← 罗马皇帝群像

卡鲁斯、卡里努斯与努梅里安传

§4-7

卡鲁斯的出身与即位及出征波斯

作者考辨了关于卡鲁斯籍贯的诸多相左记载,指出其书信与演说均表明其自认罗马血统。在援引普罗布斯的褒扬信函为其洗清弑君嫌疑后,作者记叙了他即位、立二子为恺撒并出兵波斯之经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate1 dicere nequeam quae illa vera sit. Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum sed Illyricianis parentibus fuisse contendit, sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani sollertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit natum, in ephemeride quadam legisse me memini Carum Mediolanensem fuisse, sed albo curiae Aquileiensis civitatis insertum. ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consule ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri. Epistula Cari: Marcus Aurelius Carus pro consule Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent quibus rem publicam delegabant. ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem; nec feci aliter, si te iuvante non fallar,2 fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris. Vides tota epistula maiores suos Romanos illum velle intellegi, indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum primum imperator esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit. inter cetera: Gaudendum est itaque, patres conscripti, quod unus ex vestro ordine, vestri etiam generis, imperator est factus, quare adnitemur ne meliores peregrini quam vestri esse videantur. hoc quoque loco satis clarum est illum voluisse intellegi se esse Romanum, id est Roma oriundum. Hic igitur per civiles et militares gradus, ut tituli statuarum eius indicant, praefectus praetorii a Probo factus tantum sibi apud milites amoris locavit, ut interfecto Probo tanto principe solus dignissimus videretur imperio.

关于卡鲁斯的籍贯,多数作家的记载如此模棱两可,以至于由于记载的分歧过大,我无法说出哪一种才是真相。因为极为审慎地撰写了普罗布斯传记的奥内西穆斯断言,他出生并受教育于罗马,但双亲是伊利里亚人;而以极为娴熟之才探究卡鲁斯、卡里努斯与努梅里阿努斯时代的法比乌斯·塞里利亚努斯却声称,他并非生于罗马,而是生于伊利里亚,双亲并非潘诺尼亚人,而是迦太基人。我记得在某本日记中曾读到过,卡鲁斯是米兰人,但被载入了阿奎莱亚城邦的市参事会名册。至于他本人——这是不可否认的,正如他的信件所示,那是他作为资深执政官督促其副官克尽职守时所写的——极愿被视为罗马人。卡鲁斯的信件: “奇里乞亚资深执政官马可·奥勒留·卡鲁斯致其副官尤尼乌斯。我们的先祖,那些罗马显要,在选拔副官时遵照这一习俗:通过委以国家重任之人来展示自身的德行典范。就我而言,即便并非如此,我也决不会另作他途;若得你之相助我不致看走眼,我也未曾另作他途;因此,务请行事不违背我们的先祖,即罗马志士。” 你在整封信中可见,他极愿人们将其先祖理解为罗马人;他致元老院的演说亦昭示了其出身的这一特权。因为他刚被推举为皇帝,便向元老院阶层如此致书,其中提及: “因此,元老院的同僚们,理应庆贺的是,一位来自你们的阶层、且与你们同宗同族的人成为了皇帝;因此我们将竭力而为,不让外邦人显得比你们的族人更优秀。” 在此处亦十分清楚的是,他意在让人们明白他是罗马人,即出身于罗马。因此,正如他的雕像铭文所示,此人历经文武诸阶,被普罗布斯任命为近卫军长官,在士兵中为自己赢得了如此深厚的爱戴,以致在这位伟大的君主普罗布斯遇害之后,唯有他被视为最配享有帝位者。

§6

Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos in fastos rettulisse, Cari factione interemptum Probum, sed neque meritum Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et constantissime vindicavit. quid autem de eo Probus senserit indicant litterae de eius honoribus ad senatum datae: Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit. inter cetera: Felix autem esset nostra res publica, si, qualis Carus est aut plerique vestrum, plures haberem in actibus conlocatos. quare equestrem statuam viro morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico sumptu eidem exaedificetur domus marmoribus a me delatis. decet enim nos talis integritatem remunerari viri et reliqua.

我也并非不知,多数人曾怀疑并在纪年表中记载普罗布斯死于卡鲁斯的党羽之手;但无论普罗布斯对卡鲁斯的恩遇,还是卡鲁斯本人的德行,都不容人们相信此说,同时亦因他以最严厉、最坚决的方式为普罗布斯的死复了仇。至于普罗布斯对他的评价,送至元老院的关于其荣衔的信函足以说明: “普罗布斯·奥古斯都向其挚爱的元老院致意。” 其中提及: “但若在政务处理中有更多如卡鲁斯一般或如你们中多数人一般的人物受任,我们的国家必当兴盛。因此我认为,若诸位赞同,应当为这位恪守古风之人颁授骑马雕像,并附带以我运送的大理石由公费为其营建宅邸;因为奖赏此等人物的操守是我们理应践行的义务,”余文略去。

§7

Ac ne minima quaeque conectam et ea quae apud alios poterunt inveniri, ubi primum accepit imperium, consensu omnium militum bellum Persicum, quod Probus parabat, adgressus est, liberis Caesaribus nuncupatis, et ita quidem ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero Numerianum, adulescentem cum lectissimum tum etiam disertissimum, duceret, et dicitur quidem saepe dixisse se miserum, quod Carinum ad Gallias principem mitteret, neque illa aetas esset Numeriani ut illi Gallicanum, quod maxime constantem principem quaerit, crederetur imperium,3 sed haec alias; nam exstant etiam litterae Cari, quibus apud praefectum suum de Carini moribus queratur, ut appareat verum esse quod Onesimus dicit, habuisse in animo Carum ut Carino Caesareanum abrogaret imperium. sed haec, ut diximus, alias in ipsius Carini vita dicenda sunt. nunc ad ordinem revertemur.

为了不将每一细枝末节以及可在他人著作中查得之事一一连缀,他一登上皇位,便在全体士兵的一致拥戴下,着手推行普罗布斯生前筹备的波斯战争,并册封其子嗣为恺撒;其安排为:派卡里努斯率精选之人前往戍卫高卢诸省,而将既卓越非凡又长于辞令的青年努梅里阿努斯带在身边。据说他常慨叹自己命苦,因为他将卡里努斯作为统领派往高卢,而努梅里阿努斯的年纪尚不足以把极需沉稳统帅的高卢统治权托付于他。但此事容当后叙;因为卡鲁斯向其长官抱怨卡里努斯品行的书信犹存,由此显见奥内西穆斯所言非虚:卡鲁斯曾决意剥夺卡里努斯的恺撒统治权。但这些正如我们所言,须在卡里努斯本人的传记中另行叙述。现在我们重回叙事正轨。

语法注3 条
  1. 4prae summa varietate

    介词 prae 支配夺格(summa varietate),表示起阻碍作用的原因(“由于……的极大分歧”),说明后文结果从句(ut ... nequeam)无法陈述真相的缘由。

  2. 4si ita non esset, aliter non fecissem ; nec feci aliter, si te iuvante non fallar

    前半分句为混合虚拟条件句,条件从句用未完成过去时虚拟式(si ita non esset),结果主句用过去完成时虚拟式(aliter non fecissem);后半句则以直说式完成时为主句(nec feci aliter),搭配现在时虚拟式条件从句(si ... non fallar),构成修辞性的断言:“且我亦未曾另作他途——只要在你的协助下我不致看错”。

  3. 7neque illa aetas esset Numeriani ut illi Gallicanum, quod maxime constantem principem quaerit, crederetur imperium

    属格 Numeriani 用作表语,修饰主语 illa aetas(“努梅里阿努斯的年龄尚未达到……”)。紧随的 ut 从句为结果从句(ut ... crederetur),其中 credo 的被动式以与格 illi 为接受对象,以主格 imperium 为语法主语(“以至于高卢的统治权能托付给他”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi030.humanitext-lat2:4-7