- 底本
- Scriptores Historiae Augustae, Volume 3. Magie, David, editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:41-42
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
军队致信元老院请求将奥勒良封神并推选新帝,塔基图斯发表演说颂扬奥勒良之功业,建议予以神化,但力主将遴选之权退回军队;随后叙及奥勒良的后嗣,并慨叹罗马历史上贤君之罕见。
Non iniucundum est ipsas inserere litteras quas ad senatum exercitus misit: Felices ac fortes exercitus senatui populoque Romano. Aurelianus imperator noster per fraudem unius hominis et per errorem bonorum ac malorum interemptus est. hunc inter deos referte, sancti domini patres conscripti, et de vobis aliquem, sed dignum vestro iudicio, principem mittite, nos enim de iis qui vel errarunt vel male fecerunt, imperare nobis neminem patimur. Rescriptum ex senatus consulto. cum die III nonarum Februariarum senatus amplissimus in Curiam Pompilianam convenisset, Aurelius Gordianus consul dixit: Referimus ad vos, patres conscripti, litteras exercitus felicissimi. quibus recitatis Aurelius Tacitus, primae sententiae senator, ita locutus est (hic autem est qui post Aurelianum sententia omnium imperator est appellatus): Recte atque ordine consuluissent di immortales, patres conscripti, si boni principes ferro inviolabiles exstitissent, ut longiorem ducerent vitam, neque contra eos aliqua esset potestas iis qui neces infandas tristissima mente concipiunt.1 viveret enim princeps Aurelianus, quo neque fortior neque utilior fuit quisquam. respirare certe post infelicitatem Valeriani, post Gallieni mala imperante Claudio coeperat nostra res publica, at eadem reddita fuerat Aureliano toto penitus orbe vincente. ille nobis Gallias dedit, ille Italiam liberavit, ille Vindelicis iugum barbaricae servitutis amovit, illo vincente Illyricum restitutum est, redditae Romanis legibus Thraciae. ille, pro pudor! orientem femineo pressum iugo in nostra iura restituit, ille Persas, insultantes adhuc Valeriani nece, fudit, fugavit, oppressit, illum Saraceni, Blemmyes, Axomitae, Bactriani, Seres, Hiberi, Albani, Armenii, populi etiam Indorum veluti praesentem paene venerati sunt deum. illius donis, quae a barbaris gentibus meruit, refertum est Capitolium, quindecim milia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templum, omnia in urbe fana eius micant donis, quare, patres conscripti, vel deos ipsos iure convenio, qui talem principem interire passi sunt, nisi forte secum eum esse maluerunt.2 decerno igitur divinos honores idque vos omnes aestimo esse facturos, nam de imperatore deligendo ad eundem exercitum censeo esse referendum, etenim in tali genere sententiae nisi fiat quod dicitur, et electi periculum erit et eligentis invidia. probata sententia est Taciti, attamen cum iterum atque iterum mitteretur, ex senatus consulto, quod in Taciti vita dicemus, Tacitus factus est imperator.
将军队致元老院的书简原文录入于此,绝非无益之举: “吉祥而勇敢的诸军致元老院与罗马人民:我们的皇帝奥勒良因一人之奸谋,以及善恶之人的共同误判而遇害。尊贵的主人们,各位征召元老,请将他列入神明之列,并从你们之中遣送一位配得上你们审断的帝王;因为我们决不容忍在犯错者或作恶者之中有任何人统治我们。” 依元老院决议之复文。二月诺奈日三日之前,显赫的元老院会集于庞皮利乌斯议事堂,执政官奥勒留·戈尔狄阿努斯言道: “各位征召元老,我们将最吉祥军队的信函呈递给你们。” 朗读完毕后,首倡发言的元老奥勒留·塔基图斯(此人正是奥勒良之后依据众人赞同被推戴为帝者)如此言道: “各位征召元老,倘若贤君皆能刀枪不入,以便享尽天年,且那些以阴暗心肠图谋滔天血案之辈对他们毫无加害之能,则不死的神明才算处置得端正有序。盖若如此,奥勒良帝如今必当健在,世间从未有比他更勇武、更有益于国者。固然,在瓦勒良的厄运之后,在加列努斯的灾害之后,我们的国家在克劳狄乌斯治下已开始喘息,然正是在奥勒良于普天之下彻底平定四方时,国运才得以完复。是他将高卢诸省归还我们,是他解放了意大利,是他为温德利基人解除了异族奴役的重轭;在他得胜之际,伊利里库姆得以复原,色雷斯诸省重新归顺于罗马法令之下。他——呜呼,何等可耻!——将屈从于妇人统治下的东方重新收复于我们的法统;他将至今仍为瓦勒良之死而狂妄自得的波斯人击溃、驱逐、殄灭;萨拉森人、布莱米人、阿克苏姆人、巴克特里亚人、塞里斯人、伊比利亚人、阿尔巴尼亚人、亚美尼亚人,乃至印度的诸部族,几乎皆视他如现世的神明而予以顶礼膜拜。卡皮托利乌姆神殿充塞着他从蛮族手中缴获的奉纳品,仅一座神殿因其慷慨就存有一万五千磅黄金,城内所有的圣所皆因其恩赐而熠熠生辉。为此,各位征召元老,若非神明执意欲将他留于身畔,我理当依照法度质问听任如此君主殒命的神明本身!因此,我决议向其奉献神圣荣耀,且我认为你们众人亦将如此行事;然而关于遴选帝王之事,我主张仍当发还给原军队,盖在此类议案中,若不照所言而行,被选者必遭危险,而遴选者亦将承受嫉恨。” 塔基图斯的提议获得了通过;然而在信使一再往返之后,依元老院决议(此事我们将在《塔基图斯传》中述及),塔基图斯被拥立为皇帝。
Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae sunt. Aurelianus namque pro consule Ciliciae, senator optimus sui vere iuris vitaeque venerabilis, qui nunc in Sicilia vitam agit, eius est nepos. Quid hoc esse dicam, tam paucos bonos exstitisse principes, cum iam tot Caesares fuerint?3 nam ab Augusto in Diocletianum Maximianumque principes quae series purpuratorum sit, index publicus tenet. sed in his optimi ipse Augustus, Flavius Vespasianus, Flavius Titus, Cocceius Nerva, divus Traianus, divus Hadrianus, Pius et Marcus Antonini, Severus Afer, Alexander Mamaeae, divus Claudius et divus Aurelianus. Valerianum enim, cum optimus fuerit, ab omnibus infelicitas separavit. vide, quaeso, quam pauci sint principes boni, ut bene dictum sit a quodam mimico scurra Claudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribi atque depingi. at contra quae series malorum! ut enim omittamus Vitellios, Caligulas et Nerones, quis ferat Maximinos et Philippos atque illam inconditae multitudinis faecem? tametsi Decios excerpere debeam, quorum et vita et mors veteribus comparanda est.
奥勒良仅留下一个女儿,其后嗣至今仍在罗马。盖其外孙奥勒良努斯曾任奇里乞亚资深执政官,是一位恪守自立原则、生平令人敬仰的极佳元老,如今在西西里安度晚年。 既然已有如此之多的凯撒,出产的贤君何以如此之少,我当如何言明此事呢?盖从奥古斯都到戴克里先与马克西米安诸帝,其间身着紫袍者的世系皆有公家名录记载。然其中最优异者,唯奥古斯都本人、弗拉维乌斯·韦斯帕西亚努斯、弗拉维乌斯·提图斯、科克切乌斯·涅尔瓦、神君图拉真、神君哈德良、庇护与马可两位安敦尼、阿非利加人塞维鲁、玛玛埃亚之子亚历山大、神君克劳狄乌斯与神君奥勒良。盖瓦勒良虽极优异,其厄运却将他与众人隔绝开来。请诸位看一看,贤君是何其寥寥,以致在此克劳狄乌斯时代,一位滑稽丑角极恰当地戏言:所有的贤君都能刻画在一枚指环之上!反之,昏暴之徒的队列又是何其冗长!即便撇开维特利乌斯辈、卡利古拉辈与尼禄辈不谈,谁能容忍马克西米努斯辈、菲利普辈以及那乌合之众的渣滓呢?不过,我仍须将德基乌斯父子单独列出,他们的生与死皆堪与古人相匹敌。
- 41Recte atque ordine consuluissent di immortales, patres conscripti, si boni principes ferro inviolabiles exstitissent, ut longiorem ducerent vitam, neque contra eos aliqua esset potestas iis qui neces infandas tristissima mente concipiunt.
这是一个过去与事实相反的虚拟条件句(使用过去完成时虚拟式 consuluissent 与 exstitissent),其后嵌套了由 ut... ducerent 及 neque... esset 构成的未完成时虚拟式从句。主从句的逻辑骨架为“若神明曾使贤君刀枪不入,神明便算处置妥当”,并顺势引出紧随其后的未完成时虚拟式 viveret(“[若然则]如今必健在”),构成对当下相反事实的推论。
- 41vel deos ipsos iure convenio, qui talem principem interire passi sunt, nisi forte secum eum esse maluerunt
动词 convenio 在此取其民事法律诉讼专门义,即“传讯、传唤到庭、起诉”(相当于 in ius voco),支配直接宾格 deos ipsos,并由方式夺格 iure(“依理,依法度”)所修饰,构成极具修辞色彩的夸张表达(“甚至神明本身我也要依法律追究其责”)。nisi forte 引导的从句则作为带讽刺意味的保留性除外条件。
- 42Quid hoc esse dicam, tam paucos bonos exstitisse principes, cum iam tot Caesares fuerint?
主句谓语为表商榷、疑虑的现在时虚拟式 dicam(“我该如何评说此事?”),其后接由疑问代词 quid 作主格/宾格、指示代词 hoc 构成的宾格不定式从属结构(hoc esse)。紧接着的 tam paucos bonos exstitisse principes 为同格宾格不定式短语,用以阐明代词 hoc 的具体内涵。cum 引导的 fuerint 虚拟式完成时从句则表让步(“尽管已有如此众多的凯撒”)。
