← 罗马皇帝群像

神圣奥勒良传

§29-32

再平帕尔米拉与帝国境内的彻底统一

奥勒良在记述了帕尔米拉所获传奇紫袍的逸事后,留芝诺比娅以待凯旋式,处决了朗吉诺斯等主谋,并击败卡尔皮人。在严酷镇压帕尔米拉的再度叛乱后,他又平定了埃及的僭位者菲尔穆斯并使高卢的泰特里库斯投降,最终班师罗马举行东西方兼平的盛大凯旋式。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§29

De qua pauca saltem libet dicere, meministis enim fuisse in Templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum matronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhibetur, scribens: Sume purpuram, qualis apud nos est. sed hoc falsum fuit. nam postea diligentissime et Aurelianus et Probus et proxime Diocletianus missis diligentissimis confectoribus requisierunt tale genus purpurae nec tamen invenire potuerunt, dicitur enim sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur.

关于这种紫布,不妨至少交代几句,盖因诸位当记得,在卡皮托利乌姆至善至伟的朱庇特神庙中曾有一件紫色的羊毛短斗篷;当贵妇人们以及奥勒良本人将各自的紫布与之相比时,在这一神圣光辉的映衬之下,其余所有紫布相形之下皆显得宛如褪成灰烬之色。据说这是波斯国王从内陆印度人处取得后赠予奥勒良的礼物,信中写道:‘请收下如我们这里有的那种紫布。’但这并非属实。因为此后奥勒良、普罗布斯以及最近的戴克里先皆曾派出极为精湛的染匠,极其仔细地搜求此类紫布,却仍未能寻获;盖因据说唯有印度的红丹若依法炮制,方能制出这等紫布。

§30

Sed ut ad incepta redeamus: ingens tamen strepitus militum fuit omnium Zenobiam ad poenam poscentium. sed Aurelianus indignum aestimans mulierem interimi occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat,1 triumpho mulierem reservavit, ut populi Romani oculis esset ostentui,2 grave inter eos qui caesi sunt de Longino philosopho fuisse perhibetur, quo illa magistro usa esse ad Graecas litteras dicitur, quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod superbior illa epistula ipsius diceretur dictata consilio, quamvis Syro esset sermone contexta. Pacato igitur oriente in Europam Aurelianus rediit victor atque illic Carporum copias adflixit et, cum illum Carpicum senatus absentem vocasset, mandasse ioco fertur: Superest, patres conscripti, ut me etiam Carpisculum vocetis.3 carpisclum enim genus calciamenti esse satis notum est. quod cognomen deforme videbatur, cum et Gothicus et Sarmaticus et Armeniacus et Parthicus et Adiabenicus iam ille diceretur.

然而言归正传:所有士兵仍然大声喧闹,要求将芝诺比娅处以极刑。但奥勒良认为处死一个女人有失体统,在诛杀了大部分作为主谋使她发动、筹备并进行战争的人之后,将该妇人留待凯旋式使用,以便在罗马人民眼前充作展示品。在被杀者之中,据说哲学家朗吉诺斯之死尤为令人痛惜;据说她曾拜其为师研习希腊文学,而奥勒良之所以将其处死,是因为据说那封傲慢的书信正是出于他的指使而口授的,尽管该信是以叙利亚语写就。因此,平定了东方之后,奥勒良以胜者姿态返回欧洲,并在那里击溃了卡尔皮人的军队;当元老院在缺席的情况下称他为‘卡尔皮库斯’时,据说他曾戏谑地传话道:‘各位元老,如今只剩下你们索性连“卡尔皮斯库卢斯”也用来称呼我了。’盖因卡尔皮斯库卢斯是一种鞋履,此事乃人尽皆知。由于他当时已被称作哥特征服者、萨尔马提亚征服者、亚美尼亚征服者、帕提亚征服者与阿迪亚贝内征服者,这个称号便显得有失尊严。

§31

Rarum est ut Syri fidem servent, immo difficile, nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non mediocriter rebellarunt. Sandarionem enim, quem in praesidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagittariis occiderunt, Achilleo cuidam parenti Zenobiae parantes imperium, verum adeo Aurelianus, ut erat paratus, e Rhodope revertit atque urbem, quia ita merebatur, evertit, crudelitas denique Aureliani vel, ut quidam dicunt, severitas eatenus exstitit ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris ostentans, cuius hoc exemplum est: Aurelianus Augustus Cerronio Basso. non oportet ulterius progredi militum gladios, iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum est. mulieribus non pepercimus, infantes occidimus, senes iugulavimus, rusticos interemimus. cui terras, cui urbem deinceps relinquemus? parcendum est iis qui remanserunt, credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis esse correctos. Templum sane Solis, quod apud Palmyram aquiliferi legionis tertiae cum vexilliferis et draconario et cornicinibus atque liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae fuit, reddi. habes trecentas auri libras de Zenobiae capsulis., habes argenti mille octingenta pondo de Palmyrenorum bonis, habes gemmas regias. ex his omnibus fac cohonestari templum; mihi et dis inmortalibus gratissimum feceris, ego ad senatum scribam, petens ut mittat pontificem qui dedicet templum. haec litterae, ut videmus, indicant satiatam esse inmanitatem principis duri.

叙利亚人恪守信义实属罕见,毋宁说是极难之事;因为已被战胜并击垮的帕尔米拉人,趁奥勒良忙于欧洲事务之际大举反叛。他们杀害了奥勒良留在该地驻守的桑达里奥以及六百名弓箭手,企图拥立芝诺比娅的某位亲属阿喀琉斯称帝。然而奥勒良的确素有防备,从罗多佩折返,并彻底夷平了该城,盖因其罪有应得。最终,奥勒良的残酷——或者如某些人所言,其严苛——竟达到如此地步,以至于相传有一封显示其极度狂怒之自白的书信,抄录如下:‘奥勒良·奥古斯都致塞罗尼乌斯·巴苏斯:士兵们的刀剑不当再向前推进,遭屠戮和斩杀的帕尔米拉人已经足够多了。我们没有宽恕妇女,我们杀戮了幼童,我们割断了老人的咽喉,我们诛灭了农夫。此后我们还能将这片土地留给谁,将这座城池留给谁?必须赦免余生者,因我们相信如此少数之人已因如此多数之人的惩罚而得以悔过。至于帕尔米拉的太阳神庙——第三军团的鹰旗手曾与各队旗手、龙旗手、角号手及军号手一同将其劫掠——我希望将其恢复旧貌。你手中握有从芝诺比娅匣子中缴获的三百磅黄金,有从帕尔米拉人财产中没收的一千八百磅白银,还有王室珠宝。用这一切务必使神庙重现辉煌;你若如此行,对我与不朽诸神皆为莫大之快事。我将致信元老院,请求其派遣祭司前来主持神庙的奉献礼。’正如我们所见,这封信表明这位严酷统帅的残暴已得到了餍足。

§32

Securior denique iterum in Europam rediit atque illic omnes qui vagabantur hostes nota illa sua virtute contudit, interim res per Thracias Europamque omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam exstitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii, quasi ut esset civitas libera, vindicavit. ad quem continuo Aurelianus revertit, nec illic defuit felicitas solita, nam Aegyptum statim recepit atque, ut erat ferox animi, cogitationem ultus, vehementer irascens, quod adhuc Tetricus Gallias obtineret, occidentem petiit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod eius scelera ferre non posset, deditas sibi legiones obtinuit. princeps igitur totius orbis Aurelianus pacatis oriente et Gallis atque ubique terrarum victor Romam iter flexit, ut de Zenobia et Tetrico, hoc est de oriente et de occidente, triumphum Romanis oculis exhiberet.

最后,他更为安心地再次返回欧洲,以其闻名遐迩的英勇将所有流窜的敌军彻底荡平。在此期间,正当奥勒良在色雷斯及全欧洲经办浩大事务之时,有一名叫菲尔穆斯之人跳了出来,此人在未佩戴帝王徽记的情况下,声称将埃及据为己有,仿佛使其成为自由邦一般。奥勒良立即折兵讨伐此人,在那里的常胜之运亦未离他而去;因他立刻收复了埃及,并依其果决刚毅之性情惩治了这一妄念。随后,因泰特里库斯仍旧盘踞高卢诸省而勃然大怒,他挥师向西;由于泰特里库斯不堪忍受部下的罪行而亲自出卖了自己的军队,奥勒良遂将投降的诸军团尽收麾下。于是,这位全天下的元首奥勒良在平定了东方与高卢诸省、成为宇内各地的胜利者之后,转道班师罗马,以便在罗马人的眼前呈献一场针对芝诺比娅与泰特里库斯——即针对东方与西方——的辉煌凯旋式。

语法注3 条
  1. 30occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat

    在独立夺格 occisis plerisque 的先行词 plerisque 之后,关系从句内部嵌有一套以“代词+名词”构成的独立夺格 quibus auctoribus(意为“以彼等为主谋/提议者,她发动了……战争”)。关系代词在引导从句的同时在内部充当独立夺格的主体,构词精炼而紧凑。

  2. 30ut populi Romani oculis esset ostentui

    双与格句式。目的与格 ostentui(“作为展示品/观瞻”)与利益与格 oculis(“在……眼中”)相结合,整句意为“以便作为展览品呈现在罗马人民眼前”。

  3. 30Superest, patres conscripti, ut me etiam Carpisculum vocetis.

    非人称句式 superest ut(“剩下的唯有……”)后接虚拟式 vocetis。此处为皇帝的戏谑之语,利用元老院所授卡尔皮征服者尊号(Carpicus)与平民便鞋名称(carpisculus)的谐音进行反讽。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi2331.phi026.humanitext-lat2:29-32