← 罗马皇帝群像

普罗布斯传

§15-17

向元老院报捷与东方的平定

普罗布斯皇帝向元老院致信汇报平定高卢的战果,随后经雷蒂亚、伊利里库姆和色雷斯开赴东方,剿灭伊萨乌里亚盗匪并安置退役老兵,继而在埃及击溃布莱米斯人,威慑波斯国王纳尔塞乌斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§15

Compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum litteras dedit: Ago dis inmortalibus gratias, patres conscripti, quia vestra in me iudicia comprobarunt. subacta est omnis qua tenditur late Germania, novem reges gentium diversarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices stratique iacuerunt. omnes iam barbari vobis arant, vobis iam serunt et contra interiores gentes militant. supplicationes igitur vestro more decernite, nam et quadrigenta milia hostium caesa sunt, et sedecim milia armatorum nobis oblata, et septuaginta urbes nobilissimae a captivitate hostium vindicatae, et omnes penitus Galliae liberatae. coronas, quas mihi obtulerunt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, patres conscripti clementiae dedicavi. eas Iovi Optimo Maximo ceterisque dis deabusque inmortalibus vestris manibus consecrate. praeda omnis recepta est, capta etiam alia, et quidem maior quam fuerat ante direpta, arantur Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica captiva praebent nostris colla cultoribus, pascuntur ad nostrorum alimoniam gentium pecora diversarum, equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui, frumento barbarico plena sunt horrea, quid plura? illis sola relinquimus sola,1 nos eorum omnia possidemus. volueramus, patres conscripti, Germaniae novum praesidem facere, sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod quidem credimus conferre,2 cum divina providentia nostros uberius secundarit exercitus.

在平定了高卢的局势之后,他向元老院发出了如下信函: “各位被征集的新老议父,我向不朽的诸神致谢,因为他们印证了诸位对我所作出的决断。广袤伸展的日耳曼尼亚全境已被平定,来自不同部族的九位君王已俯首帖耳地跪拜在我的脚下,抑或更确切地说是诸位的脚下。如今所有蛮族都在为诸位耕田,为诸位播种,并替诸位征讨更深内地的部族。因此,请依照诸位的成例议决举行谢恩祭,因为四十万敌军已被斩杀,一万六千名武装人员已被呈交于我们,七十座最著名的城邑已从敌人的掳掠中解救出来,整个高卢诸省亦已彻底光复。各位被征集的新老议父,全高卢各城邑向我献纳的金冠,我已将它们奉献给诸位的仁德;请诸位亲手将它们奉献给至高至大的朱庇特以及其他不朽的男女诸神。所有被掠之物皆已收回,并且还缴获了其他财物,其数量实胜过先前被劫掠者。高卢的田庄正由蛮族的耕牛耕耘,被俘的日耳曼轭畜向我们的农夫俯首就范,不同部族的牲畜正被放牧以供养我们的同胞,马群如今正为我们的骑兵繁衍配种,谷仓堆满了蛮族的粮食。何须赘言?对于他们,我们仅留下泥土本身,我们已占有了他们的一切。各位被征集的新老议父,我们本欲为日耳曼尼亚委任一位新总督,但我们将此事推延至我们的宏愿更充分实现之时;因为我们确信,当上天的眷顾使我们的军队获得更为丰硕的战果时,此举方能发挥实效。”

§16

Post haec Illyricum petiit, priusquam veniret, Raetias sic pacatas reliquit ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret, in Illyrico Sarmatos ceterasque gentes ita contudit ut prope sine bello cuncta reciperet quae illi diripuerant. tetendit deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potentia pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit. His gestis orientem petiit atque itinere potentissimo quodam latrone Palfuerio capto et interfecto omnem Isauriam liberavit, populis atque urbibus Romanis legibus restitutis. barbarorum, qui apud Isauros sunt, vel per terrorem vel urbanitatem loca ingressus est. quae cum peragrasset, hoc dixit, Facilius est ab istis locis latrones arceri quam tolli. veteranis omnia illa quae anguste adeuntur loca privata donavit, addens ut eorum filii ab anno octavo decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare umquam discerent.

在此之后,他开赴伊利里库姆;在抵达之前,他使雷蒂亚诸省彻底恢复和平,以至于未在那里留下哪怕任何恐惧的端倪。在伊利里库姆,他将萨尔马提亚人及其他各部族重重击溃,以至于几乎未动干戈便收回了他们所劫掠的全部物资。接着,他取道色雷斯各省进军,将所有因风闻其战功而胆寒、因畏惧昔日古老威名而震慑的盖塔伊系各部族,或纳入归降,或接纳为盟友。办妥这些事务之后,他率军开拔东方;在行军途中,他擒获并处决了一名极有势力的盗匪头目帕尔富埃里乌斯,使各部族与城邑重归罗马法统,解放了整个伊萨乌里亚。他或是凭借威慑,或是通过礼遇,进入了身处伊萨乌里亚人当中的蛮族据点。当他走遍这些地方时,曾如此说道: “将盗匪阻绝在这些地方之外,比起将他们彻底根除要容易得多。” 他将所有那些道路逼仄险要的地方作为私产赏赐给退役老兵,并附加了一项条件:他们的儿子自十八岁起(仅限男性)须被送去服兵役,免得他们日后学会行窃为盗。

§17

Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus ceterarumque provinciarum, quae sunt Isauriae vicinae, ad orientem iter flexit. Blemmyas etiam subegit, quorum captivos Romam transmisit qui mirabilem sui visum stupente populo Romano praebuerunt. Copten praeterea et Ptolemaidem urbis ereptas barbarico servitio Romano reddidit iuri. ex quo tantum profecit ut Parthi legatos ad eum mitterent confitentes timorem pacemque poscentes, quos ille superbius acceptos magis timentes domum remisit. fertur etiam epistula illius repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum talis fuisse: Miror te de omnibus quae nostra futura sunt tam pauca misisse, habeto interim omnia illa quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus quemadmodum possidere debeamus. his acceptis litteris Narseus maxime territus, et eo praecipue quod Copten et Ptolemaidem comperit a Blemmyis, qui eas tenuerant, vindicatas caesosque ad internecionem eos qui gentibus fuerant ante terrori.3

在最终平定了潘菲利亚各地以及邻近伊萨乌里亚的其他行省之后,他挥师向东。他还征服了布莱米斯人,并将战俘押送至罗马,使惊叹不已的罗马人民目睹了罕见的奇景。此外,他将科普托斯与普托勒迈斯两座城市从蛮族的奴役中解救出来,重归罗马法权。由此他声威大振,以至于帕提亚人向他派遣使节,自陈恐惧并乞求和平;但他以极傲慢的态度接纳了他们,使他们带着更深的畏惧返回故土。据说在回绝了国王所遣送的礼物之后,他致信给纳尔塞乌斯的书函内容如下: “在所有本将属于我们的财物之中,你竟然只送来如此微薄之物,对此我深感惊异。你姑且保有那些令你欢欣的一切吧;倘若我们意欲拥有它们,我们自知当以何种手段将其夺取。” 接到这封书信后,纳尔塞乌斯惊恐万分,尤其是因为他得知科普托斯与普托勒迈斯已从曾占据它们的布莱米斯人手中被收复,而那些昔日曾令各族畏惧之人已被诛杀殆尽。

语法注3 条
  1. 15illis sola relinquimus sola

    修辞上的同音词并置(拟声/双关并用):前一个 sola 是形容词 solus 的中性宾格复数(意为“仅、只”),后一个 sola 则是第二变格名词 solum(土地、土壤)的宾格复数。形容词 sola 修饰名词 sola,意为“我们留给他们的唯有土地本身”。

  2. 15sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod quidem credimus conferre

    conferre 在此处作绝对/非人称用法,意为“有益、有用”(相当于 prodesse 或 conducere),并不带直接宾语。不定式结构的主语是代指前句内容(在日耳曼尼亚任命新总督一事)的关系代词 quod,整句意为“我们确信此事确有裨益”。

  3. 17caesosque ad internecionem eos qui gentibus fuerant ante terrori

    gentibus fuerant ante terrori 构成了双与格结构(double dative)。gentibus 是关系/利害与格(“对各部族而言”),terrori 是表示结果或属性的谓语与格(“作为恐怖的根源/对象”),与 esse 的过去完成时连用,意为“那些昔日曾令各族畏惧之人”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi028.humanitext-lat2:15-17