← 罗马皇帝群像

普罗布斯传

§4-6

诸帝信函所见普罗布斯的军功与擢升

本节通过瓦莱里安、加利埃努斯和奥勒良诸帝的信函及军中日记,记述了青年普罗布斯非凡的战功、破格的提拔与赏赐,以及受领第十军团所预示的未来帝位归宿。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4

Epistula Valeriani: Valerianus pater Gallieno filio, Augustus Augusto, et meum secutus iudicium, quod semper de Probo adulescente primo habui, et omnium bonorum, qui eundem sui nominis virum dicunt, tribunatum in eum contuli datis sex cohortibus Saracenis, creditis etiam auxiliaribus Gallis cum ea Persarum manu quam nobis Artabassis Syrus mancipavit. te quaeso, fili carissime, ut eum iuvenem, quem imitari pueris omnibus volo, in tanto habeas honore quantum virtutes eius et merita pro debito mentis splendore desiderant. Alia epistula de eodem ad praefectum praetorio cum salario: Valerianus Augustus Mulvio Gallicano praefecto praetorio, mireris fortassis, quod ego imberbem tribunum fecerim contra sententiam divi Hadriani, sed non multum miraberis, si Probum cogitas; est adulescens vere probus; numquam enim aliud mihi, cum eum cogito, nisi eius nomen occurrit, quod nisi nomen haberet, potuit habere cognomen,1 huic igitur dari iubebis, quoniam mediocris fortunae est, ut eius dignitas incrementis iuvetur, tunicas russulas duas, pallia Gallica duo fibulata, interulas paragaudias duas, patinam argenteam librarum decem specellatam, aureos Antoninianos centum, argenteos Aurelianos mille, aereos Philippeos decem milia; item in salario diurno, bubulae pondo, porcinae pondo sex, caprinae pondo decem, gallinaceum per biduum, olei per biduum sextarium unum, vini veteris diurnos sextarios decem cum larido, bucellati, aceti, salis, holerum, lignorum quantum sat est. hospitia praeterea eidem ut tribunis legionum praeberi habebis.2

瓦莱里安的信函: 父瓦莱里安奥古斯都致子加利埃努斯奥古斯都:我既遵从自己从普罗布斯初入青年时代起就对他始终抱有的判断,又遵从所有称赞他是人如其名的善人们的意见,已将六个撒拉逊人大队交付给他,并将高卢辅助军连同叙利亚人阿尔塔巴西斯移交给我们的一支波斯分队委任于他,从而将大队指挥官(保民官)的职务授予了他。最亲爱的儿子,我恳求你,务必将这位我希望所有孩童都加以效仿的青年,置于他的美德与功绩按其心灵当有的光辉所要求的那样崇高的荣耀之中。 就同一人致近卫军长官附带薪俸待遇的另一封信: 瓦莱里安奥古斯都致近卫军长官穆尔维乌斯·加利卡努斯:你或许会惊讶,我竟然违反神君哈德良的决议任命了一个嘴上无毛的人担任大队指挥官;但若你思及普罗布斯,便不会大感惊异了;他真是一位名副其实的正直(普罗布斯)青年;每当我念及他时,除了他的名字别无他物涌上心头,即使这不是他的本名,也本可以作为他的别名。因此,既然他家资平平,为了以升迁增俸协助其威仪,你当吩咐赐给他:红褐色长袍两领,带搭扣的高卢斗篷两领,镶边贴身内衣两件,重十磅的光面银盘一个,安东尼努斯金币一百枚,奥勒良银币一千枚,腓力青铜币一万枚;日供口粮方面:牛肉[未载重量],猪肉六磅,山羊肉十磅,每两日鸡一只,每两日油一塞克斯塔里乌斯,老陈酒每日十塞克斯塔里乌斯并附带咸肉,干粮、醋、盐、蔬菜和薪柴按所需足额配给。此外,你必须照军团大队指挥官的规格为他提供住所。

§5

Et haec quidem epistulis declarantur. nunc quantum ex ephemeride colligi potuit: cum bello Sarmatico iam tribunus transmisso Danuvio multa fortiter fecisset, publice in contione donatus est hastis puris quattuor, coronis vallaribus duabus, corona civica una, vexillis puris quattuor, armillis aureis duabus, torque aureo uno, patera sacrificali quinquelibri una. quo quidem tempore Valerium Flaccinum, adulescentem nobilem, parentem Valeriani, e Quadorum liberavit manu. unde illi Valerianus coronam civicam detulit, verba Valeriani pro contione habita: Suscipe, Probe, praemia pro re publica, suscipe coronam civicam pro parente. quo quidem tempore legionem tertiam eidem addidit, sub testimonio huiusmodi. Epistula de legione tertia: Res gestae tuae, Probe carissime, faciunt ut et serius tradere maiores tibi exercitus videar et cito tamen tradam, recipe in fidem tuam legionem tertiam Felicem, quam ego adhuc nulli nisi provecto iam credidi; mihi autem eo tempore credita est, quo et me canosum qui credebat cum gratulatione vidit, sed ego in te non exspecto aetatem, cum et virtutibus fulgeas, et moribus polleas. vestes tibi triplices dari iussi, salarium duplex feci, vexillarium deputavi.

这些事情确实在书信中得以阐明。如今且看从日记中能搜集到何等程度:在萨尔马提亚战争中,普罗布斯当时已身为大队指挥官,在渡过多瑙河后立下诸多英勇战功,因而于全军集会中公开获赐无刃纯木矛四支、攻垒冠两顶、平民冠一顶、纯色军旗四面、金手镯两只、金项圈一个、五磅重的祭祀浅盘一个。正是在那时,他从夸迪人手中救出了贵族青年、瓦莱里安的亲族瓦莱里乌斯·弗拉克基努斯。因此瓦莱里安授予他平民冠,瓦莱里安在集会上发表的言辞如下: “普罗布斯,接受为国家而授的褒赏吧;接受为亲族而授的平民冠吧。” 正是在那时,皇帝在如下的证明文书下为他增调了第三军团。关于第三军团的信函: “最亲爱的普罗布斯,你的战功使得我将更大的军队交付于你既看似迟缓,却又毕竟迅速;将第三‘福运’军团纳入你的统领吧,在此之前我从未将此军团托付给未及成熟之年的人;而此军团托付于我之时,那位托付之人也是在祝贺之中看着我满头华发;但对于你,我并不等待年岁,因为你既光耀于美德,又卓绝于品性。我已下令赐你三倍被服,增俸双倍,并为你配派了专属掌旗官。”

§6

Longum est, si per res gestas tanti percurram viri, quae ille sub Valeriano, quae sub Gallieno, quae sub Aureliano et Claudio privatus fecerit, quoties murum conscenderit, vallum diripuerit, hostem comminus interemerit, dona principum emeruerit, rem publicam in antiquum statum sua virtute reddiderit. docet Gallieni epistula ad tribunos data qui fuerit Probus: Gallienus Augustus tribunis exercituum Illyricianorum. etiamsi patrem meum fatalis belli Persici necessitas tenuit, habeo tamen parentem Aurelium Probum, quo laborante possim esse securus, qui si adfuisset, numquam ille ne nominandus quidem tyrannus sibi usurpasset imperium, quare omnes vos consiliis eius cupio parere qui et patris iudicio probatus est et senatus. Non magnum fortassis iudicium Gallieni esse videatur, principis mollioris, sed, quod negari non potest, ne dissolutus quidem quispiam se nisi in eius fidem tradit, cuius sibi virtutes aestimat profuturas, sed esto, Gallieni epistula sequestretur, quid Aureliani iudicium? qui Probo decimanos, fortissimos exercitus sui et cum quibus ipse ingentia gesserat, tradidit sub huius modi testimonio: Aurelianus Augustus Probo salutem dicit, ut scias quanti te faciam, decimanos meos sume, quos Claudius mihi credidit, isti enim sunt qui quadam felicitatis praerogativa praesules nisi futuros principes habere non norunt. Ex quo intellectum est Aurelianum in animo hoc habuisse, ut, si quid sibi scienti prudentique eveniret,3 Probum principem faceret.

如果我要一一历数这位伟人的功绩,他在瓦莱里安麾下、加利埃努斯麾下、奥勒良和克劳狄乌斯麾下以私人身份所做之事,他多少次登攀敌城、毁坏壁垒、近身肉搏击杀强敌、博得诸帝之赏赐、以其英武使国家重归旧日安定,那将过于冗长。加利埃努斯致各大队指挥官的信函揭示了普罗布斯是何等人物: “加利埃努斯奥古斯都致伊利里亚各军之指挥官。尽管命中注定的波斯战事之凶危困住了我的父亲,但我仍拥有亲族奥勒里乌斯·普罗布斯,有他在前线效力,我便可高枕无忧;假使当时他在场,那个甚至不配被提及姓名的僭位者决不可能为自己篡夺帝位。因此,我期望你们所有人听从他的裁决与策略,因为他既经受了我父亲的认定,亦经受了元老院的认可。” 加利埃努斯这位较为柔弱的皇帝的评判,或许显得无足轻重;但不可否认的是,即使是一个放纵之人,也不会将自己托付出去,除非是托付给那些他认定其美德将有益于自己的人;但且由它去,加利埃努斯的信函暂且不论,奥勒良的评判又当如何?他将全军中最骁勇、且与自己共同建树巨大功业的第十军团士兵交付给普罗布斯,并附有如下的赞词: “奥勒良奥古斯都致普罗布斯问候:为了让你知晓我对你器重几何,请接管我的第十军团,克劳狄乌斯曾将他们托付给我;因为这些人凭借某种福运的先决特权,只知晓拥有未来的皇帝作为自己的统帅。” 由此世人明白,奥勒良心中怀有这样的旨意:假若明智而审慎的自己遭遇任何不测,他将立普罗布斯为帝。

语法注3 条
  1. 4potuit habere cognomen

    虚拟条件句主句中使用的直陈式现在完成时(potuit)。此处未采用虚拟式过去完成时,而是用直陈式过去时强调客观上本就存在的可能性与适格性,意为“即便这原本不是他的名字,也完全可以作为他的别名”。

  2. 4praeberi habebis

    晚期拉丁语中由被动不定词(praeberi)与 habere 的将来时(habebis)构成的迂回表达,表示行政命令中的义务或当为(相当于 curabis ut praebeantur),意为“你当责令为其提供住所”。

  3. 6si quid sibi scienti prudentique eveniret

    用于委婉指代死亡或不测事变的标准套语(si quid eveniat),附带与格分词短语 sibi scienti prudentique。带有让步意味,指“即使明察秋毫且审慎的他自身遭遇任何不测”,在此特指设想奥勒良自身遭遇意外身亡的情形。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi028.humanitext-lat2:4-6