← 罗马皇帝群像

普罗布斯传

§12-14

扩大元老院职权与高卢平叛胜利

曼利乌斯·斯塔提亚努斯在元老院主持通过决议,盛赞普罗布斯并授予其统治特权,普罗布斯随即大幅扩大元老院的行政与司法职权。随后,他清算了谋害奥勒良与塔基图斯的相关人员,并率军平定高卢击溃日耳曼部族,将收编的蛮族兵员分散编入边防部队。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§12

Post haec Manlius Statianus, qui primae sententiae tunc erat,1 ita locutus est: Dis inmortalibus gratias2 et prae ceteris, patres conscripti, Iovi Optimo, qui nobis principem talem qualem semper optabamus dederunt, si recte cogitemus, non nobis Aurelianus, non Alexander, non Antonini, non Traianus, non Claudius requirendi sunt. omnia in uno principe constituta sunt, rei militaris scientia, animus clemens, vita venerabilis, exemplar agendae rei publicae atque omnium praerogativa virtutum, enimvero quae mundi pars est, quam ille non vincendo didicerit?3 testes sunt Marmaridae, in Africae solo victi, testes Franci, in inviis strati paludibus, testes Germani et Alamanni, longe a Rheni summoti litoribus, iam vero quid Sarmatas loquor, quid Gothos, quid Parthos ac Persas atque omnem Ponticum tractum? ubique vigent Probi virtutis insignia, longum est dicere quot reges magnarum gentium fugarit, quot duces manu sua occiderit, quantum armorum sit, quae ipse cepit privatus, superiores principes quas illi gratias egerint, testes sunt litterae publicis insertae monumentis, di boni, quotiens ille donis militaribus est donatus! quas militum laudes emeruit! adulescens tribunatus, non longe post adulescentiam regendas legiones accepit.4 Iuppiter Optime Maxime, Iuno Regina tuque virtutum praesul Minerva, tu orbis Concordia et tu Romana Victoria, date hoc senatui populoque Romano, date militibus, date sociis atque exteris nationibus: imperet quemadmodum militavit! decerno igitur, patres conscripti, votis omnium concinentibus nomen imperatorium, nomen Caesareanum, nomen Augustum, addo proconsulare imperium, patris patriae reverentiam, pontificatum maximum, ius tertiae relationis, tribuniciam potestatem. post haec adclamatum est, Omnes, omnes.

在此之后,当时享有首位发言权的曼利乌斯·斯塔提亚努斯如此说道: “各位被征集的新老议父,我们向不朽的诸神,特别是向至高的朱庇特致谢,因为诸神赐予了我们一位一直企盼的元首!倘若我们正思确虑,便无需再去寻觅奥勒良、亚历山大、诸位安东尼、图拉真或克劳狄乌斯。一切皆集于一位元首之身:用兵之智、宽仁之心、尊崇之行、经邦之范,以及诸般美德之优先完备。天下究有何处,是他未曾藉由克敌制胜而亲历熟知的?在阿非利加疆土上被击败的玛尔玛利达伊人是见证,在险阻沼泽中被夷平的法兰克人是见证,被驱逐至莱茵河畔远处的日耳曼人与阿勒曼尼人亦是见证。如今,我又何须详述萨尔马提亚人、哥特人、帕提亚人与波斯人,以及整个本都地界?普罗布斯的英勇徽标无处不在。要述说他使多少大部族的君王溃逃、亲手斩杀多少主帅、在一介平民时亲自缴获多少军械、先皇们向他致以何等崇高的谢意,委实说来话长;铭刻于公共碑纪的文书便是明证。善良的神明啊,他曾多少次荣获军功嘉奖!他曾从将士中赢得何等浩大的颂扬!青年之时便历任军事保民官,青年刚过不久便受命执掌诸军团。至高至大的朱庇特、主后朱诺,以及统率美德的密涅瓦,天下之协和,罗马之胜利:请赐予元老院与罗马人民,赐予将士们,赐予同盟诸族与异邦诸族这一恩惠——愿他正如他曾尽忠戎马那样君临天下!因此,各位被征集的新老议父,在万众一心之祈愿中,我提议授予其统帅尊号、凯撒尊号、奥古斯都尊号,并追加资深执政官统治权、国父之崇敬、大祭司长职、三事提出权与保民官特权。” 在此之后,全场齐声欢呼: “全体赞成!全体赞成!”

§13

Accepto igitur hoc senatus consulto secunda oratione permisit patribus ut ex magnorum iudicum appellationibus ipsi cognoscerent, proconsules crearent, legatos proconsulibus darent, ius praetorium praesidibus darent, leges quas Probus ederet senatus consultis propriis consecrarent. Statim deinde, si quidam ex interfectoribus Aureliani superfuerant, vario genere vindicavit, mollius tamen moderatiusque quam prius exercitus et postea Tacitus vindicaverant. deinde animadvertit etiam in eos qui Tacito insidias fecerant. Floriani sociis pepercit, quod non tyrannum aliquem videbantur secuti, sed sui principis fratrem, recepit deinde omnes Europenses exercitus, qui Florianum et imperatorem fecerant et occiderant. His gestis cum ingenti exercitu Gallias petiit, quae omnes occiso Postumo turbatae fuerant, interfecto Aureliano a Germanis possessae. tanta autem illic proelia et tam feliciter gessit, ut a barbaris sexaginta per Gallias nobilissimas reciperet civitates, praedam deinde omnem, qua illi praeter divitias etiam efferebantur ad gloriam, et cum iam in nostra ripa, immo per omnes Gallias, securi vagarentur, caesis prope quadringentis milibus, qui Romanum occupaverant solum, reliquos ultra Nicrum fluvium et Albam removit, tantum his praedae barbaricae tulit quantum ipsi Romanis abstulerant. contra urbes Romanas castra in solo barbarico posuit atque illic milites collocavit, agros et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus fecit, iis videlicet quos in excubiis conlocavit, nec cessatum est umquam pugnari, cum cottidie ad eum barbarorum capita deferrentur, iam ad singulos aureos singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus venirent atque ad pedes Probi iacerent, quibus ille primum obsides imperavit, qui statim dati sunt, deinde frumentum, postremo etiam vaccas atque oves. dicitur iussisse his acrius ut gladiis non uterentur, Romanam exspectaturi defensionem, si essent ab aliquibus vindicandi. sed visum est id non posse fieri, nisi si limes Romanus extenderetur et fieret Germania tota provincia, maxime tamen ipsis regibus consentientibus in eos vindicatum est qui praedam fideliter non reddiderunt, accepit praeterea sedecim milia tironum, quos omnes per diversas provincias sparsit, ita ut numeris vel limitaneis militibus quinquagenos et sexagenos intersereret, dicens sentiendum esse non videndum cum auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur.5

因此,在受领了此项元老院决议后,他在第二篇演说中准许议父们自行审理来自高级法官的申诉案件,任命资深执政官,为资深执政官指派副使,授予行省总督裁判官权,并准许他们用自身特有的元老院决议追认普罗布斯所颁布的法令。紧接着,若奥勒良的刺杀者中尚有遗存者,他便以各种手段予以清算,然而其惩处比起早先军队以及随后塔基图斯所施行的手段更为温和节制。随后,他还处置了伏击塔基图斯之人。对于弗洛里亚努斯的同伙,他予以宽赦,因他们似乎并非追随了某位僭主,而是追随了自己先帝的胞弟。接着,他招抚接纳了所有曾将弗洛里亚努斯拥立为帝而后又将其诛杀的欧洲驻军。办妥这些事务之后,他率领大军开赴高卢诸省;在高卢诸省,由于波斯图穆斯被杀而全局陷入动乱,在奥勒良遇弑后更被日耳曼人侵占。他在当地进行了如此繁多的战役且战功卓著,以至于从蛮族手中收复了全高卢境内最著名的六十座城邑,随后又夺回了他们除资财之外用以夸耀胜利的全部战利品。当时蛮族已毫无顾忌地漫游在我们这边的河岸上,乃至遍布全高卢;他斩杀了占领罗马领土的近四十万人,将剩余之众逐至内卡河与易北河彼岸,并从他们那里夺取了同等数量的蛮族战利品,恰如他们从罗马人手中掠夺的那样多。他在蛮族领土内正对罗马城邑之处扎下营寨,并在那里驻扎士兵;他为莱茵河外的所有人——即他指派执行警戒之勤务者——开辟田亩、粮仓、住宅并提供口粮。战斗从未停息,每日都有蛮族的首级呈送于他,很快便达到每颗人头赏一枚金币的程度;直到九位来自不同部族的小王前来,拜伏在普罗布斯的脚下。他首先勒令他们交出人质,人质立即被送达,随后索要粮食,最后甚至勒令交出母牛与羊群。据说他严厉命令他们不得擅动刀剑,若遭人侵害,当静候罗马的庇护。然而人们认为,除非拓展罗马防线并将整个日耳曼尼亚变为一个行省,否则此事绝无可能实现。不过,主要还是在诸王本人的赞同下,那些未曾如实归还战利品的人受到了清算。此外,他接纳了一万六千名新募兵丁,将他们全部散布至各行省,以五十或六十人为一组穿插编入各营队或边防部队之中,并宣称:罗马人受到蛮族辅助军的援助,应当是令人切身感知其效用,而非公然入人眼目。

语法注5 条
  1. 12primae sententiae tunc erat

    属格表性质作表语(谓语性性质属格),指其当时在元老院中拥有“首位发表意见的发言权”,即处于元老院首席(princeps senatus)、候任执政官或资深执政官的首席议员地位。

  2. 12Dis inmortalibus gratias

    承袭固定表达 gratias agere 而省略了谓语动词(如 ago 或 habemus)。宾格 gratias 与与格补足语 Dis inmortalibus 以及 Iovi Optimo 搭配。

  3. 12quam ille non vincendo didicerit

    紧接在修辞性疑问句 enimvero quae mundi pars est 之后的特征/结果关系从句(使用完成时虚拟式 didicerit)。vincendo 为动名词夺格,表示方式与手段(“藉由征服”)。

  4. 12adulescens tribunatus, non longe post adulescentiam regendas legiones accepit

    adulescens 作主语的同位语/表语性名词(“在少年之时”)。tribunatus 为第四变格名词的复数宾格(军政保民官职衔)。在 regendas legiones accepit 中,动形容词 regendas 与复数宾格 legiones 保持性数格一致,构成 accipere + 动形容词表示所交付履行的职责或目的之句式。

  5. 14sentiendum esse non videndum cum auxiliaribus barbaris Romanus iuvatur

    间接引语中的非人称动形词复合被动句式(sentiendum esse, non videndum [esse])。cum 从句带陈述式 iuvatur,表示情况或时间(“当罗马人受到蛮族辅助部队协助时”)。意指外族兵力的运用应当只让人感知到其实效,而不应使其集中聚集而在视觉上惹人注目。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi028.humanitext-lat2:12-14