- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:47-50
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奥勒良增加了罗马城的面包供给量,筹划免费葡萄酒配给并分发物资与口巾;其个人生活远离皇宫,崇尚严苛与节俭,在特别的消遣与成功的治世中度过余生。
Panibus urbis Romae unciam de Aegyptio vectigali auxit, ut quadam epistula data ad praefectum annonae urbis etiam ipse gloriatur: Aurelianus Augustus Flavio Arabiano praefecto annonae, inter cetera, quibus dis faventibus Romanam rem publicam iuvimus, nihil mihi est magnificentius quam quod additamento unciae omne annonarum urbicarum genus iuvi. quod ut esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posui, Tiberinas exstruxi ripas, vadum alvei tumentis effodi,1 dis et Perennitati vota constitui, almam Cererem consecravi. nunc tuum est officium, Arabiane iucundissime, elaborare ne meae dispositiones in irritum veniant, neque enim populo Romano saturo quicquam potest esse laetius.
他通过来自埃及的租税,使罗马城的面包重量增加了一盎司,正如他在致该城粮食长官的一封信中所自豪夸耀的那样: “奥勒良·奥古斯都致粮食长官弗拉维乌斯·阿拉伯努斯:在承蒙诸神庇佑、我们用以造福罗马国家的诸多功业中,对我而言,没有什么比通过增加一盎司的配额来改善城市粮食配售的各种种类更为辉煌的了。为使此项善政永续,我在埃及设立了新的尼罗河船运商,在罗马设立了内河船运商,筑高了台伯河堤防,疏浚了淤涨河床的浅滩,向诸神及永恒女神许下誓愿,并祭奉了丰饶的刻瑞斯女神。如今,最亲爱的阿拉伯努斯,你的职责便是竭力督办,莫使我的制度化为泡影;盖没有什么比饱食的罗马人民更能令人欢欣的了。”
Statuerat et vinum gratuitum populo Romano dare, ut, quemadmodum oleum et panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur, quod perpetuum hac dispositione conceperat. Etruriae per Aureliam usque ad Alpes maritimas ingentes agri sunt iique fertiles ac silvosi. statuerat igitur dominis locorum incultorum, qui tamen vellent, pretia dare atque illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo opere vinum dare, ut nihil redituum fiscus acciperet, sed totum populo Romano concederet, facta erat ratio dogae, cuparum, navium et operum, sed multi dicunt Aurelianum ne id faceret praeventum, alii a praefecto praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur: Si et vinum populo Romano damus, superest ut et pullos et anseres demus.2 argumento est id vere Aurelianum cogitasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod in porticibus Templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda sed pretio, sciendum tamen congiaria illum ter dedisse, donasse etiam populo Romano tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsumque primum donasse oraria populo Romano, quibus uteretur populus ad favorem.
他还曾决定向罗马人民提供免费葡萄酒,以便如同食油、面包和猪肉被免费供给一样,葡萄酒亦可免费供给;他本拟通过以下规划使之成为永例。在经由奥勒良大道直抵滨海阿尔卑斯山脉的伊特鲁里亚全境,土地广袤,既肥沃又森林茂密。因此他曾决定,向那些愿意出让的未开垦土地的主人支付价款,并在彼处安置战俘奴隶家庭,在山丘上遍植葡萄树,并凭借此等劳作提供葡萄酒,国库不仅不从中收取任何收益,反而将全部收益让渡给罗马人民。装酒的木桶、大桶、船只和劳力的预算均已制定完成;然而许多人说奥勒良在推行此事之前便受阻,另有人则称他被其近卫长官劝阻,据说那位长官曾言: “倘若我们连葡萄酒都提供给罗马人民,接下来便只剩奉送雏鸡与鹅了。” 证明奥勒良确实曾有此谋划,甚或已经着手安排或部分实施了此事的证据在于:太阳神庙的长廊中存放着国库的葡萄酒,并非无偿配发给人民,而是按价出售。然而应当知晓的是,他曾三次发放赏钱,还向罗马人民赏赐来自各行省的带有衣袖的白色短袍,以及纯正的非洲与埃及亚麻布,并且是他本人首次向罗马人民赐予在喝彩致意时挥舞的口巾。
Displicebat ei, cum esset Romae, habitare in Palatio, ac magis placebat in Hortis Sallustii vel in Domitiae vivere, milliarensem denique porticum in Hortis Sallustii ornavit, in qua cottidie et equos et se fatigabat, quamvis esset non bonae valetudinis, servos et ministros peccantes coram se caedi iubebat, ut plerique dicunt, causa tenendae severitatis, ut alii, studio crudelitatis, ancillam suam, quae adulterium cum conservo suo fecerat, capite punivit. multos servos ex familia propria qui peccaverant legibus audiendos iudiciis publicis dedit. Senatum sive senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic quae sacerdotia senatu auctore meruissent,3 calceos mulleos et cereos et albos et hederacios viris omnibus tulit, mulieribus reliquit, cursores eo habitu quo ipse habebat senatoribus concessit, concubinas ingenuas haberi vetuit, eunuchorum modum pro senatoriis professionibus statuit, idcirco quod ad ingentia pretia pervenissent, vas argenti eius numquam triginta libras transiit, convivium de assaturis maxime fuit. vino russo maxime delectatus est.
当他身在罗马时,他不愿居住在帕拉蒂乌姆宫,而更乐于在萨卢斯特花园或多米蒂娅花园中生活。最后,他在萨卢斯特花园中修葺了一条一英里长的长廊,尽管身体欠佳,他每日仍在此中驱驰马匹并使自己疲惫不堪。他命令将犯错的奴仆和侍从押至自己面前施以鞭笞,如多数人所言,是为了维持严厉纲纪,而如另一些人所言,则是出于残忍嗜好。他将一名与其同侪奴隶通奸的女奴处以死刑。他把自己私产奴仆中犯了过的许多人移交给法庭,依律听候公审。他曾意欲为贵妇们恢复元老院或妇女小元老院,条件是唯有那些凭元老院授权而获得祭司职位之人在其中占有首席。他剥夺了所有男子穿红色、蜡色、白色及常春藤色靴履的权利,将这些留予妇人。他准许元老们配备与其本人相同装束的随行快卒。他禁止收纳自由身分的女子为妾。鉴于阉人的价格已暴涨至骇人境地,他依据元老们的财产申报额度规定了蓄养阉人的限额。他的银质器皿从未超过三十磅。宴席多为烤肉。他极嗜红葡萄酒。
medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse se inedia praecipue curabat, uxori et filiae annuum sigillaricium quasi privatus instituit, servis suis vestes easdem imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum detulit, Antistium et Gillonem; qui post eum ex senatus sententia manu missi sunt. erat quidem rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime autem delectatus est phagone, qui usque eo multum comedit ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, vervecem et porcellum comederet, biberet autem infundibulo adposito plus orca.4 Habuit tempus praeter seditiones quasdam domesticas fortunatissimum. populus eum Romanus amavit, senatus et timuit.
患病之时,他从未召唤医生,而是主要通过节食来医治自己。他如同平民一般为妻女确立了印记节的岁金。称帝之后,除两位宛如解放奴隶般受其极度敬重的年老奴隶安提斯提乌斯与吉洛之外,他赐予奴仆的衣物与他身为平民时全无二致;此二人于其死后依据元老院的决议被释放为自由人。他确实极少沉溺于享乐,却奇特地喜爱滑稽剧;但他最为狂热喜爱的则是一名大食汉,此人暴食无度,竟能在一天之内在其餐桌前吞下一整头野猪、一百个面包、一只羯羊和一头乳猪,并且套上漏斗饮下超过一大瓮的酒。除国内某些动乱之外,他享有极其幸运的治世。罗马人民爱戴他,元老院对他既爱戴又畏惧。
- 47vadum alvei tumentis effodi
vadum(浅滩)为动词effodi(疏浚、挖掘)的直接宾语,alvei tumentis为属格修饰语,意为“淤积隆起的河床”或“暴涨的河道”。该句指通过挖掘浅滩、加深水深以便利航运的水利疏浚工程。
- 48superest ut et pullos et anseres demus
superest ut接虚拟式(demus)为无人称句式,意为“剩下的唯有……”或“接下来只得……”。近卫长官借此讽刺指出,若连葡萄酒也免费配发,过度的民粹恩惠将导致下一步只得连家禽也一并赠送。
- 49ita ut primae illic quae sacerdotia senatu auctore meruissent
在由ita ut引导的状语从句中,谓语动词(如sederent或essent)被省略。primae作主格补足语,意为“居于首席”;illic指代该议事会;关系代词quae的先行词(如eae)亦被省略,整个结构表明仅准许由元老院认可而获祭司职的妇女在其中居首要地位。
- 50plus orca
orca为orca(用于盛酒的大瓮、酒坛)的单数夺格形式,作为比较级plus的“比较夺格”使用,意为“多于一大瓮的容量”。
