← 罗马皇帝群像

卡鲁斯、卡里努斯与努梅里安传

§13-16

戴克里先即位与卡里努斯的暴政

努梅里阿努斯遇害后,戴克里先在全军拥戴下被推举为奥古斯都,并亲手诛杀近卫军长官阿佩尔以应验女巫预言;随后记述了受命掌管西方的卡里努斯极其荒淫暴虐、秽行累累的恶政。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§13

factum etiam tribunal. et cum quaereretur quis vindex Numeriani iustissimus fieret, quis daretur rei publicae bonus princeps, Diocletianum omnes divino consensu, cui multa iam signa facta dicebantur imperii, Augustum appellaverunt, domesticos tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei publicae, amantem suorum et ad omnia quae tempus quaesiverat temperatum, consilii semper alti, nonnumquam tamen effrontis sed prudentia et nimia pervicacia motus inquieti pectoris comprimentis.1 hic cum tribunal conscendisset atque Augustus esset appellatus, et quaereretur quemadmodum Numerianus esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetorii ostentans percussit, addens verbis suis, Hic est auctor necis Numeriani. sic Aper foeda vita et deformibus consiliis agens dignum moribus suis exitum dedit, avus meus rettulit interfuisse contioni, cum Diocletiani manu esset Aper occisus; dixisse autem dicebat Diocletianum, cum Aprum percussisset: Gloriare, Aper, Aeneae magni dextra cadis.2 quod ego miror de homine militari, quamvis plurimos plane sciam militares vel Graece vel Latine vel comicorum usurpare dicta vel talium poetarum, ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt ut eos faciant vetera dicta usurpare. nam et Lepus tute es, pulpamentum quaeris? Livii Andronici dictum est, multa aliaque Plautus Caeciliusque posuerunt.

公堂讲坛亦已筑起。当人们询问谁能成为努梅里阿努斯最公正的复仇者、谁该作为贤明君主被赋予国家时,所有人都在神意的共识下,齐声拥戴当时统领宫廷禁卫军的戴克里先为奥古斯都——据说此前已有许多预示其问鼎帝位的兆象降临于他。他是一位杰出而精明的人物,热爱国家,关爱同袍,凡依时势所求之事无不克制适度;他志向长存高远,虽偶显傲慢冒进,却能以明智与过人的刚毅抑制内心不安的激荡。当他登上讲坛并被拥立为奥古斯都之后,在探究努梅里阿努斯究竟如何遇害之际,他拔剑直指近卫军长官阿佩尔并将其斩杀,同时口中说道: “此人便是杀害努梅里阿努斯的罪魁祸首。” 阿佩尔一生行径丑恶,满怀卑劣图谋,终以与其品行相称的方式毙命。我祖父曾叙述,戴克里先亲手诛杀阿佩尔时,他本人就在集会现场;他还说,戴克里先刺杀阿佩尔时曾言: “夸耀吧,阿佩尔, 你乃是殒于伟大的埃涅阿斯的右手之下。” 对于一介行伍之人能有此言,我深感诧异,尽管我十分清楚,许多军人无论是用希腊语还是拉丁语,都会引用喜剧作家或此类诗人的名句;毕竟喜剧作家本身通常也是如此塑造军人,使他们援引古老格言的。因为: “你自己本是野兔,竟妄图享用美味佳肴?” 亦是利维乌斯·安德罗尼库斯的名言,普劳图斯与采基利乌斯亦载有许多其他名句。

§14

Curiosum non puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data est ad omen imperii, avus meus mihi rettulit ab ipso Diocletiano compertum. Cum, inquit, Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur, in minoribus adhuc locis militans, et cum Druiade quadam muliere rationem convictus sui cottidiani faceret, atque illa diceret, Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es, ioco non serio Diocletianus respondisse fertur, Tunc ero largus, cum fuero imperator. post quod verbum Druias dixisse fertur, Diocletiane, iocari noli, nam eris imperator cum Aprum occideris.

我认为在此恰当之处记述一段关于奥古斯都戴克里先的轶事,既非多管闲事,亦非过于流俗;那是预示他登基称帝的征兆,是我祖父将从戴克里先本人处获悉之事告诉了我。 祖父说: “当戴克里先在低阶军职服役期间,寓居于高卢图恩格里人之地的一家酒肆中,正与一位德鲁伊女巫结清日常伙食账目时,那女子对他说: ‘戴克里先,你太贪婪了,你也太吝啬了。’ 据说戴克里先半开玩笑、非认真地回答道: ‘当我成为皇帝时,我自会慷慨大方。’ 在此话之后,据说那德鲁伊女巫说道: ‘戴克里先,休要开玩笑,因为当你斩杀了一头野猪(阿佩尔)之时,你便会成为皇帝。’”

§15

semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, idque Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Druiade ipse rettulerat. denique, ut erat altus, risit et tacuit, apros tamen in venatibus, ubi fuit facultas, manu sua semper occidit, denique cum Aurelianus imperium accepisset, cum Probus, cum Tacitus, cum ipse Carus, Diocletianus dixit, Ego semper apros occido, sed alter utitur pulpamento. iam illud notum est atque vulgatum, quod, cum occidisset Aprum praefectum praetorii, dixisse fertur, Tandem occidi Aprum fatalem. ipsum Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua fuisse nisi ut impleret Druiadis dictum et suum firmaret imperium, non enim tam crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret. Dictum est de Caro, dictum etiam de Numeriano, superest nobis Carinus, homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet dicere quod in litteras Onesimus rettulit), ipse quoque male usus genio sexus sui. hic cum Caesar decretis sibi Galliis atque Italia, Illyrico, Hispaniis ac Britanniis et Africa relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege ut omnia faceret quae Augusti faciunt,3 enormibus se vitiis et ingenti foeditate maculavit, amicos optimos quosque relegavit, pessimum quemque elegit aut tenuit, praefectum urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquando nec dici. praefectum praetorii quem habebat occidit; in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex suis notariis, quem stuprorum et libidinum conscium semper atque adiutorem habuerat, invito patre consul processit, superbas ad senatum litteras dedit. vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit. uxores ducendo ac reiciendo novem duxit pulsis plerisque praegnantibus. mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit. fastidium subscribendi tantum habuit ut impurum quendam, cum quo semper meridie iocabatur, ad subscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque

戴克里先心中常存对帝位的渴望,对此马克西米安知情,我祖父亦知情——因戴克里先本人曾将德鲁伊女巫的预言转告祖父。总之,由于他城府深沉,只是一笑了之并保持缄默;然而在狩猎中,只要有机会,他总是亲手斩杀野猪。后来,无论是奥勒良称帝、普罗布斯称帝、塔基图斯称帝,还是卡鲁斯本人称帝之时,戴克里先皆言: “野猪总是我来斩杀,享受肥肉佳肴的却是别人。” 如今人们已知晓且广泛传扬的是,据说在他诛杀了近卫军长官阿佩尔之后曾言: “我终究斩杀了命中注定的野猪(阿佩尔)。” 同一位祖父还曾说,戴克里先本人声称自己亲手杀人别无他因,只为应验德鲁伊女巫的预言并巩固自己的帝位;因为若非情势迫使他行此残暴杀戮,他绝不愿在即位之初便以如此残酷的面目昭示于人。关于卡鲁斯已叙述完毕,关于努梅里阿努斯亦已叙述完毕;留给我们的还有卡里努斯,他是所有人中最污秽不堪之徒,一个奸夫,频繁败坏青年的恶徒(奥内西穆斯在著作中所记载之事令人难以启齿),他自己亦严重糟践了自身的男儿本性。此人被父亲留下作为恺撒,统辖指定给他的高卢诸省及意大利、伊利里库姆、西班牙诸省、不列颠诸省与阿非利加,行使恺撒的治权——然而其条件是他可行使奥古斯都所行使的一切权力——但他却以滔天恶行和极度丑态玷污了自身。他放逐了所有最优秀的友人,拣选或留用了所有最卑鄙之徒;他将自己手下一名文书官擢升为城市长官,其丑恶程度前所未想、前所未闻。他诛杀了现任近卫军长官,改立昔日拉皮条的马特罗尼亚努斯充任该职——此人原是他手下的秘书之一,一直作为他通奸与纵欲的同谋和帮凶;他违背父意强行出任执政官,向元老院发出傲慢的书信。他向罗马城的平民乌合之众许诺瓜分元老院的财产,宛如他们就是罗马人民一般。他迎娶又废弃妻子,先后娶了九任,其中多人在怀孕期间被逐。他将宫殿填满了滑稽戏演员、娼妓、哑剧演员、歌手和皮条客。他厌烦签署公文至极,以致指派一个平日总在正午与他嬉戏顽闹的污秽之徒代为签署,且常常斥责该人

语法注3 条
  1. 13consilii semper alti, nonnumquam tamen effrontis sed prudentia et nimia pervicacia motus inquieti pectoris comprimentis

    接续前文 virum insignem, callidum... 的人物描摹,将性质属格(consilii semper alti, effrontis)与属格现在分词 comprimentis 并列使用,共同修饰或补充说明主语的内在性格特征。

  2. 13Gloriare, Aper, Aeneae magni dextra cadis.

    化用了维吉尔《埃涅阿斯纪》(10.830)中埃涅阿斯斩杀劳苏斯时的名句(Aeneae magni dextra cadis)。戴克里先在原句前加上“Gloriare, Aper”,作者特意惊叹于一介行伍军人居然能熟练引经据典。

  3. 16sed ea lege ut omnia faceret quae Augusti faciunt

    从属于 ea lege 的 ut 引导内容/条件虚拟式从句,意为“在……的条件/法规之下”,明确规定了卡里努斯的执政权限:虽名义上保有恺撒之位,但实质上获准行使全权奥古斯都的职权。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi030.humanitext-lat2:13-16