← 查士丁尼一世

学说汇纂

§3.5.33.pr

无因管理中祖母扶养孙辈费用的扣除

针对尼森尼乌斯·阿波里纳里斯关于在无因管理清算中是否可以扣除祖母扶养外孙费用的咨询,保罗回答称,这取决于具体的事实问题而非绝对的法律规则,在特定条件下应当允许扣除。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →

[PAULUS libro primo quaestionum.]

[保罗,《学问的探讨》第一卷]

§3.5.33.pr

​Nesennius Apollinaris Iulio Paulo salutem. Auia nepotis sui negotia gessit: defunctis utrisque1 auiae heredes conueniebantur a nepotis heredibus negotiorum gestorum actione: reputabant2 heredes auiae alimenta praestita nepoti. respondebatur auiam iure pietatis de suo praestitisse: nec enim aut desiderasse, ut decernerentur alimenta, aut decreta essent. praeterea constitutum esse dicebatur, ut si mater aluisset, non posset alimenta, quae pietate cogente de suo praestitisset, repetere. ex contrario dicebatur tunc hoc recte dici, ut de suo aluisse mater probaretur: at in proposito auiam, quae negotia administrabat, uerisimile esse de re ipsius nepotis eum aluisse. tractatum est, numquid utroque patrimonio erogata uideantur. quaero quid tibi iustius uideatur. respondi: haec disceptatio in factum constitit:3 nam et illud, quod in matre constitutum est, non puto ita perpetuo obseruandum. quid enim si etiam protestata est se filium ideo alere, ut aut ipsum aut tutores eius conueniret? pone peregre patrem eius obisse et matrem, dum in patriam reuertitur, tam filium quam familiam eius exhibuisse: in qua specie etiam in ipsum pupillum negotiorum gestorum dandam actionem diuus Pius Antoninus constituit. igitur in re facti facilius putabo auiam uel heredes eius audiendos, si reputare uelint alimenta, maxime si etiam in ratione impensarum ea rettulisse auiam apparebit. illud nequaquam admittendum puto, ut de utroque patrimonio erogata uideantur.

尼森尼乌斯·阿波里纳里斯向尤里乌斯·保罗问候。 一位祖母管理了她外孙的事务:双方都去世后,外孙的继承人提起无因管理之诉,起诉祖母的继承人;祖母的继承人请求扣除提供给外孙的扶养费。 对方反驳说,祖母是基于情谊以自己的财产提供扶养的:因为她既没有请求裁定扶养费,扶养费也未曾被裁定。 此外,据说已有规定,如果母亲扶养了孩子,她就不能索回因情谊驱使而用自己的财产所提供的扶养费。 相反,有人主张,只有在证明母亲是用自己的财产进行扶养时,上述说法才是正确的;而在本案中,管理事务的祖母很有可能是利用外孙自己的财产来扶养他的。 曾讨论过是否应当认为这些费用是从双方的财产中支出的。请问您认为哪种观点更为公正? 我回答道:“这一争议取决于事实;因为我认为,即使是关于母亲所作的规定,也不必如此绝对地遵守。 因为,如果她甚至曾声明她扶养儿子是为了起诉他本人或他的监护人,那又该如何呢? 设想其父亲死于国外,母亲在返回祖国期间,不仅扶养了儿子,还供养了他的家仆:神圣的安东尼努斯·庇护曾规定,在这种情况下,甚至应当对受监护人本人准予提起无因管理之诉。 因此,在事实层面上,如果祖母或其继承人想要扣除扶养费,我认为他们的主张更容易获得支持,尤其是如果查明祖母已将这些费用列入支出明细账中的话。 至于那认为费用应被视为从双方财产中支出的观点,我认为是绝不应予以采纳的。”

语法注3 条
  1. 3.5.33.prdefunctis utrisque

    由夺格复数代词与分词构成的“绝对夺格”结构,在时间或原因上表明本案双方当事人(祖母与外孙)均已去世的先决事实。

  2. 3.5.33.prreputabant

    动词 reputare 在此处并非通常的“思考”或“估算”,而是在无因管理或监护清算的法律语境下,意为“计入账目”、“抵销”或“扣除”已支出的费用。

  3. 3.5.33.prin factum constitit

    法律惯用语,意为“取决于事实问题”或“归结于事实”,与纯粹的法律问题(in iure)相对。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-07-12 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-10-12)
  • 中于 2026-07-13 由 Gemini 3.5 Flash 重新翻译
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:3.5.33.pr