← 罗马皇帝群像

神圣奥勒良传

§33-36

奥勒良的凯旋式与遇刺

本段详细记述了奥勒良极其宏大壮丽的凯旋式队伍及其内政、法律和惠民举措,随后叙述了他在率军远征波斯途中因机要秘书姆涅斯透斯设局构陷而遇刺的始末。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§33

Non absque re est cognoscere qui fuerit Aureliani triumphus, fuit enim speciosissimus. currus regii tres fuerunt, in his unus Odaenathi, argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabricatus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat, sperans se urbem Romanam cum eo visuram. quod illam non fefellit; nam cum eo urbem ingressa est victa et triumphata.1 fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut multi memoriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. praecesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Palaestinae diversae ducentae, quas statim Aurelianus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; tigrides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingenta, praeter captivos gentium barbararum. Blemmyes, Axomitae, Arabes Eudaemones, Indi, Bactriani, Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus; Gothi, Alani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suebi, Vandali, Germani, religatis manibus captivi, praecesserunt inter hos etiam Palmyreni qui superfuerant principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem, ductae sunt et decem mulieres, quas virili habitu pugnantes inter Gothos ceperat, cum multae essent interemptae, quas de Amazonum genere titulus indicabat—praelati sunt tituli gentium nomina continentes, inter haec fuit Tetricus chlamyde coccea, tunica galbina, bracis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem imperatorem in Gallia nuncupaverat. incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii sustentabant, praeferebantur coronae omnium civitatum aureae titulis eminentibus proditae. iam populus ipse Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et cataphractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod senatores triumphari videbant)2 multum pompae addiderant. denique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem ad Palatium, sequentibus diebus datae sunt populo voluptates ludorum scaenicorum, ludorum circensium, venationum, gladiatorum, naumachiae.

知晓奥勒良的凯旋式是怎样的并非多余之事,因其场面极其壮丽。共有三辆王室战车:其一属于奥达埃纳图斯,饰以金银与珠宝,制作极尽精巧;其二为波斯国王赠予奥勒良之礼,同样以无匹的工艺精工制成;其三则是芝诺比娅为自己打造的,她曾期冀乘着这辆战车瞻仰罗马之城。这一期望并未欺骗她,因为她确实同那辆战车一同进入了城中,却沦为了被战胜并被凯旋式展示的俘虏。另有一辆套着四头牡鹿的战车,据说曾属于哥特人之王。正如许多人记录所载,奥勒良乘此战车登上了卡皮托利乌姆山,以便在那里屠宰那些连同战车一并捕获、且据传他曾誓愿献给至善至伟朱庇特的牡鹿。前面有二十头大象引路,还有两百只来自利比亚和巴勒斯坦的各色驯兽,奥勒良随即将其分赠私人,免得给国库增加口粮负担;另有四只猛虎、长颈鹿、驼鹿及其他诸如此类的兽类依次牵行;除各蛮族俘虏外,还有八百对角斗士。布莱米人、阿克苏姆人、福地阿拉伯人、印度人、巴克特里亚人、伊比利亚人、萨拉森人、波斯人,各自带着贡品;哥特人、阿兰人、罗克索拉尼人、萨尔马提亚人、法兰克人、苏维汇人、汪达尔人、日耳曼人,皆为反剪双手的俘虏;在这些人中,劫后余生的帕尔米拉城邦显贵以及因叛乱受缚的埃及人亦走在队伍前列。此外还牵着十名女子,她们身着男装在哥特人阵中作战时被其擒获,而当时已有许多女子被诛杀;标牌上指明她们属于亚马逊族后裔——走在队伍前面的人高举着写有各族名称的标牌。在这些队伍中,泰特里库斯身着猩红斗篷、浅黄色短袍、高卢马裤,身边伴随着他在高卢拥立为帝的儿子。芝诺比娅亦佩戴着珠宝和黄金锁链款款而行,锁链由旁人代为托举;各城邦的金冠由前引之人高举,标牌赫然醒目。此时罗马人民自身、各行会与军营的旗帜、铁甲骑兵、王室珍宝、全军以及元老院(尽管元老们因目睹身为元老者沦为凯旋式的俘虏而略显黯然神伤),皆为盛典增色不少。最终,他直到第九时方勉强抵达卡皮托利乌姆山,而在入夜很晚时才进入帕拉蒂努姆宫殿;在接下来的日子里,戏剧表演、赛车、野兽狩猎、角斗士搏杀以及模拟海战的娱乐皆赐予了人民。

§35

Non praetereundum videtur quod et populus memoria tenet et fides historica frequentavit, Aurelianum eo tempore quo proficiscebatur ad orientem bilibres coronas populo promisisse, si victor rediret, et, cum aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donasse, ita ut siligineum suum cottidie toto aevo suo unusquisque et acciperet et posteris suis dimitteret, nam idem Aurelianus et porcinam carnem populo Romano distribuit, quae hodieque dividitur. Leges plurimas sanxit, et quidem salutares. sacer- dotia composuit, Templum Solis fundavit et pontifices roboravit; decrevit etiam emolumenta sartis tectis et ministris. His gestis ad Gallias profectus Vindelicos obsidione barbarica liberavit, deinde ad Illyricum rediit paratoque magno potius quam ingenti exercitu Persis, quos eo quoque tempore quo Zenobiam superavit gloriosissime iam vicerat, bellum indixit, sed cum iter faceret, apud Caenophrurium, mansionem quae est inter Heracleam et Byzantium, malitia notarii sui et manu Mucaporis interemptus est.

人民所铭记且历史信史屡屡提及的一件事,似乎也不当略过:奥勒良在启程前往东方之际,曾向人民许诺,若凯旋归来,将赐予人民两磅重的冠冕;然而人民期盼的是金冠,奥勒良既无此财力亦无此意愿,便用如今被称为细麦面包的物料制成冠冕,分赠给每个人,使每个人终其一生每日皆可领取属于自己的细麦面包,并传之后世;正是这位奥勒良,还向罗马人民配给猪肉,这一配给至今仍在实行。他制定了极多且确切有益的法律。他整顿了祭司职位,建立了太阳神庙并巩固了祭司团的权位;还为修缮工程及神庙供职人员核定了薪俸补助。完成这些政务后,他启程前往高卢诸省,将温德利基人从蛮族的围困中解救出来;随后返回伊利里库姆,整编了一支与其说极其庞大毋宁说规模宏大的军队,向波斯人宣战——在此前击败芝诺比娅之时,他便已极尽辉煌地战胜过他们;然而在行军途中,在赫拉克利亚与拜占庭之间的驿站凯诺夫鲁利乌姆,他因秘书的奸计和穆卡波尔之手遇害身亡。

§36

Et causa occidendi eius quae fuerit et quemadmodum sit occisus, ne res tanta lateat, brevi edisseram. Aurelianus, quod negari non potest, severus, truculentus, sanguinarius fuit princeps, hic, cum usque eo severitatem tetendisset, ut et filiam sororis occideret non in magna neque in satis idonea causa, iam primum in odium suorum venit, incidit autem, ut se res fataliter agunt, ut Mnestheum quendam, quem pro notario secretorum habuerat, libertum, ut quidam dicunt, suum, infensiorem sibi minando redderet, quod nescio quid de eo suspicatus esset. Mnestheus, qui sciret Aurelianum neque frustra minari solere neque, si minaretur, ignoscere, brevem nominum conscripsit mixtis iis quibus Aurelianus vere irascebatur cum iis de quibus nihil asperum cogitabat, addito etiam suo nomine, quo magis fidem faceret ingestae sollicitudinis, ac brevem legit singulis quorum nomina continebat, addens disposuisse Aurelianum eos omnes occidere, illos vero debere suae vitae, si viri sint, subvenire. hi cum exarsissent, timore qui merebantur offensam, dolore innocentes,3 quod beneficiis atque officiis Aurelianus videbatur ingratus, in supra dicto loco iter facientem principem subito adorti interemerunt.

为使如此重大的变故不致湮没无闻,我将简略陈述其遇害的原委及受害的情形。不可否认,奥勒良是一位严酷、凶暴、嗜血的统治者;当他将严苛推向极致,甚至在一个并不重大且不够正当的由头下诛杀了自己姐妹的女儿时,他便首先遭致了近侍与族人的怨恨。然而,正如世事受宿命摆布一般,他因对此人不知起了什么疑心,便出言威胁被其充作机要秘书的某位姆涅斯透斯(正如某些人所言,是其获释奴),使其对自己更加怀恨在心。姆涅斯透斯深知奥勒良既不习惯虚张声势地发出威胁,一旦威胁也绝不予以宽恕,便草拟了一份名单,将奥勒良真正怨恨之人与他并未抱有任何苛念之人混杂在一起,甚至添上了自己的名字,以便使这虚造的危难更具可信度;随后,他向名单上榜上有名的每个人宣读了这份清单,并补充说奥勒良已决定将他们全部处死,而他们若还是男儿,就必须为挽救自己的性命挺身而出。当这些人被彻底激怒后——理当招致怨怒之人出于恐惧,而无辜之人则因奥勒良对其功劳与职守显得恩将仇报而深感悲愤——便在上述地点突然袭击并诛杀了正在行军中的皇帝。

语法注3 条
  1. 33victa et triumphata

    此处动词 triumphare(举行凯旋式)的完成时被动分词 triumphata 采取了个人被动用法,意为‘作为俘虏在凯旋式中被展示’。古典拉丁语中通常为不及物用法(triumphare de aliquo),在此则体现了后期拉丁语中及物化及被动语态的用法。

  2. 34quod senatores triumphari videbant

    在充当 videbant 宾语的宾格不定式结构中,被动不定式 triumphari 以 senatores 作为其主语宾格。通常为不及物动词的 triumphare 在此转为个人被动语态,表示‘元老院议员沦为凯旋式中受辱展示的对象’。

  3. 36timore qui merebantur offensam, dolore innocentes

    原因夺格 timore 与 dolore 分别对应后文的两个主语成分:关系从句 qui merebantur offensam(招致惩戒之人)与形容词实质化的 innocentes(无辜之人)。结构上形成对称并置,分别指明有罪者出于‘恐惧’,无辜者出于‘悲愤’而爆发。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:33-36