- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi030.humanitext-lat2:1-3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者因普罗布斯之死而引发感慨,概述了从王政时代至军人皇帝时期罗马国家历经的兴衰变迁,痛惜命运的无常,随后将笔触转向皇帝卡鲁斯的统治。
Fato rem publicam regi eamque nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi Probi mors satis prodidit, nam cum ducta per tempora variis vel erecta motibus vel adflicta, nunc tempestate aliqua nunc felicitate variata omnia prope passa esset quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura1 post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia senatus ac populi leges et gubernacula temperante. sed ruina ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato e medio tali principe in eam desperationem votum publicum redegit ut timerent omnes Domitianos, Vitellios et Nerones. plus enim timetur de incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re publica quae recentibus confossa vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta etiam prope tyrannorum caesa civium membra sibimet vindicantium imperia2 perpessa maeruerit.
普罗布斯的死足以表明,国家乃是由命运所掌管,时而被推向顶峰,时而被拉入谷底。因为国家历经各时代的变迁,因各种动乱而或振奋或受难,时而受风暴摧残,时而逢幸运转变,几乎饱尝了凡胎肉身在个体中所承受的一切苦难之后,在历经种种不幸之后,又逢勇烈之君奥勒良之后,普罗布斯顺应元老院与人民的意愿主持法律与国家舵轮,国家似乎本将在此绵延不断的福祉中安享太平。然而一场巨大的灾祸——犹如海难或大火——因士兵们受宿命驱使而暴动、这般优秀的君主被除掉,遂使公众的期冀陷入彻底的绝望,以至于人人都惧怕多米提安、维特里乌斯和尼禄之流。因为人们对君主不可捉摸的品行往往是忧惧多于指望,尤其是在这样一个刚刚遭受重创新伤的国家中:它曾忍受并哀叹瓦勒良的被俘、加列努斯的奢靡,以及近三十位为自己谋求帝位的僭主对公民躯体的屠戮。
Nam si velimus ab ortu urbis repetere quas varietates sit passa Romana res publica, inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis laborasse. et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei publicae, quae illius felicitas fuit, qui fundavit, constituit roboravitque rem publicam atque unus omnium conditorum perfectam urbem reliquit! quid deinde Numam loquar, qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem religione munivit? viguit igitur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res publica, sed passa tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta est. adolevit deinde usque ad tempora Gallicani belli, sed quasi quodam mersa naufragio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam tumebat bonis. reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata est Punicis bellis ac terrore Pyrrhi ut mortalitatis mala praecordiorum timore sentiret. crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed sodalibus adfecta discordiis exte- nuato felicitatis sensu usque ad Augustum bellis civilibus adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata, si reparata dici potest libertate deposita,3 tamen utcumque, etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit. passa deinceps tot Nerones per Vespasianum extulit caput, nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani vulnerata inmanitate, per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi vecordia et crudelitate lacerata est. nihil post haec praeter Severi diligentiam usque ad Alexandrum Mamaeae sensit bonum, longum est quae sequuntur universa conectere; uti enim principe Valeriano non potuit et Gallienum per annos quindecim passa est. invidit Claudio longinquitatem imperii amans varietatum et prope semper inimica fortuna iustitiae, sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea quae sunt in publicis actibus eventuum varietate mutentur, sed quorsum talibus querelis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carnium non reliquisset heredem.4
因为如果我们愿意从建城之始回顾罗马国家经历了怎样的变迁,便会发现没有任何一个国家比它更能因盛世而繁荣,亦无任何一个国家比它更能因乱世而受难。若从罗慕路斯谈起——这位国家真正的始祖与父亲——他是何其幸运,奠定、建立并巩固了国家,且在万千缔造者中独一无二地留下了一座完美的城池!接下来我又何须多言努玛,他以宗教武装了一座战火喧嚣、凯旋满载的城池?因此,我们的国家一直繁荣到骄傲者塔克文时代,但因国王的品性而历经风暴,最终付出了沉重惨痛的代价才得以复仇。此后,国家一直成长至高卢战争时期,然而除了卫城外全城陷落,如遭灭顶海难,其所遭受的灾祸几乎超过了此前盛景的积聚。随后国家恢复了元气,但又深为布匿战争与皮洛士的恐惧所压迫,以至于从心底的惊惧中感受到了凡人命运的悲惨。此后击溃迦太基并将统治权送至海外,国力日渐壮大,但在同盟不和的困扰下,幸福感日趋式微,直至奥古斯都时代,始终在内战的煎熬中老态毕现。随后通过奥古斯都而得以复兴——如果放弃了自由还能被称为复兴的话——无论如何,纵使国内阴郁暗淡,在异邦诸族中却开花结果。其后在忍受了众多如尼禄般的暴君之后,国家借韦斯巴芗得以昂首;未能尽享提图斯带来的全部福祉,又遭多米提安残暴的摧残,自涅尔瓦、图拉真直至马可·奥勒留均优于常轨,却被康茂德的癫狂与残酷撕裂殆尽。在此之后,除塞维鲁的励精图治外,直至马麦娅之子亚历山大,国家未曾尝到任何福祉;将随后的诸事一一连缀未免篇幅过长:因为国家未能享有瓦勒良这位君王,却忍受了加列努斯长达十五年之久。热衷于变幻莫测、几乎始终与正义为敌的命运之神,吝于给予克劳狄长久的统治;正是如此,奥勒良被杀害,塔西佗殒命,普罗布斯遭屠戮,以致显而易见的是,没有什么比国家政治在事件的变迁中发生转折更令命运之神欢喜的了。但我们何必为这般的哀怨与时代的变故所羁绊?让我们谈谈卡鲁斯吧,可以说,他是一个中规中矩的人,应当被归入贤君而非暴君之列;若非留下了卡里努斯作为继承人,他本会优秀得多。
- 1videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura
videbatur 为被动态第三人称单数,在此与前文省略的阴性单数主语 res publica 搭配,由未来主动分词 mansura(省略 esse)构成述语补足成分,意为“(国家)似乎将要停留/保持”。修饰它的有介词短语 post diversitatem malorum 以及表状态方式的夺格短语 secura continuata felicitate。
- 1triginta etiam prope tyrannorum caesa civium membra sibimet vindicantium imperia
此处出现显著的语序倒错(hyperbaton):属格短语 triginta ... tyrannorum ... sibimet vindicantium imperia(近三十位为自己谋求帝位的僭主的)夹置并修饰着宾格名词短语 caesa civium membra(被屠戮的公民躯体),整体作 perpessa maeruerit 的宾语。
- 3si reparata dici potest libertate deposita
条件从句中嵌入了独立夺格短语 libertate deposita(在自由被放弃的情况下)。reparata 为阴性单数主格,与主语(res publica)保持一致,与被动不定式 dici 共同构成述谓成分(dici potest reparata,“能被称为复兴”)。
- 3et longe meliorem, si Carnium non reliquisset heredem
Carnium 系抄本中 Carinum(卡里努斯)的讹误。在此过去与事实相反的虚拟条件句中,过去完成时虚拟式 non reliquisset 在主句中由相当于 qui longe melior fuisset 的宾格比较级形容词 longe meliorem(本会优秀得多)相呼应,与 conlocandum 形成并列。
