- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi030.humanitext-lat2:8-12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卡鲁斯在波斯战役中进军至泰西封后猝然身亡,引发了雷击与病卒之争。随后叙述转向其子努梅里阿努斯的卓绝文才,以及他在自波斯撤军途中遭岳父阿佩尔谋杀并最终案发的过程。
Ingenti apparatu et totis viribus Probi profligato magna ex parte bello Sarmatico, quod gerebat, contra Persas profectus nullo sibi occurrente Mesopotamiam Carus cepit et Ctesiphontem usque pervenit occupatisque Persis domestica seditione imperatoris Persici nomen emeruit. verum cum avidus gloriae, praefecto suo maxime urgente, qui et ipsi et filiis eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius progressus esset, ut alii dicunt morbo, ut plures fulmine, interemptus est. negari non potest eo tempore quo periit tantum fuisse subito tonitruum ut multi terrore ipso exanimati esse dicantur. cum igitur aegrotaret atque in tentorio iaceret, ingenti exorta tempestate inmani coruscatione, inmaniore, ut diximus, tonitru exanimatus est. Iulius Calpurnius, qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum urbis super morte Cari epistulam dedit: Inter cetera Cum, inquit, Carus, princeps noster vere carus, aegrotaret, tanti turbinis subito exorta tempestas est ut caligarent omnia, neque alterutrum nosceret; coruscationum deinde ac tonitruum in modum fulgurum igniti sideris continuata vibratio omnibus nobis veritatis scientiam sustulit. subito enim conclamatum est imperatorem mortuum, et post illud praecipue tonitruum quod cuncta terruerat. his accessit quod cubicularii dolentes principis mortem incenderunt tentorium, unde unde fuit,1 fama emersit fulmine interemptum eum quem, quantum scire possumus, aegritudine constat absumptum.
卡鲁斯以庞大的军备和普罗布斯的全部军队,大体平定了正在进行的萨尔马提亚战争之后,便进军讨伐波斯人。在无人阻拦的情况下,他攻占了美索不达米亚,并一路进抵泰西封;乘波斯人深陷内乱之际,他赢得了“波斯征服者”的统帅称号。然而,当他渴望荣耀,并在其企图称帝而谋求他及其子嗣毁灭的近卫军长官的极力催促下进一步深入时,正如有人所言因疾病,又如多数人所言因雷击而身亡。无可否认的是,在他殒命之时,突降如此剧烈的雷鸣,以致据说许多人仅因恐惧便已吓得断气。因此,当他患病卧于帐篷中时,一场狂暴的风暴骤起,伴随着惊人的闪电和——如我们所言——更为骇人的雷鸣,他便气绝身亡。负责文书记录的尤利乌斯·卡尔普尔尼乌斯就卡鲁斯之死致信城市长官,其中提及: 他说:“当我们真正可亲敬的(卡鲁斯)皇帝卡鲁斯患病之时,突起一场暴烈的旋风,以致天地晦暗,彼此莫辨;随后闪电与雷鸣宛如燃烧天体发出的霹雳般连续震颤,夺去了我们所有人探知真相的可能。因为突然有人高呼皇帝已死,特别是在那场令万物胆寒的雷鸣之后。加之寝殿侍从因哀恸君主之死而点燃了帐篷,不论实情究竟如何,由此便传出了他死于雷击的谣言,而据我们所能知,他确凿无疑是因病暴卒。”
Hanc ego epistulam idcirco indidi quod plerique dicunt vim fati quandam esse, ut Romanus princeps Ctesiphontem transire non possit, ideoque Carum fulmine absumptum quod eos fines transgredi cuperet qui fataliter constituti sunt. sed sibi habeat artes suas timiditas,2 calcanda virtutibus, licet plane ac licebit, ut per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit, Persas vincere atque ultra eos progredi, et futurum reor, si a nostris non deseratur promissus numinum favor. Bonum principem Carum fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod statim ut est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces ut invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiamque minarentur, ita scienter bella partiendo contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim milibus, captis diversi sexus viginti milibus.
我之所以收录此信,是因为多数人声称存在某种命运之力,致使罗马君主不得逾越泰西封,因而卡鲁斯被雷击夺命是由于他妄图跨越命定的界限。但让那理应被美德践踏的怯懦保留其诡辩吧;正如通过最神圣的恺撒马克西米安所证实的那样,战胜波斯人并超越其境显然是被允许的,而且将来亦会被允许;我相信只要我们的人不离弃神明所许诺的庇佑,此景定当实现。证明卡鲁斯是位明君的不仅有诸多证据,更有此一事迹:他一登上皇位,便针对因普罗布斯之死而气焰嚣张、甚至扬言不仅要侵犯伊利里库姆更要进犯色雷斯和意大利的萨尔马提亚人,巧妙地分兵予以击溃,仅在数日之内便斩杀萨尔马提亚人一万六千,俘虏男女两万,使潘诺尼亚诸省恢复了安定。
Haec de Caro satis esse credo, veniamus ad Numerianum. huius et iunctior patri et admirabilior per socerum suum facta videtur historia, et quamvis Carinus maior aetate fuerit, prior etiam Caesar quam hic sit nuncupatus, tamen necesse est ut prius de Numeriano loquamur, qui patris secutus est mortem, post de Carino, quem vir rei publicae necessarius Augustus Diocletianus habitis conflictibus interemit.
关于卡鲁斯,我认为这些已足够,让我们转到努梅里阿努斯。他的历史似乎与父亲联系更为紧密,且因其岳父而更显奇特;尽管卡里努斯年长,且比他更早被宣布为恺撒,但我们仍须先叙述继父亲之后死去的努梅里阿努斯,然后再谈卡里努斯——对国家不可或缺的人物奥古斯都戴克里先在交战后将他诛杀。
Numerianus, Cari filius, moratus egregie et vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer publice declamaverit feranturque illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora stilo, versu autem talis fuisse praedicatur ut omnes poetas sui temporis vicerit, nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui Ἁλιευτικὰ, Κυνηγετικὰ et Ναυτικὰ scripsit quique in omnibus coloniis inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem iamborum scriptorem, qui patris eius gesta in litteras rettulit, iisdem quae recitaverat editis veluti radio3 oratio fertur ad senatum missa tantum habuisse eloquentiae ut illi statua non quasi Caesari sed quasi rhetori decerneretur, ponenda in Bibliotheca Ulpia, cui subscriptum est: Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.
卡鲁斯之子努梅里阿努斯品行卓绝,确配帝位,且口才出众,以致幼年即能公开演说,并有杰出文作流传,然而其文风更宜于辩论演说而非西塞罗式风格;在诗作方面,据说他超拔于同侪,战胜了当时所有的诗人;因为他不仅同撰写了《渔捞篇》《狩猎篇》和《航行篇》且在各殖民地名声大噪的奥林匹乌斯·涅墨西阿努斯竞逐,亦超越了将其父功绩载入诗册的短长格诗作家奥勒留·阿波利纳里斯;当他将所诵读的作品刊行后,犹如光芒万丈;据说他送交元老院的演说极具文采,以致元老院决定不以恺撒之礼、而是以修辞学家之荣为他在乌尔皮乌斯图书馆树立雕像,其铭文题作: ‘致恺撒努梅里阿努斯,其时代最强之演说家。’
Hic patri comes fuit bello Persico. quo mortuo, cum oculos dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote vigilia confecto familiarissimum fuit, ac lectica portaretur, factione Apri soceri sui, qui invadere conabatur imperium, occisus est. sed cum per plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a milite, contionareturque Aper idcirco illum videri non posse, quod oculos invalidos a vento ac sole subtraheret, foetore tamen cadaveris res esset prodita, omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non potuit, eumque ante signa et principia protraxere. tunc habita est ingens contio,
此人在波斯战争中随侍其父。父亲死后,因他过度操劳失眠极易罹患眼疾,双眼开始疼痛,遂乘轿舆前行;意图篡夺帝位的岳父阿佩尔结党将其刺杀。然而,当士兵连日探询皇帝平安,而阿佩尔发表讲话称皇帝因避风避日以护弱目而无法露面时,尸体的恶臭最终泄露了实情;所有人冲向阴谋无法再掩盖的阿佩尔,将他拖至军旗与大营之前。随即召开了盛大的集会,
- 8unde unde fuit
叠词不定副词 undeunde(无论何处、无论缘由如何)的用法。此处作为习语性让步表达,意为“不论传言源自何处”或“无论实情起因如何”。
- 9sed sibi habeat artes suas timiditas
现在时虚拟式 habeat 用于表示让步或针对第三者的祈使。成语 sibi habere(留给自己、自作自受)带有不屑一顾的语气,表示怯懦大可保留其借口与诡辩(artes suas),不值一顾。
- 11iisdem quae recitaverat editis veluti radio
句法上极难且版本疑有脱落讹误之处。独立夺格 iisdem... editis(当他将所朗诵的作品刊行时)附带有比喻性副词短语 veluti radio(犹如光束般绚烂),其后承接主句 oratio fertur... missa tantum habuisse eloquentiae(据说送交元老院的演说拥有如此极高的文采)。
