← 罗马皇帝群像

普罗布斯传

§10-11

东方军团推戴即位与元老院确认帝权

塔基图斯皇帝驾崩后,东方各军团推戴普罗布斯即位;在弗洛里亚努斯被部下诛灭后,普罗布斯获得军队与元老院的一致拥戴,并与元老院互致演说与决议以确认统制权。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10

Cum his igitur tot ac tantis virtutibus eniteret, Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnes orientales exercitus eundem imperatorem fecerunt, non inepta neque inelegans fabula est scire quemadmodum imperium Probus sumpserit. cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos exercitus, ne iterum senatus principem daret, sed cum inter milites sermo esset quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur, dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum,1 idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est, Probe Auguste, di te servent! deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens: Non vobis expedit, milites, non mecum bene agetis, ego enim vobis blandiri non possum. Prima eius epistula, data ad Capitonem praefectum praetorio, talis fuit: Imperium numquam optavi et invitus accepi, deponere mihi rem invidiosissimam non licet, agenda est persona quam mihi miles imposuit, te quaeso, Capito, ita mecum salva re publica perfruaris, annonam et commeatus et quicquid necessarium est ubique militi pares,2 ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo. Cognito itaque quod imperaret Probus milites Florianum, qui quasi hereditarium arripuerat imperium, interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare quam Probum, ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est.

因此,由于他身具如此之多且如此伟大的美德而熠熠生辉,在塔基图斯因天命去世、弗洛里亚努斯攫取帝位之际,所有东方军团便立他为帝。了解普罗布斯是如何承继帝位的,并非一段乏味或不雅的轶事。当信使抵达军队时,士兵们最初的意图是抢在意大利军团之前采取行动,以免元老院再次指定皇帝。然而,当士兵们议论应当推举何人,军事保民官们在校场上按步兵百人分队逐一向他们训话,声称应当寻觅一位英勇、高尚、谦逊、宽仁且正直(probum)的皇帝时——正如通常所发生的那样,这番话在许多人群圈子中传播开来——仿佛出于神明的意旨,四面八方所有人都齐声高呼: “普罗布斯奥古斯都,愿诸神庇佑你!” 随后众人聚集,筑起草皮演坛,他被欢呼为皇帝,甚至披上了从神庙雕像上取来的紫袍,并从那里被带回行宫。他满心不情愿地推拒着,并屡次说道: “士兵们,这对你们并无益处,你们同我共处不会顺遂,因为我绝不会阿谀逢迎你们。” 他写给禁卫军长官卡皮托的第一封信如下: “我从未贪求过帝位,且是不情愿地接纳了它。卸下这最招嫉恨的重担对我而言是不被允许的,我必须扮演好士兵加之于我的角色。卡皮托,我恳求你,愿你与我共享安定的国家,在各地为士兵备妥粮食、给养以及一切所需之物。就我而言,只要你公正地治理一切,我便不会任命另一位长官。” 因此,在得知普罗布斯已在统治之后,士兵们便将宛如世袭般攫取帝位的弗洛里亚努斯诛杀,因为他们深知无人能比普罗布斯更配君临天下。这样,全天下的统治权便毫无干戈地凭借士兵与元老院的一致决断授予了他。

§11

Et quoniam mentionem senatus fecimus, sciendum est quid ipse ad senatum scripserit, quid item ad eum amplissimus ordo rescripserit: Oratio Probi prima ad senatum: Recte atque ordine, patres conscripti, proximo superiore anno factum est ut vestra clementia orbi terrarum principem daret, et quidem de vobis, qui et estis mundi principes et semper fuistis et in vestris posteris eritis, atque utinam id etiam Florianus exspectare voluisset nec velut hereditarium sibi vindicasset imperium, vel illum vel alium quempiam maiestas vestra fecisset,3 nunc quoniam ille imperium arripuit, nobis a militibus delatum est nomen Augustum, vindicatum quin etiam in illum a prudentioribus militibus, quod fuerat usurpatum.4 quaeso ut de meis meritis iudicetis facturus quicquid iusserit vestra clementia. Item senatus consultum: Die III nonas Feb. in Aede Concordiae inter cetera Aelius Scorpianus consul dixit: Audistis, patres conscripti, litteras Aurelii Valerii Probi; de his quid videtur? tunc adclamatum est: Probe Auguste, di te servent. olim dignus et fortis et iustus, bonus ductor, bonus imperator, exemplum militiae, exemplum imperii. di te servent. adsertor rei publicae felix imperes, magister militiae felix imperes, te cum tuis di custodiant, et senatus antea te delegit, aetate Tacito posterior, ceteris prior, quod imperium suscepisti gratias agimus, tuere nos, tuere rem publicam. bene tibi committimus quos ante servasti, tu Francicus, tu Gothicus, tu Sarmaticus, tu Parthicus, tu omnia, et prius fuisti semper dignus imperio, dignus triumphis, felix agas, feliciter imperes.

既然我们提到了元老院,就应当了解他本人给元老院写了什么,以及这一最尊贵的等级如何向他回复。普罗布斯致元老院的首次演说: “各位被征集的新老议父,去年由你们的仁德为天下指定一位元首,这本是合情合理的举措,况且那还是出自你们之中——你们如今是、过去历来是、将来在你们的后嗣中也仍将是世界的领袖。但愿弗洛里亚努斯当时也愿意等待这一决定,而不是如同世袭之物那般将帝位据为己有;你们的崇高威严原本也会立他或另选他人。如今既然他僭取了帝权,奥古斯都的尊号已由士兵们授予了我们,甚至那被僭夺的权力也已被更为明智的士兵们向他施以清算惩戒。我请求你们评断我的功绩,你们的仁德所命之事,我无不遵行。” 元老院决议同样记述如下:二月三日,在协和神殿中,执政官埃利乌斯·斯科尔皮亚努斯在诸项事务中说道: “各位被征集的新老议父,你们已经听取了奥勒利乌斯·瓦勒里乌斯·普罗布斯的来信;对此你们有何见解?” 随即全场爆发出欢呼: “普罗布斯奥古斯都,愿诸神庇佑你!早具资格、骁勇而公正之人,杰出的将领,杰出的皇帝,军旅的楷模,统制的典范!愿诸神庇佑你!作为国家的守护者,愿你统治昌盛;作为全军的主帅,愿你统治昌盛!愿诸神护佑你与你的家眷。元老院此前便已挑选了你;你虽年岁后于塔基图斯,却冠绝其余众人。承蒙你接掌帝位,我们谨致感激;请护卫我们,护卫国家!我们满怀信赖地将你昔日所拯救的人们交托于你。你是法兰克之征服者,你是哥特之征服者,你是萨尔马提亚之征服者,你是帕提亚之征服者,你是一切!从前你也始终配享帝权,配享凯旋;愿你事事亨通,施政昌隆!”

语法注4 条
  1. 10probum

    形容词 probus(“正直的、品行端正的”)的阳性单数宾格。它与前文的一系列形容词(fortem, sanctum, verecundum, clementem)并列,列举了寻觅理想皇帝的品德;同时它与将领的名字普罗布斯(Probus)构成语带双关的巧合,直接促成了士兵们随之爆发出的“Probe Auguste”呼号。

  2. 10ita mecum salva re publica perfruaris, annonam et commeatus et quicquid necessarium est ubique militi pares

    使用虚拟语气的恳请与誓愿结构。副词 ita 在誓言或殷切恳求中表示“正如你愿……那样(作为对应条件)”,与后文表示祈愿/命令的虚拟语气动词 pares(“请你备妥……”)相呼应。salva re publica 为受动词 perfruaris 支配的夺格宾语(“安定的国家”)。

  3. 11vel illum vel alium quempiam maiestas vestra fecisset

    过去完成时虚拟语气 fecisset 用作过去与事实相反的条件句主句(归结分句)。它承接前文以虚拟语气过去完成时表达的愿望句 atque utinam id etiam Florianus exspectare voluisset(“但愿弗洛里亚努斯当时也愿意等待此事”),意为“[假使他等待了,]你们的尊严原本也会立他或另选他人[为皇帝]”。

  4. 11vindicatum quin etiam in illum a prudentioribus militibus, quod fuerat usurpatum

    被动过去分词 vindicatum 省略了系动词 est。短语 vindicare in aliquem 属于法律及军事上的固定用语,意为“对某人施加严惩/惩办某人”。关系代词从句 quod fuerat usurpatum(“那被僭夺的事物”)作主语或评定核心,整句意为“那被僭夺的统治权,已被更为审慎的士兵们在他身上进行了惩处/讨回了公道”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi028.humanitext-lat2:10-11