- 底本
- Digesta Iustiniani Augusti. Mommsen, Theodor & Krueger, Paul, editors. Berlin: Weidmann, 1870.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:6.2.7.pr-6.2.7.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-12
阐述普布里基乌斯诉权的适用条件,说明其适用于裁判归属、诉讼标的价格评估、无偿原因取得、从未成年人处购买及易货等情形,并探讨买受人的善意与交付要件,以及通过奴隶或代理人取得时的处理。
[ULPIANUS libro sexto decimo ad edictum.]
[乌尔比安,《告示评注》第十六卷]
Sed et si res adiudicata sit, Publiciana actio competit.
但是,如果物已被裁判归属,普布里基乌斯诉权同样适用。
Si lis fuerit aestimata,1 similis est uenditioni: et ait Iulianus libro uicensimo secundo digestorum, si optulit reus aestimationem litis, Publicianam competere.
如果对诉讼标的进行了价格评估,则类似于买卖。尤里安在《学说汇纂》第二十二卷中指出,如果被告交付了诉讼标的的评估额,则享有普布里基乌斯诉权。
Marcellus libro septimo decimo digestorum scribit eum, qui a furioso ignorans eum furere emit, posse usucapere: ergo et Publicianam habebit.
马尔切鲁斯在《学说汇纂》第十七卷中写道,在不知其精神失常的情况下从精神失常者处购买之人能够时效取得;因此,他也享有普布里基乌斯诉权。
Sed et si quis ex lucratiuis causis2 rem accepit, habet Publicianam, quae etiam aduersus donatorem competit: est enim iustus possessor et petitor, qui liberalitatem accepit.
此外,如果某人因无偿原因接受了物,他也享有普布里基乌斯诉权,这甚至可以针对赠与人提起;因为接受恩惠之人是正当的占有者和请求人。
Si a minore quis emerit ignorans eum minorem esse, habet Publicianam.
如果有人从未成年人处购买,而不知其为未成年人,则享有普布里基乌斯诉权。
Sed et si permutatio facta sit, eadem actio competit.
此外,如果进行了易货,同一诉权亦适用。
Publiciana actio ad instar proprietatis, non ad instar possessionis3 respicit.
普布里基乌斯诉权指向所有权的类似,而非占有的类似。
Si petenti mihi rem iusiurandum detuleris egoque iurauero rem meam esse, competit Publiciana mihi, sed aduersus te dumtaxat: ei enim soli nocere debet iusiurandum, qui detulit. sed si possessori delatum erit iusiurandum et iurauerit rem petitoris non esse, aduersus eum solum petentem exceptione utetur, non ut et habeat actionem.
如果在我请求返还物时,你要求我宣誓,而我发誓该物属于我,则我享有普布里基乌斯诉权,但仅针对你;因为宣誓只应对要求宣誓之人产生不利后果。但如果向占有者要求宣誓,而其发誓物不属于请求人,则其仅可针对该请求人提起抗辩,而并非因此获得诉权。
In Publiciana actione omnia eadem erunt, quae et in rei uindicatione diximus.
在普布里基乌斯诉讼中,一切规则均与我们在所有物返还诉讼中所述相同。
Haec actio et heredi et honorariis successoribus competit.
此诉权既适用于继承人,也适用于裁判官法上的承继人。
Si ego non emero, sed seruus meus, habebo Publicianam. idem est et si procurator meus uel tutor uel curator uel quis alius negotium meum gerens emerit.
如果购买者不是我,而是我的奴隶,我将享有普布里基乌斯诉权。如果我的代理人、监护人、保佐人或其他管理我事务的人进行了购买,情况也是如此。
Praetor ait: 'qui bona fide emit.' non igitur omnis emptio proderit, sed ea, quae bonam fidem habet: proinde hoc sufficit me bonae fidei emptorem fuisse, quamuis non a domino emerim, licet ille callido consilio uendiderit: neque enim dolus uenditoris mihi nocebit.
裁判官规定:“基于善意购买之人。”因此,并非所有的购买都有效,而仅限于具有善意的购买。因此,只要我是善意买受人即为已足,即使我未从所有权人处购买,且即便出卖人出于狡黠之计而进行出卖;因为出卖人的欺诈行为并不会对我造成不利。
In hac actione non oberit mihi, si successor sum et dolo feci, cum is, in cuius locum successi, bona fide emisset:4 nec proderit, si dolo careo, cum emptor, cui successi, dolo fecisset.
在此诉讼中,如果我是承继人且行为具有恶意,但被承继人是基于善意购买的,这不会对我产生不利;同样,即使我没有恶意,但被承继的买受人行为具有恶意,这也不会对我有利。
Sed enim si seruus meus emit, dolus eius erit spectandus, non meus, uel contra.
然而,如果是我的奴隶购买的,则应当审查他的恶意,而非我的恶意,反之亦然。
Publiciana tempus emptionis continet, et ideo neque quod ante emptionem neque quod postea dolo malo factum est in hac actione deduci Pomponio uidetur.
普布里基乌斯诉权着眼于购买的时间,因此在蓬波尼乌斯看来,购买前或购买后所实施的恶意行为,均不包含在这一诉讼的审查范围之内。
Bonam autem fidem solius emptoris continet.
此外,它仅考察买受人一人的善意。
Ut igitur Publiciana competat, haec debent concurrere, ut et bona fide quis emerit et ei res empta eo nomine sit tradita: ceterum ante traditionem, quamuis bonae fidei quis emptor sit, experiri Publiciana non poterit.
因此,为使普布里基乌斯诉权成立,必须同时具备以下条件:即善意购买,且购买的物已以此名义交付。然而,在交付之前,即使是善意买受人,也无法提起普布里基乌斯之诉。
Iulianus libro septimo digestorum scripsit traditionem rei emptae oportere bona fide fieri: ideoque si sciens alienam possessionem adprehendit, Publiciana eum experiri non posse, quia usucapere non poterit. nec quisquam putet hoc nos existimare sufficere initio traditionis ignorasse rem alienam,5 uti quis possit Publiciana experiri, sed oportere et tunc bona fide emptorem esse.
尤里安在《学说汇纂》第七卷中写道,购买之物的交付应当善意地进行;因此,如果某人在明知是他人物的情况下而占有,由于其无法时效取得,故而不能提起普布里基乌斯之诉。任何人都不应该认为我们主张:只要在交付开始时不知是他人物即可提起普布里基乌斯之诉;而是要求在此时间点上同样必须是善意买受人。
- 6.2.7.1lis fuerit aestimata
指诉讼标的的金钱评估(litis aestimatio)。被告通过支付评估价格而非返还原物,实质上取得了类似于买受人的所有权或准所有权地位。
- 6.2.7.3ex lucratiuis causis
指赠与或遗赠等无偿原因(不带对价的法律原因)。即使没有对价(有偿原因),受赠人作为正当占有者(iustus possessor)亦可提起普布里基乌斯诉讼。
- 6.2.7.6ad instar proprietatis, non ad instar possessionis
表明普布里基乌斯诉权的性质旨在保护所有权(拟制时效取得的完成),而非保护占有。
- 6.2.7.12non oberit mihi, si successor sum et dolo feci, cum is, in cuius locum successi, bona fide emisset
解释了在被承继人为善意而承继人为恶意,或相反情形下,善意与恶意的承继规则(以前手的善意或恶意为基准)。
- 6.2.7.17nec quisquam putet hoc nos existimare sufficere initio traditionis ignorasse rem alienam
由 nec quisquam putet(任何人都不应当认为)引导的带对格不定式结构(hoc nos existimare sufficere...),其中 sufficere 的主语是 ignorasse rem alienam(不知道是他人的物)。强调在交付时同样需要具备善意。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-07-12 发布)
- 中于 2026-07-13 由 Gemini 3.5 Flash 重新翻译
