← 马格努斯·奥索尼乌斯

致格拉提安皇帝感恩辞

§9-11

称颂任命诏书与感念赐予执政官礼服

奥索尼乌斯逐句称颂了格拉提安皇帝在多瑙河前线求问上帝并任命其为执政官的诏信,并对皇帝亲自为其挑选并赐予织有君士坦提乌斯像的执政官棕榈纹袍服(trabea palmata)的深恩表达竭诚感激。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9

​Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui,1 ut supra dictum est, succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata supprimeret; quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati crimine arguendus aut temerarii professione culpandus: tamen, alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi, tu, Auguste venerabilis, districtus maximo bello, adsultantibus tot milibus barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur. comitia consulatus mei armatus exerces. tributa ista quod in urbe Sirmio geruntur, an. ut quod in procinctu, centuriata dicentur?2 an ut quondam pontificalia vocabuntur, sine arbitrio multitudinis sacerdotum tractata collegio? sic potius, sic vocentur quae tu pontifex maximus deo participatus3 habuisti. Non est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. verba sunt litterarum tuarum: quibus apud me auctoritatem summi numinis et tuae voluntatis amplificas. sic enim loqueris: cum de consulibus in annum creandis solus mecum volutarem, ut me nosti atque ut facere debui et velle te scivi, consilium meum ad deum retuli. eius auctoritati obsecutus te consulem designari et declarari ei priorem nuncupavi. cuius orationis ordo lucidior? quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis moris antiqui nomina peregrina miscere? valete modo. classes populi et urbanarum tribuum praerogativae et centuriae iure vocatae. quae comitia pleniora umquam fuerunt quam quibus praestitit deus consilium, imperator obsequium?

然而正如上文所述,由于我感念之情虽深而辞赋之才甚狭,早已为题材之宏大所压倒;对于那些名声显赫且有举世欢腾为证、即使最为笨拙之人(除非他同时也是极不虔敬之辈)也不会加以隐瞒的事象,我至今尚未触及。由于它们超出了我的言辞能力,我迟疑着不敢触碰,盖因我不是将被指控犯有忘恩之罪,便是将因自承鲁莽而遭谴责。然而,既然二者必受其一,我宁愿冒失受到指责,亦不愿恶意受到非难。尊严的奥古斯都啊,当多瑙河沿岸所阻隔的数以万计的蛮族侵袭骚扰之际,您分心于一场大战,却顶盔贯甲为我执政官职的选拔主持民会!这民会究竟该因在锡尔米乌姆城中举行而被称为特里布斯民会,还是该因在军阵中举行而被称为百人队民会?抑或应如昔日那样,在不经民众决断的情况下由祭司团处置,因而被称为祭司民会?宁可如此,宁可这样称呼由您这位大祭司与上帝共同商议所举行的民会!虔诚的皇帝啊,捏造此类事绝非我才能所能及。这皆是您御信中的原话,您在信中向我弘扬了至高神意与您自身旨意的权威。因为您正是这样说的:“当我独处、心中寻思选立明年执政官之事时,正如您了解我、且如我理当遵行、又如我深知您所期盼的那样,我将自己的谋划呈交于上帝。遵循祂的权威,我指派您为执政官,予以宣告,并宣示您居于首席。”何种演说的条理能比这更为清晰?何等严谨的学养能如此准确地运用民会的专有词汇,而不将外来名称混入古制术语之中?平民的阶层、各城区特里布斯的优先表决权、依法召集的百人队啊,如今你们且退下吧!何曾有过比这更完全的民会——上帝赐予谋划,而皇帝奉献顺从?

§10

​Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium auditorii sacri, dictorum tuorum timidus interpres, offendam, divinitatis tuae pro! levi cum piaculo verba transcurro. cum de consulibus, inquis, in annum creandis: erudita vox et cura sollemnis! mecum volutarem: o profundi altitudo secreti! habes ergo consiliatorem et non metuis proditorem, ut me nosti: quid familiarius, ut facere debui: quid constantius, ut velle te scivi: quid dici blandius potest? consilium meum ad deum retuli. et quemadmodum solus, cui praesto est tam grande consilium? an plenius cum senatu, cum equestri ordine, cum plebe Romana, cum exercitu tuo et provinciis omnibus deliberasses? consilium meum ad deum retuli. non ut, credo, novum sumeres, sed ut sanctius fieret, quod volebas, eius auctoritati obsecutus: scilicet ut in consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti, te consulem designati et declaravi et priorem nuncupavi. quis haec verba te docuit? ego tam propria et tam Latina nescivi. designati et declaravi et nuncupavi. non fit hoc temere, habet moras suas dispertitis gradibus tam matura cunctatio, has ego litteras tuas si in omnibus pilis atque porticibus, unde de plano legi possint,4 instar edicti pendere mandavero, nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum?

至虔的皇帝啊,如今我为了不冒犯神圣听众的崇高尊严,作为您言辞的怯懦阐释者,怀着微小的冒渎之疚——啊!——匆匆浏览您神圣旨意的言辞。“当选立明年的执政官之事,”您说:这是博学的言辞与庄严的关怀!“我心中寻思”:噢,幽邃秘密之渊深!原来您自有顾问,且不惧背叛者。“正如您了解我”:还有何话比这更亲近?“如我理当遵行”:还有何话比这更坚定?“如我深知您所期盼”:还有何语能说得比这更温存悦耳?“我将自己的谋划呈交于上帝。”身旁侍立着如此崇高的谋划,您何尝是孤身一人?抑或您若与元老院、与骑士阶层、与罗马平民、与您的军队以及所有行省商榷,还能比这更加完备吗?“我将自己的谋划呈交于上帝”——我想,这并非为了采纳新意,而是为了让您所愿之事更显神圣。“遵循祂的权威”:正如您在追尊先父、为叔父复仇、选立胞弟时所做的那样。“我指派您为执政官,予以宣告,并宣示您居于首席。”是谁教给您这些词汇的?连我自己也不晓得如此贴切、如此地道的拉丁语词!“我指派、宣告、宣示。”这绝非轻率而为,如此成熟的从容不迫,通过分列的阶梯自有时度。倘若我下令将您的这封信如同告示一般悬挂在所有立柱和门廊上,以便人们在平地上即可清晰阅读,难道我不会获得与这些册页数目一样多的雕像之荣崇吗?

§11

​Sed ad blandiora festino, ab hac enim litterarum ad me datarum parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur, omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens, pro me cura tam felix? in Illyrico arma quatiuntur: tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas, loricatus de toga mea fractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta disponis: feliciter et bono omine, namque iste habitus, ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. parum est, si, qualis ad me trabea mittatur, interroges: te coram promi iubes, nec satis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse de multis et, cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. palmatam, inquis, tibi misi, in qua divus Constantius parens noster intentus est. me beatum, cuius insignibus talis cura praestatur! haec plane, haec est picta, ut dicitur, vestis, non magis auro suo quam tuis verbis, sed multo plura sunt in eius ornatu, quae per te instructus intellego, geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti. Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur.

但我急于转向更为怡人之事。在离开了致我的御信的这一节之后,您甚至屈尊垂询应当赐给我何等样式的执政官袍;您的关切使主管御赐的全体官员疲惫不堪。因此,难道您不仅赐予了我执政官职,更为我付出了如此周详的关怀,并因我而成就了如此吉祥的关怀吗?伊利里库姆兵戈相击,您却为了我而在全高卢分发文官荣衔的服饰。您身披铁甲却商议我的托加袍,在军阵中、在行将血战之际筹划我棕榈纹袍服的饰物——此举吉祥且兆示福佑!因为这种装束,在和平时属于执政官,在胜利时正属于凯旋将领。仅仅询问赐我何种长袍对您而言尚嫌不足:您命令将其呈至面前,亦不满足于让掌管恩赐的官员照章办事;您亲自从众多衣物中挑选,挑选之后更以尊崇之言随附您的馈赠。“我赐予您棕榈袍,”您说,“其中织入了我们的长辈、神君君士坦提乌斯。”我是何等幸福,竟能让自己的徽章蒙受如此关照!这显然正是所谓织锦华服,其因您的言辞而增辉,不亚于其黄金之灿烂。但在其纹饰之中,蒙您教诲的我体会到了更为深远之意:一袭华服之上,赫然辉映着奥古斯都的双重名号。君士坦提乌斯织入了袍服的图案,而格拉提安则在赐赏的尊荣中被人深切感知。

语法注4 条
  1. 9quam grati animi, tam sermonis exigui

    性质属格(genitivus qualitatis),用作修饰主语(succumbo 隐藏的第一人称主语奥索尼乌斯本人)的描写性短语。由相关连词 quam... tam... 构成对比结构,意为“心怀感激之切,一如言辞辞藻之狭”。

  2. 9tributa ista quod in urbe Sirmio geruntur, an, ut quod in procinctu, centuriata dicentur?

    借用古罗马民会制度(特里布斯民会与百人队民会)的修辞性抉择疑问句。中性复数 ista 指代前文的 comitia consulatus mei;两个 quod 从句分别引导理由(“究竟因在锡尔米乌姆城中举行而被称为特里布斯民会,还是因在战阵中[in procinctu]举行而被称为百人队民会?”)。

  3. 9deo participatus

    关于动词 participo 语态的语法判断点。此处及物动词 participo 的完成分词 participatus 与与格 deo 连用,带有名词性参与或异态/中间语态色彩,意为“与上帝共同商榷的”或“请上帝作为共同决断者的”。

  4. 10unde de plano legi possint

    de plano 为罗马行政与司法程式中的专门用语,字面意为“从平地上”,引申为“站在平地上便可平视清晰阅读的”(指法令告示悬挂在无需梯子即可被公众阅览的高度)。关系副词 unde 引导的定语从句采用虚拟式 possint 表示目的或结果。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0045.stoa014.humanitext-lat2:9-11