- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi028.humanitext-lat2:7-9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了塔基图斯皇帝致普罗布斯授予其东部统帅权与执政官职的信函、士兵因其公正无私而爱戴他的抽签获马轶事,以及他在阿非利加与埃及的征战与驱使士兵进行的大规模水利土木工程。
Iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum est innectere,1 quamvis feratur in senatu Tacitus dixisse, cum eidem offerretur imperium, debere Probum principem fieri, sed ego senatus consultum ipsum non inveni. Ipse autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit: Tacitus Augustus Probo, me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus voluntate, attamen sciendum tibi est tuis nunc umeris magis incubuisse rem publicam, qui et quantus sis omnes novimus, scit senatus, adesto igitur nostris necessitatibus, tuae familiae adsere,2 ut soles, rem publicam, nos tibi decreto totius orientis ducatu salarium quinquiplex fecimus, ornamenta militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus; te enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata. Ferunt quidam Probo id pro imperii omine fuisse, quod Tacitus scripsit, Te manet Capitolina palmata. sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur.
现在要将克劳狄乌斯以及塔基图斯对普罗布斯的评语一一罗列,未免过于冗长;尽管传闻塔基图斯在帝位被奉献给自己时,曾于元老院中声称普罗布斯才应当成为皇帝,但我本人并未找到那份元老院决议本身。然而塔基图斯皇帝本人给普罗布斯写的第一封信如下: “塔基图斯奥古斯都致普罗布斯:元老院固然是依从深谋远虑的军队之意愿立我为帝,然而你应当知晓,国家如今更沉重地压在你的双肩之上。我们所有人都知晓你是何人、何其伟大,元老院亦深知此事。因此,请前来襄助我们的危难,如你往常那样,为你自己的家族护卫国家。我们已决定将整个东方的统帅权授予你,将你的薪俸增加至五倍,将你的军功勋赏加倍,并已决议让你与我们共同担任来年的执政官;因为凭你的美德,卡匹托尔山的棕榈刺绣吉服正在等待着你。” 有人传说,塔基图斯所写的那句“卡匹托尔山的棕榈刺绣吉服正在等待着你”,对普罗布斯而言乃是获得帝位的预兆。然而,当时给所有执政官的公文向来都是以此种旨趣书写的。
Amor militum erga Probum ingens semper fuit. neque enim umquam ille passus est peccare militem, ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi crudelitate deduxit, ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit ut sibi nihil praeter tela et arma servaret. quin etiam cum de praedato, sive ex Alanis sive ex aliqua alia gente—incertum est—repertus esset equus non decorus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale animal sibimet servaturum, iam primum dixit: Fugitivo militi potius quam forti hic equus convenit. deinde in urnam nomina milites iussit mittere, ut aliqui eum sorte ductus acciperet, et cum essent in exercitu quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit ut qui primum emergeret ei Probo nomen exsisteret, cum ipsius Probi ducis nomen missum non esset, sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus, quorum nomina exierant, id volentibus.
士兵对普罗布斯的爱戴始终无比深厚。因为他从不容许军士胡作非为,甚至多次劝阻奥勒良犯下严重的残酷行径;他视察每一个步兵百人分队,检视他们的衣物与鞋履;若有任何战利品,他分配时决不为自己保留除了刀剑与武器之外的任何财物。不仅如此,当从战利品中发现一匹不知是从阿兰人还是其他民族那里缴获的战马时——此马既不俊美亦非高大,但据俘虏所言,据说一日能行百里,并且能连续奔跑八至十日——人人都以为普罗布斯会把这样的动物留给自己,他却开门见山地说道: “这匹马更适合逃兵,而非勇士。” 随后他命令士兵们将名字投入瓮中,以便抽签决定由谁获得此马。军中恰巧有另外四名同名为普罗布斯的士兵,而在将领普罗布斯本人的名字并未投入瓮中的情况下,偶然率先摇出的名字恰恰正是普罗布斯。然而,当那四名士兵彼此争执、各自坚称该签归己所有时,他下令再次摇动瓦瓮,但摇出的依然是普罗布斯的名字;当他进行了第三次和第四次抽签时,第四次倒出来的仍是普罗布斯的名字。于是全军便将那匹马敬献给了将领普罗布斯,连那几位名字被摇出的士兵自己也心甘情愿。
Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque ex Libya Carthaginem transiit eandemque a rebellionibus vindicavit. pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc exstat tumulo usque ad ducentos pedes terra elato3 per milites, quos otiosos esse numquam est passus, exstant apud Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitatibus, in Nilo autem tam multa fecit ut vectigal frumentarium solus adiuvent, pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit atque in his segetes agrosque constituit, pugnavit etiam contra Palmyrenos Odaenathi et Cleopatrae partibus4 Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur; sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit.
他还在阿非利加极其勇猛地同马尔马里达伊人作战并击溃了他们,随后从利比亚转进迦太基,使其免遭叛乱蹂躏。他还在阿非利加与一个名叫阿拉狄奥的人进行单打独斗并将他斩杀;见此人格外骁勇善战且顽强坚毅,便以一座巨大的陵墓向他致敬,该墓至今尚存,其封土由士兵们堆筑高达二百尺——因为他从不容许士兵无所事事。在埃及的极多城市中,至今仍存有他役使士兵修筑的工程;在尼罗河上他建树极丰,以至于他独自一人便裨益了粮食征供。他借士兵的劳力兴建了桥梁、神殿、柱廊和巴西利卡公会堂,开辟了许多河流的出海口,排干了大部分沼泽,并在其上开辟了麦田与耕地。他还与依附于奥达埃纳图斯及克利奥帕特拉派系而据守埃及的帕尔米拉人交战,起初进展顺利,随后因轻率冒进而险些被俘;但此后他重整旗鼓,将埃及和东方的大部重新收归于奥勒良的统治之下。
- 7longum est innectere
谓语 longum est 虽为直陈式现在时,但在此为拉丁语习惯用法,表达假设或虚拟的意涵(“若要……未免过于冗长”)。不定式 innectere 作句子的实质主语。
- 7tuae familiae adsere
动词 asserere 源自法律用语(如 asserere in libertatem,意为“为主张某人的自由而辩护/维权”);此处与与格 tuae familiae 及宾格 rem publicam 连用,比喻性地敦促他“为你自己的家族去主张/捍卫国家”。
- 9tumulo usque ad ducentos pedes terra elato
短语 tumulo ... elato 为描写夺格(或附加情况夺格),修饰 sepulchro ingenti。terra 为手段夺格(“用土”),usque ad ducentos pedes 是表示高度的介词短语,修饰过去分词 elato(“筑高”)。
- 9Odaenathi et Cleopatrae partibus
partibus 在此意为“派系、阵营”,构成表示立场的夺格短语,指“站在奥达埃纳图斯与克利奥帕特拉(即自称托勒密王室后裔的帕尔米拉女王芝诺比阿)的一方”。现在分词 defendentes 作 Palmyrenos 的同位定语修饰语。
