← 罗马皇帝群像

普罗布斯传

§18-20

平定僭主叛乱与因士兵兵变被刺

普罗布斯皇帝在东方媾和后,将蛮族迁入罗马境内并平定了叛乱,镇压了萨图尔尼努斯与普罗库卢斯等僭主,并为罗马民众举办了盛大的表演;然而他因强令军队从事劳役及宣称“将不再需要军队”而最终被部下士兵刺杀。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§18

Facta igitur pace cum Persis ad Thracias rediit et centum milia Bastarnarum in solo Romano constituit, qui omnes fidem servarunt. sed cum et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est ex Gepedis, Greuthungis et Vandalis, illi omnes fidem fregerunt et occupato bellis tyrannicis Probo1 per totum paene orbem pedibus et navigando vagati sunt nec parum molestiae Romanae gloriae intulerunt. quos quidem ille diversis vicibus variisque victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasissent manus,2 haec Probus cum barbaris gessit. Sed habuit etiam non leves tyrannicos motus, nam et Saturninum, qui orientis imperium arripuerat, variis proeliorum generibus et nota virtute superavit, quo victo tanta in oriente quies fuit, ut, quemadmodum vulgo loquebantur, mures rebelles nullus audiret. deinde cum Proculus et Bonosus apud Agrippinam in Gallia imperium arripuissent omnesque sibi iam Britannias, Hispanias et bracatae Galliae provincias vindicarent, barbaris semet iuvantibus vicit. Ac ne requiras plura vel de Saturnino vel de Proculo vel de Bonoso, suo eosdem inseram libro, pauca de iisdem, ut decet, immo ut poscit necessitas, locuturus. unum sane sciendum est, quod Germani omnes, cum ad auxilium essent rogati a Proculo, Probo servire maluerunt quam cum Bonoso et Proculo imperare. Gallis omnibus et Hispanis ac Britannis hinc permisit, ut vites haberent vinumque conficerent. ipse Almam montem in Illyrico circa Sirmium militari manu fossum lecta vite conseruit.

因此,在与波斯人缔结和平之后,他返回色雷斯诸省,将十万巴斯塔奈人安置在罗马土地上,这些人全都信守了诺言。然而,当他同样从其他部族——即吉皮底人、格劳通吉人与汪达尔人中——迁移了大量人口时,他们全都背弃了誓言;正当普罗布斯忙于应付僭主的叛乱战争之际,他们在陆上跋涉、在水上航行,几乎游荡于整个世界,对罗马的荣耀造成了不小的损害。然而,他通过多次交锋与各种胜利镇压了他们,只有少数人因逃脱了普罗布斯之手而带着夸耀返回故土。这就是普罗布斯针对蛮族所建树的功业。 但他亦遭遇了不轻的僭主叛乱;因为萨图尔尼努斯篡夺了东方帝统,普罗布斯以多样的战术与著名的英勇击溃了他。将他击败后,东方迎来了巨大的平静,正如世人所传言的那样,甚至连一只反叛的老鼠之声都不曾被人听闻。随后,当普罗库卢斯与博诺苏斯在高卢的阿格里皮娜篡夺帝位,并已将所有不列颠诸省、西班牙诸省以及穿裤的高卢诸省尽皆据为己有时,他在蛮族的协助下战胜了他们。为了不使你对萨图尔尼努斯、普罗库卢斯或博诺苏斯要求更多记述,我将把他们载入专属于他们的篇卷中,一如体例所应、抑或不如说是情势所迫那般,对他们作简略叙述。确实有一点是必须知晓的:当所有日耳曼人受到普罗库卢斯的求援时,他们宁愿臣服于普罗布斯,也不愿与博诺苏斯及普罗库卢斯共掌统治。由此,他准许所有高卢人、西班牙人与不列颠人拥有葡萄藤并酿造葡萄酒。他本人更在靠近西尔米乌姆的伊利里库姆的阿尔马山,命军队掘土开辟,种植精选的葡萄藤。

§19

Dedit Romanis etiam voluptates, et quidem insignes, delatis etiam congiariis. triumphavit de Germanis et Blemmyis, omnium gentium drungos usque ad quinquagenos homines ante triumphum duxit, venationem in Circo amplissimam dedit, ita ut populus cuncta diriperet. genus autem spectaculi fuit tale: arbores validae per milites radicitus vulsae conexis late longeque trabibus adfixae sunt, terra deinde superiecta totusque Circus ad silvae consitus speciem gratia novi viroris effronduit. missi deinde per omnes aditus struthiones mille, mille cervi, mille apri; iam damae, ibices, oves ferae et cetera herbatica animalia quanta vel ali potuerunt vel inveniri, inmissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit, edidit alia die in Amphitheatro una missione centum iubatos leones, qui rugitibus suis tonitrus excitabant. qui omnes e posticis interempti sunt, non magnum praebentes spectaculum, quo occidebantur. neque enim erat bestiarum impetus ille qui esse e caveis egredientibus solet; occisi sunt praeterea multi, qui dirigere nolebant, sagittis, editi deinde centum leopardi Libyci, centum deinde Syri; editae centum leaenae et ursi simul trecenti; quarum omnium ferarum magnum magis constat spectaculum fuisse quam gratum. edita praeterea gladiatorum paria trecenta Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis etiam latronibus Isauris.

他还为罗马人提供了享乐,且极为显赫,甚至还颁发了犒赏金。他针对日耳曼人与布莱米斯人举行了凯旋式,在凯旋仪式之前率领了来自各部族、每队多达五十人的队伍行进。他在大竞技场举行了一场极其宏大的狩猎表演,以使民众能够捕获一切走兽。这场表演的形貌如下:士兵们连根拔起的壮健树木被固定在四处纵横连接的横梁上,随后覆以泥土,整座大竞技场宛如一片树林般被种植起来,因新生的绿意展现出生机。接着,一千只鸵鸟、一千头鹿、一千头野猪自各个入口被放进来;随后,凡能饲养或找寻得到的所有雌鹿、野山羊、野羊以及其余食草兽皆被放入;紧接着民众获准入场,每个人各取所需。另一天,他在斗兽场一次性释放了一百只鬃毛雄狮,它们以咆哮声激荡起雷鸣般的巨响。这些狮子全部从后门被杀死,因其被杀的方式,并未呈现出多么壮观的景象;因为猛兽并未展现出它们从兽笼出来时通常所具有的那种冲劲;此外,许多不肯前冲的狮子被箭矢射死。随后出场了一百只利比亚花豹与一百只叙利亚花豹;接着有一百只母狮与三百只熊同时登场;公认所有这些猛兽带来的表演规模巨大,却谈不上令人赏心悦目。此外还呈献了三百对角斗士,其中有许多是在凯旋式中被押解的布莱米斯人,还有许多日耳曼人与萨尔马提亚人,亦有少数伊萨乌里亚盗匪参与搏斗。

§20

Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias interemptus est. causae occidendi eius haec fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere non debere, his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei publicae, brevi milites necessarios non futuros,3 quid ille conceperat animo qui hoc dicebat? nonne omnes barbaras gentes subegerat pedibus totumque mundum fecerat iam Romanum? Brevi, "inquit, "milites necessarios non habebimus. quid est aliud dicere: Romanus iam miles erit nullus? ubique regnabit, omnia possidebit secura res publica. orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves habebuntur aratro, equus nascetur ad pacem, nulla erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae leges, ubique iudices nostri.

办完这些事后,正当他筹备波斯战争并取道伊利里库姆进军时,他在自己士兵的伏击下遇害。杀害他的原因如下:首先,他绝不容忍士兵闲散,因为他确实依靠军队的人力完成了多项公共工程,声称士兵不应吃白食;除这些之外,他还对士兵说了一句令他们心生怨恨、但若有朝一日实现则利于国家的话——不久的将来士兵将不再被需要。说出这番话的他,心中究竟怀有何种设想?难道他未曾将所有蛮族践踏于脚下,未曾将整个世界尽归罗马吗? 他说:“不久之后,我们将不再需要士兵。” 这话与说“罗马将不再有士兵”有何区别?国家将安享无忧,统治四方,占有一切。普天之下将不再铸造兵器,不再提供军粮,牛将被保留以事耕作,马将为和平而繁育;不再有战争,不再有掳掠,四处皆是和平,四处皆是罗马法律,四处皆是我们的法官。

语法注3 条
  1. 18occupato bellis tyrannicis Probo

    由名词 Probo 与完成被动分词 occupato 构成的独立夺格结构(“正当普罗布斯忙于僭主战争之际”)。bellis tyrannicis 作夺格,修饰 occupato,表示所忙于的事项或原因。

  2. 18paucis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasissent manus

    paucis ... redeuntibus 是表示伴随状况或让步的独立夺格结构。随后的虚拟式过去完成时 evasissent 表明,quod 引导的是返乡者主观引述的理由(虚拟间接引语),而非作者陈述的客观事实。

  3. 20his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei publicae, brevi milites necessarios non futuros

    全句核心骨干为 his addidit dictum(“除这些外,他又补充了一句话”)。修饰 dictum 的是两个对比性的宾格形容词短语:eis grave(“令他们痛苦的”)与 salutare rei publicae(“利于国家的”),中间插入了条件从句 si umquam eveniat(“设若有朝一日实现”)。句末的“宾格加不定式”结构 brevi milites necessarios non futuros 作为同位语,具体说明 dictum 所表达的内容。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi028.humanitext-lat2:18-20