← 罗马皇帝群像

普罗布斯传

§1-3

历史记录的意义与普罗布斯的出身

作者阐述了历史记录的重要性,宣布将依据公私档案为普罗布斯皇帝立传以免其功绩泯灭,并记述了普罗布斯的出身、家世及其早年所获的殊荣。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Certum est quod Sallustius Crispus quodque Marcus Cato et Gellius historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas esse quantas videri eas voluerint eorum ingenia qui unius cuiusque facta descripserint. inde est quod Alexander Magnus Macedo, cum ad Achillis sepulchrum venisset, graviter ingemescens Felicem te, inquit, iuvenis, qui talem praeconem tuarum virtutum repperisti, Homerum intellegi volens, qui Achillem tantum in virtutum studio fecit quantum ipse valebat ingenio. Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requi- ris. Probum principem, cuius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnesque orbis partes in totam securitatem redactae sunt, scriptorum inopia iam paene nescimus, occidit, pro pudor! tanti viri et talis historia qualem non habent bella Punica, non terror Gallicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia. sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expeditus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad Probi facta conscendere,1 si vita suppetet, omnes qui supersunt usque ad Maximianum Diocletianumque dicturus. neque ego nunc facultatem eloquentiamque polliceor sed res gestas, quas perire non patior.

萨路斯提乌斯·克里斯普斯、马尔库斯·加图以及历史学家格利乌斯以警句的形式载诸文字的事实是确凿的:所有人的所有美德,都只与那些描绘每个人事迹者的才智所愿显现的程度一样伟大。正是因此,马其顿的亚历山大大帝来到阿喀琉斯的陵墓前时,深深叹息道:“年轻人,你是何等幸运,竟找到了这样一位宣扬你美德的号手!”他意指荷马,正是荷马使得阿喀琉斯在对美德的追求上达到了与他自身才华的力量相当的伟大程度。我的塞尔西努斯,你或许会问,这些话究竟指向何处。普罗布斯皇帝在其统御之下使东方、西方、南方、北方以及世界的各个角落都进入了完全的安全之中,而由于著述者的匮乏,我们如今几乎对他一无所知;痛哉!这样一位伟人、这样一种在布匿战争、高卢之危、本都之乱、西班牙人的狡诈中都未曾有过的历史,竟然泯灭了。然而,不久前刚独自完成了奥勒良传记、尽力描摹了他的一生,并且已经写完了塔西佗和弗洛里亚努斯的我,只要生命尚存,且决心记叙直到马克西米安和戴克里先为止的余下所有人,就决不能容忍自己不着手记述普罗布斯的事迹。我现在所许诺的并非才华与雄辩,而是那些我不容其消亡的功业。

§2

Usus autem sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam, praecipue libris ex Bibliotheca Ulpia, aetate mea Thermis Diocletianis, et item ex Domo Tiberiana, usus etiam regestis scribarum Porticus Porphyreticae, actis etiam senatus ac populi. et quoniam me ad colligenda talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicani plurimum iuvit, viri honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui. Cn. Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici, belli Sertoriani, belli Mithradatici multarumque rerum gestarum maiestate sublimem, quis tandem nosset, nisi eum Marcus Tullius et Titus Livius in litteras rettulissent? Publium Scipionem Africanum, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasicas, nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici nobiles atque ignobiles exstitissent? longum est omnia persequi,2 quae ad exemplum huiusce modi etiam nobis tacentibus usurpanda sunt. illud tantum contestatum volo, me et rem scripsisse, quam si quis voluerit honestius eloquio celsiore demonstret. et mihi quidem id animi fuit ut non Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos imitarer viros in vita principum et temporibus disserendis, sed Marium Maximum, Suetonium Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem, Iulium Capitolinum, Aelium Lampridium ceterosque, qui haec et talia non tam diserte quam vere memoriae tradiderunt, sum enim unus ex curiosis, quod infitias ire non possum, incendentibus vobis, qui, cum multa sciatis, scire multo plura cupitis, et ne diutius ea, quae ad meum consilium pertinent, loquar, magnum et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam.

此外,为了在任何事情上都不辜负你对我极其深厚的情谊,我主要利用了来自乌尔庇乌斯图书馆的典籍——在我的时代它位于戴克里先浴场——同样也利用了来自蒂贝里乌斯宫的藏书,还利用了斑岩柱廊书记官们的登记簿,以及元老院和人民的记录。既然图尔杜卢斯·加利卡努斯——一位极尊贵且极真诚的人——的日记对我在搜集这样一位人物的事迹上大有裨益,我就不该对这位老友的惠赠保持沉默。格奈乌斯·庞培凭借海盗战争、塞多留战争、米特拉达梯战争的三次凯旋而光耀夺目,又因诸多功勋的崇高尊严而卓越超群,若非马尔库斯·图利乌斯和提图斯·李维将他载入史册,究竟有谁会知晓他呢?若不是有名和无名的历史学家们作为宣扬者挺身而出,难道黑暗不会攫取并遮蔽普布利乌斯·西庇阿·阿非利加努斯,乃至所有的西庇阿——不论是卢基乌斯一系还是纳西卡一系吗?要追述所有在即使我们沉默不言也应作为此类范例而被引用的事物,未免过于冗长。我只愿声明这一点:我记述了事实,如果有人愿意,尽可以用更高雅的雄辩更加体面地展示它。而我的心愿诚然不是在论述皇帝们的生平与时代时去模仿萨路斯提乌斯、李维、塔西佗、特罗古斯以及所有最具雄辩之人,而是去模仿马里乌斯·马克西穆斯、苏埃托尼乌斯·特朗奎卢斯、法比乌斯·马塞利努斯、加尔吉利乌斯·马尔提亚利斯、尤利乌斯·卡皮托利努斯、埃利乌斯·朗普里迪乌斯以及其他人,他们将这些及此类事情传于后世,与其说是出于雄辩,不如说是忠于真实;因为我正是那些怀有探究之心的人之一——这一点我无法否认——并在你们的促动之下,你们虽已知晓诸多事情,却渴望知晓更多;为了不再长久谈论关乎我自己意图的事情,我将径直叙述一位伟大而卓越的、我们的历史未曾见识过的皇帝。

§3

Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam patre, patrimonio moderato, adfinitate non magna, tam privatus quam imperator nobilissimus virtutibus claruit. Probo, ut quidam in litteras rettulerunt, pater nomine Maximus fuit, qui, cum ordines honestissime duxisset, tribunatum adeptus apud Aegyptum vita functus est uxore ac filio et filia derelictis. multi dicunt Probum Claudii propinquum fuisse, optimi et sanctissimi principis, quod, quia per unum tantum Graecorum relatum est, nos in medio relinquemus,3 unum tamen dico, quod in ephemeride legisse me memini, a Claudia sorore Probum sepultum. adulescens Probus corporis viribus tam clarus est factus ut Valeriani iudicio tribunatum prope imberbis acciperet, exstat epistula Valeriani ad Gallienum, qua Probum laudat adhuc adulescentem et imitationi omnium proponit. ex quo apparet neminem umquam pervenisse ad virtutum summam iam maturum, nisi qui puer seminario virtutum generosiore concretus aliquid inclitum designasset.

普罗布斯出身于潘诺尼亚的西尔米乌姆城,其母门第高于其父,家产适中,亲戚不多,但无论作为布衣还是作为皇帝,他都以极为高贵的品德闻名于世。正如某些人记载的那样,普罗布斯的父亲名叫马克西穆斯,他在极有尊严地统领百人队并获得保民官职位后,在埃及离世,留下了妻子、儿子和女儿。许多人说普罗布斯是克劳狄乌斯——这位至善至圣的皇帝——的亲属,因为这仅由一位希腊作家所提及,我们且将此置于悬而未决之境;然而我只陈述一件事,即我记得曾在日记中读到过,普罗布斯是由其妹克劳狄娅安葬的。普罗布斯年轻时因其体魄的力量而声名大噪,以至于依据瓦莱里安的决断,几乎在尚未长须时便获得了大队指挥官(保民官)之职;现存瓦莱里安致加利埃努斯的一封信,他在信中赞扬了尚属青年的普罗布斯,并将其树立为所有人效仿的楷模。由此可见,从未有人在成熟之年达到美德的顶峰,除非他自幼在更高贵的美德摇篮中陶铸而成,并已显露出某种非凡的成就。

语法注3 条
  1. 1sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expeditus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad Probi facta conscendere

    主句谓语 non patiar 统辖由 non me ... conscendere 构成的“宾格加不定式”结构。这里的双重否定(non patiar ... non conscendere)表达了强烈的决心:“我决不容许自己不着手……(即我一定要着手)”。主语 ego ille 之后插入了关系分句 a quo...、分词短语 persecutus 以及夺格独立结构 Tacito Florianoque iam scriptis,形成了长距离的语序离隔,但其基本骨架依然是 sed non patiar ego ... non me ad Probi facta conscendere。

  2. 2longum est omnia persequi

    短语 longum est 使用直陈式现在时,是拉丁语中表示潜在或虚拟含义的惯用表达:“(若要逐一罗列)未免过于冗长/繁琐”。在此类表达中,按照标准惯用法通常使用直陈式而非虚拟式(longum sit / esset)。

  3. 3quod, quia per unum tantum Graecorum relatum est, nos in medio relinquemus

    代词 quod 是连接性关系代词,以前文“普罗布斯是克劳狄乌斯帝的亲属”整件事为先行词,在句中作 relinquemus 的直接宾语(宾格)。短语 in medio relinquere 则是源自法律和修辞学传统的习语,意为“(对真伪)不作定论、悬置不决”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi028.humanitext-lat2:1-3