,赞叹皇帝以超越神话的神速自色雷斯驰至高卢,亲自光耀其恩师的执政官荣典。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§17

​Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intellegi, bona nostra quo praestent. Aegrotantes amicos Traianus visere solebat: hactenus in eo comitas praedicanda est. tu et visere solitus et mederi praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum adicis medellarum, consolaris adfectos, revalescentibus gratularis. in quot vias de una eius humanitate progrederis! legionibus universis, ut in communi Marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, satin salvae?1 quaerere, tractare vulnera sauciorum et, ut salutiferae adponerentur medellae atque ut non cessaretur, instare, vidi quosdam fastidientes cibum te commendante sumpsisse, audivi confirmantia ad salutem verba praefari, occurrere desideriis singulorum: huius sarcinas mulis aulicis vellere, his specialia iumenta praebere, illis ministeria perditorum instaurare lixarum, aliorum egestatem tolerare sumptu, horum nuditatem velare vestitu, omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima, ostentatione nulla, omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis. inde cunctis salute nostra carior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios, promptos, devotos, fideles, in aevum omne mansuros, quales caritas potius quam fortuna concidat, XVIII. Concludam deinceps orationem meam. piissime Auguste, sermonis magis fine, quam gratiae, namque illa perpetua est et spatio non transmeabili terminum calcis2 ignorat, flexu tamen parvo, nec a te procul, convertar ad deum. aeterno omnium genitor, ipse non genite, opifex et causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui templa tibi et aras penetrabilibus initiatorum mentibus condidisti, tu Gratiano humanarum rerum domino eiusmodi semina nostri amoris molesti, ut nihil in digressu segnior factus meminisset et relicti, illustraret absentem, praesentibus anteferret; deinde quia interesse primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad sollemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium, quae enim maiorum umquam memoria transcursum tantae celeritatis vel in audacibus Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Nemeamque senuerunt. ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutato vectore transcurrunt, tu, Gratiane. tot Romani imperii limites, tot flumina et lacus, tot veterum intersaepta regnorum ab usque Thracia per totum, quam longum est, latus Illyrici, Venetiam Liguriamque et Galliam veterem, insuperabilia Rhaetiae, Rheni vadosa, Sequanorum invia, porrecta Germaniae, celeriore transcursu, quam est properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem aut cibi munere liberali, ut Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, quamvis desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam facias tardiorem. hoc senectuti meae, hoc honori a te datum, supremus ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius et arbiter et auctor indulsit, ut sellam curulem, cuius sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares, quaestorem ut tuum, praefectum ut tuo praetorio, consulem tuum et, quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis. praeceptorem tuum, quem pia voce declaraveras, iusta ratione praetuleras, liberali largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares.3

然而,仍有必要进行某些比较,以便人们能够理解我们的福分在何等程度上更为优越。图拉真过去常探视患病的朋友:在他身上,值得称颂的亲善之德仅止于此。而您不仅惯于探望,更惯于予以医治:您派发侍从,备办餐食,调配敷药,承担医药费用,慰勉病痛之人,祝贺康复之士。从他那单一的人道之举出发,您迈向了多么宽广的境地!在全体军团中,正如战事常有的不幸遭遇那样,倘若发生了什么厄运,我曾见您巡历军帐,探询道: “一切安好否?” 查看伤者的创口,并督促敷上能救命的良药、切莫懈怠;我曾见厌食之人因您的劝导而进食;我曾听闻您说出促进康复的鼓舞之辞,体察每个人的心愿:用宫廷的骡马驮运这人的行囊,为这些人提供专用的驮畜,为那些人补充战损的仆役之劳,以财资接济某些人的匮乏,以衣物遮蔽某些人的赤身,不知疲倦且仁厚地行办一切,怀至极之敬爱,全无夸耀之态,向病患施予一切,对痊愈者绝无苛责之辞。由此,您变得比我们自身的安康更为所有人所珍视,并当之无愧地拥有了感戴、敏捷、忠诚、坚定且将永世长存的友人——正是深情而非命运将他们联结在了一起。 接下来,至虔至圣的奥古斯都啊,我将结束我的演说;与其说是感谢的终结,毋宁说是话语的收束,因为感激之情乃是永恒的,在无法逾越的途程中不知终点的白线为何物;然而只需微微转折,且离您不远,我将转向神明。万物永恒的生育者啊,自身未曾受生,世界的造物主与肇因,比开端更久远,比终局更恒久,您在入教者深邃的心灵中为自己建造了殿宇与祭坛:您在世间事务的主宰格拉提安心中播下了对我们如此深挚的爱之种子,以至于他在离别之际不仅丝毫未变怠惰,反而挂念被留置之人,褒扬缺席之人,甚至视其高于在场之人;继而,由于地域辽阔而无法出席职位的履新之始,他便赶赴为荣衔作结的庄严庆典,以免恩惠之中欠缺应有的敬意。先祖的记忆何曾构想过如此神速的驰骋,哪怕是在希腊人大胆的神话之中?长翅的飞马珀伽索斯自吕基亚受驱策,亦未曾飞越基利基亚。库拉罗斯与阿里翁在阿耳戈斯与涅墨亚之间老去。即便是卡斯托尔兄弟的神驹,若非更换骑者,亦无法穿越那最为漫长的路程。而您,格拉提安,越过罗马帝国的如此众多边陲,如此众多江河湖泊,古代诸王国的如此众多关隘,一路自色雷斯穿过伊利里库姆全境漫长的侧翼,经由威尼提亚、利古里亚与古高卢,拉埃提亚无法逾越的高山,莱茵河的浅滩,塞夸尼人无路的荒野,日耳曼尼亚辽阔的旷野——以比我们言辞的仓促更为迅捷的驰骋穿越了一切;毫无安逸的休止,甚至未曾享用睡眠或饮食的宽厚慰藉,以便出其不意地光耀您的诸高卢,赶在您的执政官之先——尽管您深被思念——并使那向来疾于清风的声名本身相形逊色。那见证、裁断并开创了您的帝国与谋略的至高神明,垂允了您给予我的暮年、给予荣耀的这番恩典:使您将经常光顾入座的象牙交椅,使因您的紫袍光彩而增色的宽边大氅,使因您的恩赐而毫不逊色于其自身黄金般闪耀的礼袍——伊利里库姆的演说威严曾使它们倍显尊荣——在高卢展现得更为光彩夺目;以便您以奥古斯都尊荣的礼遇,将那位您曾以深情之声宣布、以正当之理擢升、以慷慨赏赐使之富足的、您的司库、您的近卫长官、您的执政官——以及您至今仍置于我所有头衔之上的——您的恩师,予以崇高的奉献与确立。

语法注3 条
  1. 17satin salvae?

    为口语及古风缩略形式,相当于 satisne salvae [res sunt],意为“一切尚安好否?”。在此作为直接引语充当 quaerere 的宾语,生动再现了皇帝在营帐中慰问伤兵时的亲切口吻。

  2. 17terminum calcis

    同格属格(或定义属格)。calx 原指古代赛车场中用于画出终点线的白灰(石灰),此处作比喻用法,指“作为终点的白线”或“终点线界标”。

  3. 17ut sellam curulem... illustriora praestares, quaestorem ut tuum... consecrares

    由前文的主要动词 indulsit(“垂允/赐予”)所支配的两个连续的 ut 名词性从句。前一个从句以 sellam curulem、praetextam、trabeam 为宾语,受谓语性宾格 illustriora 修饰;后一个从句 quaestorem ut... consecrares 中,指代奥索尼乌斯自身的一连串同格头衔(quaestorem, praefectum, consulem, praeceptorem)构成了动词 consecrares 的宾语,呈现出复杂的交错分离结构(hyperbaton)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.humanitext-lat2:17