- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:43-46
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者援引戴克里先之语论述近侍蒙蔽如何使贤明之治难上加难,并记录了对奥勒良的评价、女德鲁伊的预言,以及奥勒良制定的赋税、建筑规划、禁奢措施与军人待遇特权。
Et quaeritur quidem quae res malos principes faciat; iam primum, mi amice, licentia, deinde rerum copia, amici praeterea improbi, satellites detestandi, eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles et, quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia, sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil esse difficilius quam bene imperare. colligunt se quattuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum imperatorem capiunt, dicunt quid probandum sit. imperator, qui domi clausus est, vera non novit, cogitur hoc tantum scire quod illi loquuntur, facit iudices quos fieri non oportet, amovet a re publica quos debeat obtinere,1 quid multa? ut Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus, venditur imperator.2 haec Diocletiani verba sunt, quae idcirco inserui ut prudentia tua sciret nihil esse difficilius bono principe.3
确实有人会探问,究竟何物使君主变坏:首先,我的朋友,是肆无忌惮,其次是财资丰足,此外还有奸邪的友人、可厌的近卫、极度贪婪的宦官、愚钝或可憎的侍臣,以及——不可否认的——对国家事务的无知。然而我从家父处听闻,已退位为平民的戴克里先皇帝曾言,治理得当是世间最难之事。“四五人勾结在一起,结成欺瞒皇帝的一致密谋,指点何事当准。困居宫禁的皇帝不知实情,被迫仅能知晓彼等所言;任用本不当任之人为法官,将本应留任之人逐出国政。多言何益?正如戴克里先本人所言:一位善良、审慎、最优秀的皇帝,竟被当场倒卖(蒙蔽受骗)。”此乃戴克里先之原话,我之所以录入于此,是为使您的英明知晓:没有什么比做一位贤君更艰难了。
Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes ponunt, idcirco quod ei clementia, imperatorum dos prima, defuerit. Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem esse debuisse quam principem, nam eius nimia ferocitas eidem displicebat. Mirabile fortasse videtur quod compertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur,4 sed de hoc posteri iudicabunt, dicebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Druiadas, sciscitantem utrum apud eius posteros imperium permaneret, cum illas respondisse dixit nullius clarius in re publica nomen quam Claudii posterorum futurum, et est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam gloriam quae a Druiadibus pronuntiata sit pervenire, quod idcirco ego in Aureliani vita constitui quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa sunt.
谈及奥勒良,许多人既不将他列入贤君,亦不归入昏暴之列,皆因他欠缺皇帝的首要德操——宽容。戴克里先的近卫长官韦尔孔尼乌斯·赫伦尼亚努斯依据阿斯克勒庇奥多图斯的见证常言,戴克里先在斥责马克西米安之暴戾时屡次说道,奥勒良本应成为一名将领而非帝王,盖其过分狂暴之气令他〔戴克里先〕生厌。戴克里先获悉后由阿斯克勒庇奥多图斯向其策士塞尔西努斯透露的一事,或许令人惊异,但后世自会评判:他说奥勒良曾在某一时期求询高卢的女德鲁伊巫师,探问帝业是否能在其后嗣中延存;据称巫师答曰,国中无人之名望能盖过克劳狄乌斯的后裔。如今同族血脉的君士坦提乌斯已然登基为帝,我以为其后嗣终将抵达女德鲁伊所宣示的那份荣耀;而我之所以将此事置于奥勒良传中,正因这是给前来问询的奥勒良本人的答复。
Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stuppae, atque anabolicas species aeternas constituit, thermas in Transtiberina regione Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae frigidioris copia illic deesset, forum nominis sui in Ostiensi ad mare fundare coepit, in quo postea praetorium publicum constitutum est. amicos suos honeste ditavit et modice, ut miserias paupertatis effugerent et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. vestem holosericam neque ipse in vestiario suo habuit neque alteri utendam dedit, et cum ab eo uxor sua peteret, ut unico pallio blatteo serico uteretur, ille respondit, Absit ut auro fila pensentur. libra enim auri tunc libra serici fuit. habuit in animo ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere, idem dederat facultatem, ut aureis qui vellent et vasis uterentur et poculis. dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula fuissent, idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent et ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent et ut multum oxypaederotinas. ut fibulas aureas gregarii milites haberent idem primus concessit, cum antea argenteas habuissent. paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectas purpureas accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt.
奥勒良为罗马城确立了来自埃及的玻璃、纸草、亚麻、麻屑以及调课物资的永久税额;奥勒良筹备在台伯河外区建造冬季浴场,因该地缺乏更寒冷的水源;他在靠近海滨的奥斯提亚开建以其命名的广场,其后此处设立了公共官邸。他以体面而节制的方式赏赐友人,使彼等免于贫困之苦,又借家资的节度免受巨富招致的嫉恨。他本人的衣橱中既无全丝衣物,亦不供他人使用;当其妻祈求穿戴仅一件深紫色丝绸斗篷时,他答道: “断不可让丝线与黄金等量称量。”盖当时一磅黄金正值一磅丝绸。他意欲金子既不可用于天花板装饰,亦不可用于短袍、皮革或银器,声称自然界中金多于银,但金子由于金箔、金线及熔铸的多重耗用而湮灭,银子却在其用途中长存。他亦曾特准有意者使用金质器皿与杯盏。此外,他赋予平民拥有包银四轮马车的权利,而此前仅有包铜与镶象牙之车。他同样准许贵妇拥有深紫色短袍及其他衣物,此前她们仅穿杂色,至多是浅紫色。他首先准许普通士兵佩戴金质饰针,此前仅佩银针。他开创性地将饰有条纹镶边的衣袍赏赐给士兵,此前士兵仅领受纯粹的紫色衣袍;并且确如今日亚麻袍一般,有者赐予一杠镶边,有者二杠,有者三杠,乃至多达五杠。
- 43quos debeat obtinere
关系从句中的虚拟式 debeat 为特征虚拟式。obtinere 在此处意为“挽留、维持其职位”,与前句的 facit iudices quos fieri non oportet 形成对称结构。
- 43venditur imperator
字面意为“皇帝被出卖”,此处为拉丁语习语,指侍臣与宦官内外勾结、封锁真实信息,将皇帝玩弄于股掌之间以谋取私利。
- 43difficilius bono principe
bono principe 为与比较级 difficilius 连用的比较夺格,意为“比(做)一位贤君更难”,在语境上呼应前文的 bene imperare。
- 44quod compertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur
此句构成 videtur 的主语从句。perhibetur 采取以 Asclepiodotus 为主语的主格带不定式结构(“据传阿斯克勒庇奥多图斯曾言”),dixisse 的宾语为关系代词 quod;compertum 与与格 Diocletiano 连用(“戴克里先所查明的”),修饰或同格指代该传闻。
