← 罗马皇帝群像

神圣奥勒良传

§37-40

奥勒良的神化、治国功绩与半年帝位空缺

本段记叙了奥勒良遇害后的神化、姆涅斯透斯的伏诛、昆蒂卢斯的自尽、铸币工匠叛乱的平定,以及修筑城墙和放弃达基亚等内外政绩,并叙述了其死后元老院与军队三度推让皇位而导致长达六个月帝位空缺的始末。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§37

Hic finis Aureliano fuit, principi necessario magis quam bono. quo interfecto cum esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt ii a quibus interemptus est. sane Mnestheus postea subreptus ad stipitem bestiis obiectus est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrimque significant, ubi et in columnis divo Aureliano statuae constitutae sunt, senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen populus Romanus, qui vulgo dicebat Aurelianum paedagogum esse senatorum,1 imperavit annis sex minus paucis diebus, ac rebus magnis gestis inter divos relatus est. Quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia relatum est tacere non debui, nam multi ferunt Quintilium, fratrem Claudii, cum in praesidio Italico esset, audita morte Claudii sumpsisse imperium. verum postea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exercitu eum derelictum;2 cumque contra eum contionaretur nec a militibus audiretur, incisis sibimet venis die vicesimo imperii sui perisse. Quidquid sane scelerum fuit, quidquid malae conscientiae vel artium funestarum, quidquid denique factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgavit, hoc quoque ad rem pertinere arbitror, Vaballathi filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit. Fuit sub Aureliano etiam monetariorum bellum Felicissimo rationali auctore, quod acerrime severissimeque compescuit, septem tamen milibus suorum militum interemptis, ut epistula docet missa ad Ulpium Crinitum ter consulem, qui eum ante adoptaverat: Aurelianus Augustus Ulpio patri, quasi fatale quiddam mihi sit, ut omnia bella quaecumque gessero, omnes motus ingravescant, ita etiam seditio intramurana bellum mihi gravissimum peperit, monetarii auctore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt. hi compressi sunt septem milibus lembariorum et ripariensium et castrianorum et Daciscorum interemptis. unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam sine difficultate victoriam.

这就是奥勒良的结局,他是一位与其说仁善毋宁说必不可缺的君主。在他遇害且真相败露之后,正是那些杀害他的人为他修建了宏大的陵墓与神殿。事实上,姆涅斯透斯后来被擒获,绑在木桩上投喂了野兽,正如立在同一地点两侧的大理石雕像所示——在那里,神君奥勒良的雕像也立于圆柱之上。元老院对其死深感痛惜,而罗马人民则更为悲痛,他们常说奥勒良是元老们的严师。他统治了差数日满六年,建立显赫功业后被列入神明之列。 因为关涉到奥勒良,史册所载之事我绝不当隐匿不言。许多人记载,克劳狄乌斯的兄弟昆蒂卢斯当时正驻守于意大利要塞,得知克劳狄乌斯的死讯后便攫取了帝位。然而后来,当他得知奥勒良称帝时,便被全军所抛弃;当他向士兵们发表演说反对奥勒良却无人听从时,便切开自己的静脉,在称帝第二十天殒命。 凡有的罪行,凡有的居心叵测或害人的诡计,乃至一切朋党之争,奥勒良皆从整个天下彻底清除。我认为这也与本传有关:芝诺比娅所执掌的统治权,是以其子瓦巴拉图斯的名义,而非以蒂莫劳斯和赫伦尼亚努斯的名义执掌的。 在奥勒良治下,还爆发了一场由度支官费利基西穆斯挑起的货币工匠之战,他以极其猛烈和严苛的手段将其平定,然而自己一方的士兵亦阵亡了七千人,正如致三度执政官乌尔皮乌斯·克里尼图斯(此前曾收养他为子)的信函所证明的那样: “奥勒良·奥古斯都致父乌尔皮乌斯。仿佛命运注定我所进行的一切战争、所面对的一切动荡皆必将恶化,甚至这城内的叛乱亦为我带来了一场极残酷的战争。在最卑劣的奴隶、被我委以国库之职的费利基西穆斯煽动下,货币工匠们燃起了叛逆的狂妄之心。在损失了七千名轻舟水兵、河防兵、军营驻军及达基亚兵之后,他们被镇压下去了。由此可见,不死的神明赐予我的胜利,无一不是在艰难之中取得的。”

§39

Tetricum triumphatum correctorem Lucaniae fecit, filio eius in senatu manente. Templum Solis magnificentissimum constituit. muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope milia murorum eius ambitus teneant, idem quadruplatores ac delatores ingenti severitate persecutus est. tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri in Foro Traiani semel iussit, amnestia etiam sub eo delictorum publicorum decreta est de exemplo Atheniensium, cuius rei etiam Tullius in Philippicis meminit, fures provinciales repetundarum ac peculatus reos3 ultra militarem modum est persecutus, ut eos ingentibus suppliciis cruciatibusque puniret. in Templo Solis multum auri gemmarumque constituit. cum vastatum Illyricum ac Moesiam deperditam videret, provinciam Transdanuvinam Daciam a Traiano constitutam sublato exercitu et provincialibus reliquit, desperans eam posse retineri, abductosque ex ea populos in Moesia conlocavit appellavitque eam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit. Dicitur praeterea huius fuisse crudelitatis, ut plerisque senatoribus simulatam ingereret factionem coniurationis ac tyrannidis, quo facilius eos posset occidere, addunt nonnulli filium sororis, non filiam, ab eodem interfectum, plerique autem etiam filium sororis.4

他将受凯旋式羞辱的泰特里库斯任命为卢卡尼亚的总督,令其子保留在元老院中。他兴建了一座极其宏伟的太阳神庙。他将罗马城墙大幅扩建,以致城墙周长接近五十哩。他同样以极大的严苛追查诬告者和告密者。为了保障私人的安全,他曾下令在图拉真广场将公家案卷焚毁一次。在他治下,亦依循雅典人的先例颁布了针对公罪的特赦令,此事西塞罗在《反腓力辞》中亦曾提及。他超越军事常规惩办属省的侵吞者,即那些被控索贿和贪污公款之徒,以极严苛的酷刑和折磨处置他们。他在太阳神庙中供奉了大量的黄金与珠宝。当目睹伊利里库姆惨遭蹂躏、摩西亚陷于残破时,由于断绝了守住它的希望,他撤出军队与行省居民,放弃了图拉真所设立的跨多瑙河省份达基亚;将从该地迁出的民众安置于摩西亚,并将其称为达基亚,此地如今正将两个摩西亚分隔开来。此外,据说他残暴至极,竟给大多数元老安上莫须有的谋叛与篡位罪名,以便更容易处死他们。有人补充说,被他杀害的是姐妹的儿子而非女儿,而多数人则补充说,他还杀害了姐妹的儿子。

§40

Quam difficile sit imperatorem in locum boni principis legere, et senatus sanctioris gravitas probat et exercitus prudentis auctoritas; occiso namque severissimo principe de imperatore deligendo exercitus rettulit ad senatum, idcirco quod nullum de iis faciendum putabat, qui tam bonum principem occiderant. verum senatus hanc eandem electionem in exercitum refudit, sciens non libenter iam milites accipere imperatores eos quos senatus elegerit, denique id tertio factum est, ita ut per sex menses imperatorem Romanus orbis non habuerit, omnesque iudices ii permanerent, quos aut senatus aut Aurelianus elegerat, nisi quod pro consule Asiae Faltonius Probus in locum Arellii Fusci delectus est.

在一位贤君之后遴选帝王是何等艰难,更受尊重的元老院的庄重与明智军队的权威皆证明了这一点;盖在最严苛的君主遇害后,军队将遴选帝王之事移交元老院,因为他们认为决不可从诛杀如此贤明君主的人中拥立任何人。然而元老院深知士兵们已不再心甘情愿接纳元老院选出的帝王,遂将此项推选权退回给军队。最终这一推让发生了三次,以致罗马天下长达六个月无主,元老院或奥勒良所选任的所有行政长官皆留任原职,仅有法尔托尼乌斯·普罗布斯被选任为亚细亚资深执政官以接替阿雷利乌斯·富斯库斯。

语法注4 条
  1. 37paedagogum esse senatorum

    名词 paedagogus(负责看管和管教儿童的蒙馆家奴/家庭教师)在此处用作比喻性的表语名词,生动地形容奥勒良严厉监督、惩戒元老院成员的专断严苛作风,意指“元老们的监护者/严师”。

  2. 37a toto exercitu eum derelictum

    此句为受 multi ferunt 支配的“宾格加不定式”间接引语结构,完成时被动不定式 derelictum [esse] 中省略了助动词 esse。宾格代词 eum 指代昆蒂卢斯,并与后文的 incisis... perisse 并列。

  3. 39fures provinciales repetundarum ac peculatus reos

    短语 repetundarum ac peculatus reos 与 fures provinciales(“属省的盗贼”,即盘剥地方的贪官)构成同格关系。属格 repetundarum(索贿/非法聚敛)和 peculatus(侵吞公款)为由形容词 reos(受指控者/罪犯)所支配的表示罪名的属格。

  4. 39plerique autem etiam filium sororis

    此句承前省略了不定式短语 [ab eodem interfectum esse addunt]。副词 etiam(“甚至/亦”)表明另一种记述:多数人认为他除了杀害外甥女之外,还杀害了外甥,与前一句中认为“杀的是外甥而非外甥女”的观点形成对比与补充。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:37-40